Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA LOCA*

AD TITULUM ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS
EVEHITUR ECCLESIA DORMITIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS
IN SACRO MONTE SION HIEROSOLYMIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sacra loca, quae divinorum operum fuere quasi quoddam theatrum mirificentissimum, quae autem eo sunt praenobilia, quod Servator Iesus Christus ibi inter homines est conversatus, Ecclesia, ab Eo condita, numquam non honore coluit praecipuo flagrantique studio fovit. Atque eiusdem sanctae matris filii per saeculorum omnium decursum eo iter religionis causa fecerunt faciuntque hac etiam aetate, quandoquidem fieri non potest, ut tam praeclaris tamque pretiosis huiusmodi vestigiis animi ad superna et incorporalia non erigantur, gaudio perfundantur spiritali, solacio recreentur eximio. Quae inter loca mons Sion Hierosolymis meritis celebratur praeconiis, qui, ut in sacris narratur Bibliis, tot rerum memoria est insignis. Christifideles mature ibi templa curarunt aedificanda, quae inter temporum vicissitudines deleta sunt et restituta vel nova ratione exstructa. Hoc vero saeculo illucescente a Sancti Benedicti sodalibus aedes honori Beatae Mariae Virginis est excitata, quae ab eius dormitione nomen accepit, quod, secundum antiquitus acceptam opinionem, hic minime diiudicandam, Alma Deipara eo in loco piissima lumina clausisset, ut, cum anima et corpore in caelestem ingrediens patriam, eius splendorem, Regina clarissima, contueretur in aevum sempiternum. Haec aedes, quae ad pervetustum templum Byzantinum subsecuta est atque post recens illata damna egregio refecta artificio, musivis praesertim operibus decoratur, quibus Augusta Virgo aliique Sancti Caelites sunt expressi. Libet etiam commemorare de crypta, in qua statua Beatae Mariae Virginis obdormientis est locata, et quam Christifideles peculiari moti pietatis studio adire consueverunt. Quod autem cunctis praestat ornamentis, res divinae eodem in templo a Benedictina familia ea cum dignitate peraguntur, quae sanctae Fidei addecet mysteria. Tam insigne ergo religionis monumentum honore cupiens augere, dilectus filius Abbas ecclesiae et coenobii Dormitionis Beatae Mariae Virginis in sacro Monte Sion, Nos submisse rogavit, ut eam Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quas preces, Venerabilium Fratrum Iosephi Sensi, Archiepiscopi titulo Sardiani, Delegati Apostolici in urbe Ierusalem et in Palaestina, atque Alberti Gori, Patriarchae Latini Hierosolymitani, commendatione suffultas, libenti animo statuimus audire. Quae cum ita sint, Nos ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum templum Dormitionis Beatae Mariae Virginis in Sacro Monte Sion Hierosolymis ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae sacris aedibus eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIIII mensis Iulii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 9-10, pp. 469-470

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana