Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

PIETATIS CLARISSIMAE*

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS A GRATIIS,
BENEVENTI EXSTANS, TITULO BASILICAE MINORIS CONDECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Pietatis clarissimae monumentum est Templum Beneventanum, quod, Deiparae Virgini opiferae sacrum, Ecclesiam Sanctae Mariae a gratiis solet populus appellare. Voto enim nuncupato, decuriones eius urbis anno MDCCCXXXVIIII id exstruere statuerunt, ut, miserentissimae Matris caelestis deprecatione, choleram morbum in Samnio tunc vulgo ingruentem propulsarent. Nec defuit piis supplicationibus Augusta Virgo, Beneventanos servans a pestilentia immunes. Templum vero, communi civium studio exaedificatum, vetustam subsecutum est sacram Aedem, quae, nomine Sancti Laurentii extra moenia insignis, a saeculo VII repetebatur. Egregium hoc Marianae religionis domicilium, anno MDCCCCXXXXIII ignivomis missilibus diverberatum, gravissimis est damnis affectum : tamen invicta pietate mox restitutum fuit, quod belli deleverat immanitas, quin etiam reparatum in melius. Admireris ergo, praeter operis magnitudinem, structurae genus, quod a renatis artibus nuncupatur, ornamentorum copiam, auri nitorem, marmoris pretiosi varietatem. Super aram maximam, quam Leo PP. XIII, Decessor Noster, imm. me., dono dedit, quasi in augusto solio collocata est statua Beatae Mariae Virginis a gratiis, in quam Christifideles, non modo ex urbe sed etiam e toto Samnio et ex Apulia, numquam non pientissime feruntur ; quo singulari religionis studio permoti, Nos Almam Deiparam hoc nomine invocatam totius regionis Samniticae caelestem Patronam non ita pridem renuntiavimus. Domus Dei praeterea honestissima affluit supellectile, sacris vestibus arte laborans et fulgidis; quarum rerum nonnullae munificentia Benedicti PP. XIII, item Decessoris Nostri, olim Beneventani Archiepiscopi, eo congestae sunt. Haud pauci vero Franciscales Sodales, quibus Templum est concreditum, divinis rebus ibi operam dant curantque, ut Christifideles supernis locupletentur muneribus. Cui Templo merito dilaudando cupiens, Nostro quidem beneficio, decus addere, dilectus filius Minister Provinciae Franciscalis Samniticae-Hirpinae Nos submisse rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter auditis, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum templum Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a gratiis Beneventi consecratum ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae sacris Aedibus hoc nomine insignibus rite competunt. Contraris quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iunii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO PRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis

 


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 2-3, pp. 64-65

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana