PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUOD DE BEATISSIMA*
BEATA MARIA VIRGO SACRATISSIMI ROSARII A FATIMA
CONSTITUITUR PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
PRO TOTA ZACAPENSI DIOECESI, IN GUATEMALA.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quod de Beatissima Virgine Maria iure meritoque Sancta Mater Ecclesia canit, semper obtinet, ubique personat : « ... Progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata », (Cant., V I , 9). Etenim, dum Ipsa «inimicos Crucis Christi» (Philipp., 3, 18) debellat fortiterque devincit, suaviter fidelium animos allicit atque permulcet. Ex quo autem in loco « Acaba » vulgo nuncupato, intra Zacapensis dioecesis fines in Guatemala, Deiparae Virginis Sacratissimi Rosarii, a Fatima appellatae, Simulacrum in populi venerationem est propositum, pietas aucta est reformatique sunt mores, maxime inter agrícolas atque opifices, « doctrinis variis et peregrinis» plerumque abductos (cfr. Hebr., XIII, 9). Tantam vero in Mariam Virginem religionem animarumque ad Deum conversionem admiratus, Venerabilis Frater Constantinus Christianus Luna, Episcopus Zacapensis, a Nobis enixe postulavit, ut eidem suae dioecesi, noviter conditae nulloque Patrono adhuc concreditae, eandem Virginem a Fatima caelestem Patronam benigne eligere dignaremus. Simulque Nos rogavit ut, ad eiusdem Beatissimae Virginis memoriam quotannis recolendam, mensis Maii XIII diem designare ac constituere velimus. Nos autem, quo magis in dies marialis illa religio augeatur, huiusmodi preces statuimus perlibenter admittere. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatam Mariam Virginem Sacratissimi Rosarii a Fatima totius dioeceseos Zacapensis praecipuam apud Deum Patronam, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, praecipuis locorum Patronis rite competentibus, constituimus, facimus ac declaramus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque eflicaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Martii anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol. L (1958), n. 4, pp. 146-147
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana