PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
BRIVATENSIS CIVITAS*
BASILICIS MINORIBUS ACCENSETUR ECCLESIA PAROECIALIS
SANCTI IULIANI MARTYRIS, IN CIVITATE BRIVATENSI,
VULGO «BRIOUDE», INTRA ANICIENSIS DIOECESEOS FINES.
Ad perpetuam rei memoriam. — Brivatensis civitas, in Gallia et intra Aniciensis dioeceseos fines posita, proprio illustri Martyre iure meritoque gloriatur, Sancto Iuliano milite, cuius dies natalis quinto Kalendas Septembris in Martyrologio Romano recensetur, quique in saevissima illa Diocletiani Imperatoris insectatione, ineunte saeculo IV, pro Christi Fide martyrii palmam adeptus est atque coronam gloriae. Cuius insuper celebre sepulcrum religionis domicilium cito factum est atque succrescentem fidelium turbam ac viros principes Regesque, nec non cleri dignitates, immo et nonnullos Summos Pontifices devote allexit. Prima autem aedicula in novum idemque amplius ac magis decorum Sanctuarium decursu temporis mutata est; quod quidem, antea Abbatialis sedes, postea Canonicorum auctum Collegio, cui Petrus ille Eoger de Beaufort, ad summi Pontificatus apicem Gregorii XI nomine, fel. rec , serius evectus, viginti per annos praefuit, multis fuit ditatum privilegiis a Romanis Pontificibus atque curialis Ecclesia renuntiatum. Sanctuarium idem, structurae genere, quod « Romanicum » vocant, exaedificatum, saeculo XII assignandum videtur atque, recentioribus saeculi XVII ac XVIII structuris remotis, in suum pristinum artis fulgorem feliciter est restitutum. Ibi insuper, prout Nobis relatum est, asservantur pieque coluntur fere integrae Sancti Iuliani Reliquiae nec non Sanctae Bonitae, Virginis, cuius pervetustus ibi est cultus. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Iosephus Chappe, Episcopus Aniciensis, proprio nomine nec non utriusque Cleri, Optimatum universique populi, a Nobis efflagitavit ut memoratum Templum ad dignitatem Basilicae Minoris benigne evehere dignaremur. Nos vero, laudati Sanctuarii antiquitatem et pulchritudinem atque flagrantem in sanctum Martyrem populi pietatem probe considerantes, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Ecclesiam paroecialem, Deo in honorem Sancti Iuliani, Martyris, dicatam atque in Brivatensi parva urbe, vulgo « Brioude » nuncupata, intra Aniciensis dioecesis fines positam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae Templis hoc nomine insignibus rite competunt, afficimus et exornamus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Aprilis, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol. L (1958), n. 2-3, pp. 112-113
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana