Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

OENIPONTIS GLORIA*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS COHONESTATUR ECCLESIA
 PAROECIALIS VILTINENSIS, B. M. V. IMMACULATAE SACRA, INTRA FINES
 ADMINISTRATIONIS APOSTOLICAE OENIPONTANAE EXSTANS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Oenipontis gloria perhibentur esse sacrae aedes ad coenobium Viltinense in eadem urbe pertinentes, abbatialis altera, altera paroecialis, utpote quae religione, antiquitate, artificiosis operibus maxime commendentur. Hoc curiae Templum, Almae Deiparae primae labis experti sacrum, media, quam vocant, aetate conditum est et Canonicis Regularibus Ordinis Praemonstratensis mature creditum, qui id Marianae pietatis sedem eximiam effecerunt. Asservatur ibi signum Dei Genetricis, Gothico sculpendi genere insigne, quod a christiana plebe praecipuis excolitur obsequiis, eo praesertim quod Augusta Virgo, eodem expressa, supplices non raro audivit prodigiis etiam patratis. Quae pia populi alacritas iam circiter annum MCCC tot aucta est incrementis, ut vetusta aedes accedentium turmas capere non posset; quapropter novum Templum tunc est exaedificatum, quod anno MCCCX dedicatum esse constat. Nec remisit per labentia tempora Canonicorum Regularium studium religionis, quandoquidem anno MDCCLI, auctore Norberto Bussjaeger abbate, Ecclesiam hanc non modico sumptu a fundamentis coeperunt reficere; atque praeteritis annis, deletis vetustatis vestigiis, instaurandam curaverunt. Quae illustri praeterea laude celebratur propterea quod est pulcherrimum et maximum omnium Marialium Templorum in Austriae finibus ; movent ibi praecipuam admirationem manus Matthaei Günther, artificis Augustani, qui sacras imagines, ad Deiparam pertinentes, udo illitis coloribus mira venustate depinxit, et opus tectorium, quo camera et parietes decorantur cuiusque auctor fuit Franciscus Xaverius Feichtmayr. Altare quoque maximum, marmore pretiosum, non est quin dilaudet. Haec omnia reputans cum animo Nobisque significans mox fore, ut sollemnia honori prodigialis imaginis Beatae Mariae Virginis agerentur, dilectus filius abbas Viltinensis submisse Nos rogavit, ut hoc Templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quas preces, Venerabilis Fratris Pauli Rusch, Episcopi titulo Meloënsis in Isauria et Oenipontani Ordinarii, commendatione suffultas libenter admitientes, Nos e Sacrorum Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem Ecclesiam Viltinensem, Deo in honorem Beatae Virginis primae labis immunis consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae Templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Augusti, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
a Brevibus Apostolicis


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 6-7, pp. 304-305

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana