Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

SALUTARI FONTI*

BEATA MARIA VIRGO, VULGO APPELLATA «NUESTRA
SEÑORA DE AGUA SANTA DE BAÑOS», PRAECIPUA PATRONA SACRARUM
 MISSIONUM AD ETHNICOS REGIONUM ORIENTALIUM REIPUBLICAE
 AEQUATORIANAE ELIGITUR EIUSQUE SIMULACRUM CORONA REDIMITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Salutari fonti Alma Deipara non perperam comparatur, quippe quae, submisse invocata, ex inexhausto misericordiae suae penu munera in mortales, aerumnis pressos, dilargiatur. Hoc recte pertinet ad Aequatorianum pagum, qui « Baños de Tungurahua » vulgo appellatur. Scatent enim ibi non solum lymphae ad corpora sananda utiles, sed etiam e Marianae pietatis sede, ibi constituta, altiora ac salubriora proficiscuntur dona. Religionis vero studium, quo Christifideles in Almam Deiparam, miraculorum effectricem, praeclara Imagine ibidem expressam, feruntur, ab inito saeculo XVII repetitur ; estque maxime commemorandum hanc pietatis formam in orientales Reipublicae Aequatorianae regiones, missionali opere excolendas, pervasisse. In illo praeterea pago, qui piae huius animorum alacritatis quasi domicilium est, Templum honori eiusdem Beatae Mariae Virginis, quam « Nuestra Señora de Agua Santa de Baños » vulgari vocant sermone, excitatum fuit eo structurae genere, quod novum Gothicum audit ; ubi rebus sacris Dominiciani Sodales deserviunt, qui ab antiquo tempore huiusce Simulacri custodes sunt cultusque propagatores Mariani. Quo altius autem in Christifidelium animis pietas erga Dei Genetricem inhaereret, Dilectus Filius Noster Carolus Maria Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis de la Torre, Quitensis Archiepiscopus, omnesque sacrorum Antistites Aequatorianae Dicionis a Nobis petierunt, ut Beatam Mariam Virginem, in pago illo veneratam, Missionum ad ethnicos regionum orientalium Reipublicae Aequatorianae Patronam renuntiaremus, atque Simulacrum, quod supra dictum est, aureo diademate, Nostro nomine, sineremus redimiri. Quibus votis Nos, qui omni studio annitimur, ut homines ad caelestem Matrem amandam excolendamque adducamus, libenti animo statuimus obsecundare. Audito ergo Dilecto Filio Nostro Caietano Sanctae Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali Cicognani, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Maria Virginem, vulgari nomine « Nuestra Señora de Agua Santa de Baños » invocatam, praecipuam apud Deum Patronam sacrarum Missionum ad ethnicos orientalium regionum Reipublicae Aequatorianae, omnibus cum honoribus et privilegiis liturgicis, quae locorum principalibus Patronis rite competunt, constituimus ac declaramus. Praeterea hisce Litteris et auctoritate Nostra eidem Purpurato Patri, Quitensi Archiepiscopo, eas partes committimus, ut Imagini Beatae Mariae Virginis, de qua commemoravimus, die suo arbitrio deligendo, post Missarum sollemnia, iuxta ritum formulamque praescriptam, auream coronam ipse vel per sacrorum Antistitem a se ad hoc delegatum, Nostro nomine et auctoritate imponat. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Martii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO PRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 9-10, pp. 464-465

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana