PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
ANTIQUITATE ARTIFICIOSIS*
TEMPLUM ABBATIAE CASAMARENSIS TITULO AC
DIGNITATE BASILICAE MINORIS HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Antiquitate artificiosis operibus ac praesertim religione insigne est praeclarumque Templum, quod, Beatae Mariae Virgini ac Sanctis Ioanni et Paulo sacrum, Casaemarii, intra Verulanae dioecesis fines, exsurgit. Cui continuantur aedes Monachorum Cisterciensium, item dignae, de quibus cum laude commemoretur. Religiosam vitam, anno MV ibidem institutam, qui sequebantur, primo Sancti Benedicti familiae aggregati sunt, deinde, anno MCLII, Beato Eugenio PP. III, Decessore Nostro, auctore, Cistercii praeceptis conformati. Atque deinceps hoc pietatis domicilium tot incrementis auctum est, ut in Italiae regione media sedes monasticae vitae perillustris effectum fuerit. Cum vero difficultatibus nonnullis temporis successu obstrueretur, ad vigorem pristinum revocatum est eo quod Apostolicae huius Sedis auctoritate caput Congregationis constitutum fuit novisque legibus stabilitum. Templum vero ipsum, Gothico-Longobardico structurae genere nobile et in tres partes divisum, ab Honorio PP. III, cum adhuc esset Purpuratus Pater, exstructum est ab eodemque, ad Summi Pontificatus fastigium provecto, sollemni ritu consecratum. Habet admirationem propter austeram quandam venustatem, fornicum elegantiam, pilarum egregiam formam, multiplicem coronam, qua porta praecingitur. Vestibus etiam sacris et pretiosa supellectile, divinis rebus apta, Ecclesia est affatim instructa, spiritualibus vero muneribus per plures Romanos Pontifices, quasi singulari thesauro, locupletata. Cum haec augusta domus Dei in veteribus nonnullis litterarum monumentis « Basilica » appelletur, tamen, fortasse propter rerum temporumque vicissitudines, diploma, quo,titulus hic legitime comprobetur, afferri iam nequit. Quae cum ita sint, dilectus filius Vicarius Generalis Congregationis Casamarensis Sacri Ordinis Cisterciensis preces Nobis adhibuit, ut Templum hoc, non uno nomine dilaudandum, Basilicae Minoris titulo rite decoraremus. Quae vota, Venerabilis Fratris Caroli Livraghi, Episcopi Verulani-Frusinatensis, ceterorumque Latii inferioris Antistitum commendatione suffulta, libenti animo statuimus explere. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Templum Abbatiae Casamarensi continens, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis et Sanctorum Ioannis et Pauli, Martyrum, consecratum, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae Sacris Aedibus hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Iunii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol. L (1958), n. 5, pp. 198-199
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana