Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

NOVOS CAELOS*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR
ECCLESIAE CATHEDRALI SANCTI IOSEPH, DEIPARAE SPONSI,
IN URBE AC DIOECESI SANCTI IOSEPHI IN URAQUARIA.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Novos caelos novasque explorantes terras, Europaei, ex quo Christophorus Columbus Domini Crucem in illas regiones feliciter pieque intulerat, novas condiderunt urbes, quibus caelestem quempiam Patronum, nomen quoque eius loco indentes, tribuere fuerunt soliti. Haud aliter in dicione Uraquariana, accidit, ubi, urbs quaedam, vulgo « San José de Mayo » nuncupata, exstat, Sancto Patriarchae Ioseph, Deiparae Virginis Sponso, dicata et in cuius honorem, anno MDCCCLVI, magnum Templum fuit excitatum. Quae quidem urbs, tunc temporis intra archidioecesis Montisvidei fines, nunc véro novissimae dioecesis, per Nosmet Ipsos constitutae atque Sancti Iosephi in Uraquaria appellatae, capitis gaudet honore. Quanto pietatis studio quantaque alacritate cives, presbyteris praeeuntibus sociamque operam praebentibus, adlaboraverint, tum aedificandi celeritas, tum Templi amplitudo marmorumque artisque operum pulchritudo clare splendideque testantur. In ea enim Ecclesia renident picturae politaeque sculpturae, quae, una cum amplis specularibus et eximio structurae genere, efficiunt ut pulcherrimis Ecclesiis Uruquariensibus sit adnumeranda. Cuius tamen verus thesaurus Sanctorum sunt Reliquiae, in quas fidelium pietas, peregrinantium more illuc accedentium, abunde effunditur. Potissimum denique erga Sanctum Patriarcham Ioseph, tamquam praecipuum caelestem Patronum, religio refulget, adeo ut nullum, intra memoratae dioecesis fines, vel etiam Uruquarianae dicionis, eo frequentius inveniatur Sanctuarium atque ipsa quoque « San José de Mayo » urbs « parva Roma nec non Uruquarianae pietatis quasi fons et centrum » a primo eiusdem Nationis Episcopali ínfula ornato, Hyacintho Vera, iure meritoque fuerit appellata. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Aloisius Baccino, primus Sancti Iosephi in Uraquaria Episcopus, a Nobis efflagitavit ut memoratam Ecclesiam cathedralem Sancti Iosephi ad dignitatem Basilicae Minoris benigne evehere dignaremur. Nos autem, pro Nostra in eundem Deiparae Sponsum pietate, cui novum in opifices patrocinium novamque festivitatem nuper tribuimus, ad eandemque apud dictae Nationis Christifideles in dies augendam fovendamque, huiusmodi excipienda vota libenti censuimus animo. Ex Sacrae igitur Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, cathedralem Ecclesiam Deo in honorem Sancti Ioseph, Beatae Virginis Mariae Sponsi, dicatam atque in urbe « San José de Mayo » intra eiusdem nominis dioeceseos fines, titulo ac dignitate Basilicae Minoris exornamus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae Ecclesiis itidem insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efiicaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

 GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 9-10, pp. 466-467

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana