PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE IN ECCLESIA*
BEATA MARIA VIRGO A MONTE CARMELO PRAECIPUA PATRONA
PRO UNIVERSA DIOECESI IABOTICABALLENSI IN BRASILIA CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae in Ecclesia Cathedrali Iaboticaballensi in Brasilia impensum obtinet cultum, Maria Virgo a Monte Carmelo, caelestis Patrona ab eiusdem dioecesis fidelibus profecto habetur. Ex quo enim urbs vulgo « Jaboticabal » nuncupata a proximo Decessore Nostro Pio PP. XI, fel. rec , Episcopali Cathedra, anno MCMXXIX, aucta est atque honestata, civium pietas in Virginem Carmelitidem omnium novae dioecesis incolarum propria facta est eiusdemque urbis Ecclesia princeps, Cathedralis titulo ornata, multos attrahere coepit Christifideles. Quae cum ita sint, tantam in Beatam Virginem Mariam de Monte Carmelo religionem confirmare Apostolica volens auctoritate, Venerabilis Frater Iosephus Varani, Episcopus titulo Altavensis, atque Venerabilis Fratris Antonii Augusti de Assis, Archiepiscopi-Episcopi Jaboticaballensis, Coadiutor, a Nobis, nomine quoque ipsius Ordinarii atque mandato, enixe postulavit ut Nos laudatam Deiparam Carmelitidem universae memoratae dioeceseos caelestem Patronam benigne confirmare seu declarare dignaremur. Nos autem, quo magis in dies Marialis pietas foveretur, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam de Monte Carmelo, cuius Effigies in Ecclesia Cathedrali Jaboticaballensi maxima colitur veneratione, praecipuam apud Deum Patronam universae dioecesis Jaboticaballensis confirmamus seu denuo renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Iunii, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BBUGNOLA
a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol. L (1958), n. 5, pp. 197-198
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana