Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

NOVISSIMAE DIOECESES*

BEATA MARIA VIRGO, «DOMINA NOSTRA A CARITATE» APPELLATA,
PRAECIPUA PATRONA ATQUE SANCTUS PATRICIUS, EP. C,
 PATRONUS SECUNDARIUS CONSTITUUNTUR
PRO TOTA ARCIS GULIELMI DIOECESI, IN CANADENSI DICIONE.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Novissimae dioeceses, « sicut novellae plantationes », quo citius spirituale consequantur incrementum, peculiaribus curis supernoque indigent auxilio. Hoc vero ducti consilio, caelestes illis Patronos tribuere non dubitavimus, ut ipsae maiora in dies spiritualia bona, Superis protegentibus, adipiscerentur. Nil quidem mirum, si ab Ordinario novae dioeceseos Arcis Gulielmi in Canadensi dicione, quam Nosmet, anno MCMLII, condidimus, supplex Nobis pervenit libellus, quo rogati sumus ut novos in ea constitueremus Patronos. Etenim Venerabilis Frater Eduardus Quintinus Jennings, Arcis Gulielmi Episcopus, rettulit Nobis Beatam Mariam Virginem, « Dominam Nostram a Caritate » appellatam, una cum Sancto Patricio, Episcopo et Confessore, apud ipsius dioeceseos Christifideles maxima coli veneratione flagrantique honestari pietate. Ne autem tanta in Deiparam Virginem fidelium imminueretur religio, Ordinarius idem a Nobis expostulavit ut Mariam Virginem « Dominam Nostram a Caritate » praecipuam memoratae diocesis apud Deum Patronam, sanctum vero Patricium secundarium Patronum, benigne confirmare seu Apostolica Auctoritate iterum renuntiare dignaremur. Nos autem, omnibus rei momentis mature perpensis, huiusmodi votis annuendum perlibenter censuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam, « Dominam Nostram a Caritate », totius Arcis Gulielmi dioeceseos praecipuam apud Deum Patronam eiusdemque dioecesis Sanctum Patricium, Episcopum et Confessorem, caelestem Patronum secundarium confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efiicaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Iulii, anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
 a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 9-10, pp. 467-468

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana