PIUS PP. XII
LITTERAE ENCYCLICAE
MIRANDA PRORSUS*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DE RE CINEMATOGRAPHICA, RADIOPHONICA AC TELEVISIFICA.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Miranda prorsus technicae artis inventa, quibus nostrorum temporum homines gloriantur, quamquam ex humano ingenio laboreque oriuntur, dona sunt tamen Dei Creatoris nostri, ex quo omnia opera bona procedunt : « non enim solum protulit creaturam, verum etiam prolatam tuetur et fovet » (S. Ioan. Chrys. De consubstantiali, contra Anomoeos: P. G. 48, 810).
Ex quibus inventis alia hominum vires potentiamque adaugent atque multiplicant ; alia eorum vitae condiciones meliores efficiunt; alia denique, cum animum potissimum respiciant, vel per se, vel per artificiosas imagines ac voces multitudines ipsas attingunt, et cum iisdem cuiusvis generis nuntios, cogitata et praecepta facilitate summa communicant, quibus veluti mentis pabulo enutriantur per requietis etiam ac relaxationis horas.
Ad quae postrema inventa quod attinet, maximum aetate hac nostra incrementum acceperunt cinematographicae, radiophonicae ac televisificae artes.
Quas quidem artes, vixdum in usum invectae sunt, non modo summo cum gaudio Ecclesia excepit, sed materna etiam cura sollicitudineque vigilanti, eo consilio permota, ut filios suos, progredientis aetatis iter ingressos, a periculis omnibus tueretur.
Haec cura evigilans ex ipso a Divino Redemptore accepto munere oritur; quandoquidem, ut patet omnibus, hae novi generis artes multum multumque conferunt ad peculiarem singulorum universaeque hominum communitatis cogitandi agendique modum.
Aliud praeterea est, cur Ecclesia eiusmodi causam e re sua potissimum consideret; ipsa enim, ratione omnino potiore quam ceteri omnes, nuntium debet singulis hominibus impertire : hoc est nuntium aeternae salutis; nuntium incomparabilis ubertatis et potentiae; nuntium denique, quem omnes homines, cuiusvis gentis et cuiusvis aetatis, accipiant atque amplectantur necesse est, secundum illud Apostoli gentium : « Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit » (Eph. 3, 8-9).
Nihil igitur mirum est si ii, qui suprema Ecclesiae auctoritate fruuntur, hanc gravis ponderis causam eo consilio pertractarunt, ut sempiternae eorum saluti prospicerent, qui non sunt « corruptibilibus auro vel argento redempti sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi » (1 Petr. 1, 18-19); et quaestiones omnes diligenter perpenderunt, quas res cinematographicae, radiophonicae ac televisificae christianis hodie proponerent.
Plus quam viginti anni elapsi sunt, ex quo Decessor Noster fel. rec. Pius XI, « mira sane ope marconiana » usus, primum radiophonicum nuntium « ad omnes gentes et ad omnem creaturam » edidit (Radiophonicum nuntium Qui arcano, d. 12 Februarii a. 1931: A. A. S. vol. XXIII, 1931, p. 65).
Atque post paucos annos idem Decessor Noster mirabilem illam Epistulam Encyclicam, cui a verbis initium est Vigilanti cura (Epist. Enc. Vigilanti cura, d. 29 Iunii a. 1936: A. A. S. vol. XXVIII, 1936, p. 249 sq), ad Venerabiles Fratres Archiepiscopos et Episcopos Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum misit; qua quidem Epistula, de cinematographicis spectaculis praecepta sapientissima impertiens, praesentibus necessitatibus consentanea, haec inter alia edixit: « Pernecessarium est ac penitus urget id providere atque efficere, ut quidquid ex Dei munere progrediens aetas in humanas disciplinas ac vel in ipsas technicae industriae artes invexerit, ita divinae gloriae, animarum saluti et Iesu Christi propagando regno reapse inserviat, ut omnes, quemadmodum Ecclesia nos precari iubet, "sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna" » (ibid. p. 251).
Ac Nosmet ipsi, per Summi Pontificatus Nostri decursum, saepe, occasione data, hac eadem de re egimus, non modo Sacris Pastoribus, sedi variis etiam Actionis Catholicae sodalitatibus, christianisque educatoribus opportunas impertientes normas. libenter praeterea eos coram admisimus, qui pro peculiari, quo funguntur, munere, vel cinematographicam, vel radiophonicam, vel televisificam artem exercent; iisdemque, postquam ob mirandam harum artium horumque artificum progressionem factam, Nostram patefecimus admirationem, sua cuiusque, quibus tenentur, officia significavimus; itemque magna promerita, quae adepti sunt, pericula, in quae facile incidere possunt, atque altissima illa proposita, quae eorum mentes illuminare eorumque regere voluntates debent.
Nobis etiam, ut nostis, curae fuit hac in Romana Curia peculiare Consilium (cfr. A. A. S. d. 16 Decembris, a 1954, vol. XLVI, 1954, p. 783-784) constituere, cuius ex credito munere esset varias de re cinematographica, radiophonica ac televisifica quaestiones diligenter perpendere ad catholicam fidem et christianos mores quod attinet; a quo Consilio et Episcopi et ii omnes, quorum res est, opportunas normas exquirere possunt.
Persaepe Nos ipsi hodiernis hisce mirandisque opibus utimur, quibus facilius possimus gregem universum cum Supremo Pastore coniungere; ita quidem, ut vox Nostra terrae marisque spatium ac vel turbidos animorum fluctus secura tutaque supervolans, mentes hominum attingere possit in easque salutariter influere, prouti summi apostolatus munus, Nobis creditum atque hodie quasi in immensum adauctum, a Nobis postulat (cfr. Sermo ad catholicos Hollandiae, d. 19 Maii, a. 1950 habitus : Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. XII, p. 75).
Cum autem noscamus et Nostras et proximi Decessoris Nostri fel. rec. Pii XI hac de re adhortationes haud parum eo contulisse, ut cinematographicae, radiophonicae ac televisificae artes homines revocare contenderent ad suam ipsorum animi perfectionem assequendam, atque adeo ad Dei promovendam gloriam, id magnum Nobis solacium affert.
Etenim studiosa vigilantique cura vestra, Venerabiles Fratres, incepta. et opera inita sunt, quibus id genus apostolatus non modo in singulis dioecesibus singulisque Nationibus promoveretur, sed populos etiam amplecteretur universos, collatis viribus consiliisque.
Haud pauci publicae rei moderatores, itemque ii, qui vel ingenuis artibus vel mercandis rebus dant operam, et eorum quoque plurimi, qui vel catholici vel acatholici, id genus spectaculis intersunt, probitatem suam hac in causa gravissima comprobarunt, id non sine labore nec sine rerum iactura enitentes, ut non modo mala pericula vitarentur, sed sacrosancta etiam Dei iussa fierent, atque humanae personae dignitas in tuto poneretur.
Attamen, pro dolor, sententiam illam Apostoli gentium geminare debemus: « Non omnes oboediunt Evangelio » (Rom. 10, 16); etenim hac quoque in re non desunt, qui Ecclesiae magisterium neque intellegant neque agnoscant, immo etiam qui omni ope aversentur: ii sunt, ut nostis, qui vel inordinata lucri cupidine moventur, vel erroribus decepti, humanae naturae dignitatem libertatemque non aequo loco ponunt, vel denique de liberalibus cuiusvis generis artibus sententiam amplectuntur a veritate alienam.
Quamvis horum agendi ratio aegritudine animum oppleat Nostrum, haud possumus tamen officio Nostro deesse a rectoque deflectere itinere, fore confisi, ut verba illa, quae Divino Redemptori Nostro eius inimici dixerunt, Nobis quoque tribuantur : « Scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo » (Matth. 22, 16)
E progressionibus mirandis prorsus, quas nostris hisce diebus technicae disciplinae, ad cinematographicam, radiophonicam et televisificam artem quod attinet, fecerunt, ut maximae utilitates, ita maxima quoque pericula oriri possunt.
Hae enim novae opes novaque instrumenta, quae fere omnibus ad manum sunt, vim exserunt in animos potentissimam, cum idcirco quod eos luce collustrare possunt, nobilitate evehere, pulchritudine decorare ; tum ex eo etiam quod eos tenebrarum obscuratione foedare, depravatione dehonestare, effrenatisque subicere queunt motibus, prouti eiusmodi spectacula res aut pravas aut honestas nostris sensibus proponunt (cfr. Sermo ad cultores cinematographicae artis ex Italia Romae congregatos, d. 21 Iunii, a. 1955: A. A. S. vol. XLVII, 1955, p. 504).
Quemadmodum superiore saeculo, cum progrediens ars technica, ad ea, quae quaestus causa tractantur, pertinens, id saepenumero effecit, ut machinae in usum inductae, quae hominibus servire debent, eos potius in servitutem aerumnoso cum detrimento redigerent, ita pariter hodie increscentia eiusdem technicae artis incrementa, ad imagines, ad sonos, ad cogitata propaganda quod attinet, nisi suavi iugo legis Christi subiciantur (cfr. Matth. 11, 30), innumerabilium malorum fons esse possunt, quae eo vel gravia evadunt, cum non modo materiae, sed animi etiam vires misere subigantur, atque adeo humana inventa salutaribus illis utilitatibus priventur, quas ex providentis Dei consilio primum quaerere oportet (cfr. Sermo ad radiophonicae artis cultorum coetum, d. 5 Maii, a. 1950 ex omnibus Nationibus Romae habitus : Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. XII, p. 54).
Quapropter, cum gravem eiusmodi causam maiore cotidie paterni animi Nostri sollicitudine prosecuti simus, cumque salutares consideraverimus fructus, qui — ad cinematographica spectacula quod pertinet — ex Encyclica Epistula, quae Vigilanti cura inscribitur, per plus quam decennia duo iam orti sunt, Nos precibus sacrorum Pastorum laicorumque hominum harum artium studiosorum concedentes, cupimus per Encyclicas has Litteras normas et praecepta impertire, quae ad radiophonicas etiam auditiones atque ad televisionem attineant.
Postquam igitur instantes supplicationes Deo admovimus, ac Deiparae Virginis auxilium impetravimus, vos, Venerabiles Fratres, quorum pastoralem sollertemque curam perspectam habemus, eo consilio compellamus, ut non modo christiana hac de re doctrina in plena luce ponatur, sed ut etiam opportuna suscipiantur proposita et incepta ; ideoque omni ope, qua possumus, vos commonere cupimus, ut grex, unicuique vestrum creditus, adversus quoslibet errores quaelibetque detrimenta muniatur, quae memoratarum artium usus in christianae vitae mores, non sine gravi discrimine, inducere possit.
I
Antequam de singulis quaestionibus agimus, quae ad has artes tres pertinent, ad cinematographicam dicimus, radiophonicam, et televisificam — novimus enim unamquamque earum ad mentis animique cultum fovendum peculiares causas solvendas proponere cum in liberalium, tum in technicarum et oeconomicarum disciplinarum campo — opportunum ducimus ea breviter enucleare principia, quae ad bona, hominum communitati et singulis civibus destinata, quam latissime fieri possit, propaganda pertineant.
Deus, cum summum sit bonum, nullo non tempore sua munera hominibus largitur, quos peculiari cura caritateque prosequitur ; e quibus quidem muneribus alia ad animum, alia vero ad terrenae huius vitae usum spectant; suntque haec, ut patet, prioribus subiecta eodem quippe modo, quo corpus menti subigatur oportet, cum qua, antequam semet ipsum per beatificam visionem communicet, per Fidem caritatemque coniungitur, quae « diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom. 5, 5).
Ac praeterea, cum propriae perfectionis imaginem in homine cernere percupiat (cfr. Matth. 5, 48), huius etiam supernae largitionis eum voluit fieri participem, atque eum, horum bonorum nuntium, largitorem dispensatoremque ceteris fratribus universaeque hominum communitati factum, cum sua ipsius opera consociavit. Homo enim, ex sua ipsius natura, inde a primaeva aetate, signorum ope quae e rebus corporeis quaesita ad perfectiorem cotidie formam redigere conatus est, sua spiritualia bona cum ceteris communicare assuevit. Ex antiquissimorum igitur temporum imaginibus scriptisque ad technicas usque huius aetatis nostrae artes, instrumenta omnia quibus homines inter se coniunguntur ad excelsum illum finem contendant oportet, ut homines nempe Dei administri hac in re quodam modo evadant.
Quamobrem, ut hoc providentis Dei consilium tutius et efficacius in hominibus effectum detur, Apostolica auctoritate Nostra « Sanctum Gabrielem Archangelum, qui mortalium generi exoptatum detulit humanae Redemptionis nuntium, caelestem apud Deum Patronum » per Apostolicas Litteras (Litt. Apost. d. 12 Ianuarii, a. 1951: A. A. S. vol. XLV, 1952, p. 216-217) constituimus earum artium, quibus homines electrica vi possunt tum verba ad absentes quam celerrime transcribere, tum ex locis valde longinquis inter se colloqui, tum nuntios per aethereas undas mittere, tum denique res et eventus, etsi iidem procul commorantur, per imagines ante oculos relatas praesentes con spicere (cfr. ibid. p. 216). Mens enim Nobis erat, cum hunc caelestem elegimus Patronum, ut ii omnes, quorum in manibus benefica eiusmodi instrumenta sunt posita, quibus licet inaestimabiles Dei thesauros inter homines propagare, veluti bona semina, quae veritatis bonitatisque fructus referrent, mentem cuiusque suam ad crediti muneris nobilitatem converterent.
Considerantibus enim Nobis excelsa illa proposita, ad quae technicae nobilesque hae artes destinantur, haec obversatur quaestio : cur nempe eaedem interdum fiunt vitiorum opes ac veluti semitae? « Unde ergo habet zizania? » (Matth. 13, 27).
Omnia profecto mala, quae rectis morum normis opponuntur, non ex Deo oriri possunt, qui perfectum absolutumque bonum est, non ex ipsis technicis artibus, quae eius pretiosa sunt dona, sed ex eo tantum, quod homo, cum sit libera voluntate praeditus, iisdem donis abuti possit, prava nempe facinorai perpetrando propagandoque, atque adeo cum tenebrarum principe Deique inimico se consociando: « Inimicus homo hoc fecit » (Matth. 13, 28).
Quamobrem id postulat vera hominum libertas, ut iis omnibus utamur opibus easque cum ceteris communicemus, quae ad virtutem nostraeque naturae perfectionem conferre possint.
Ecclesia autem, cum salutiferae doctrinae magistra sit, eaque omnia habeat, quae ad sanctitatem adipiscendam necessaria sunt, inviolabili iure fruitur ea impertiendi, quae sibi ex divino mandato concredita sunt. Cui sacrosancto iuri officium eorum respondeat oportet, qui publicam rem moderantur ; ita quidem, ut etiam ad has artes, quibus veritatem virtutemque propaget, ei aditus patere debeat.
Qui vero Ecclesiae sinceri actuosique filii sunt, cum inaestimabile Redemptionis donum agnoscant, id efficere pro viribus iubentur, ut eadem technicis hisce inventis uti possit, quatenus ad animorum sanctitatem conferant.
Quae tamen Ecclesiae iura asseverantibus ac vindicantibus Nobis voluntas non est civili societati ius negare earundem artium ope eos nuntios easque doctrinas propagandi, quae reapse ad commune humanae consortionis bonum vel necessaria vel utilia sint.
Ac praeterea singulis etiam civibus fas esto, perspectis tamen opportunis rerum adiunctis ac sartis semper tectisque munis boni principiis, pro facultate conferre ad suum ipsorum ceterorumque mentis animique cultum hisce artibus ditanclum amplificandumque.
Attamen christianae doctrinae potiorique harum artium fini contrarium est eorum placitum atque propositum, qui hisce inventis uti velint tantummodo ad res politicas fovendas propagandasque, vel ad res oeconomicas provehendas ; atque adeo nobilem hanc causam quasi negotium commerciumque considerent.
Parique modo illud eorum commentum probari nequit, qui libertatem quidquid effingendi propagandique asseverant ac vindicant, quamvis plena in luce sit positum, quae quantaque animis corporibusque detrimenta elapsis annis hisce ex principiis sint orta; non enim de recta libertate agitur, de qua supra diximus, sed de effrena potius licentia quidquid, nulla cautione habita, cum ceteris communicandi, etiamsi contra rectos sit mores et in grave periculum cedere possit animorum.
Iamvero Ecclesia, quae omnia fovet ac provehit, quae revera ad ornandos ditandosque animos pertinent — est enim humanarum disciplinarum ingenuarumque artium patrona et altrix — haud permittere potest, ut ea principia eaeque normae violentur, quae hominem ad Deum, supremum finem, dirigant ac moderentur. Nemo igitur miretur, si hac etiam in re, quae multas cautiones habeat oportet, considerate circumspecteque agat secundum illud Apostoli : « Omnia autem probate : quod bonum est, tenete. Ab omni specie mala abstinete vos » (1 Thess. 5, 21-22).
Quapropter ii procul dubio improbrandi sunt, qui profiteantur et asseverent illam etiam harum rerum propagationem esse fovendam efferendamque, quae praeceptis de re morali officiat et adversetur, modo si ad ingenuarum technicarumque artium leges conformetur. « Utique liberales artes — quod, breviter edisserendo, quinto exacto saeculo ab Angelici morte, in audientium memoriam revocavimus — id per se non postulant, ut ad ethicum vel religiosum munus dirigantur. Verumtamen si humanarum artium forma, sive verbis, sive sonis, sive imaginibus efficta, fallacibus, vacuis et turbidis adaequetur modis, qui divini Creatoris consilio non conformentur ; quin immo, si mentem, si animum non ad nobiles sensus excitet, sed ad pravas potius cupiditates libidinesque concipiendas moveat, tum homines allicere potest saltem ob novitatem, quae non semper vi virtuteque pollet, vel ob exiguam eam veritatis partem quae ex qualibet re elucet ; sed tamen eiusmodi ars ex nobili suo gradu decedet, a primario ac necessario principio suo longe aberrabit, atque adeo non universalis, non perennis esse poterit, quemadmodum hominum animus, ad quem dirigitur » (cfr. Sermo, quinto exeunte saeculo ab Angelici obitu, in Aedibus Vaticanis habitus d. 20 Aprilis, a. 1955: A. A. S. vol. XLVII, 1955, p. 291-292; Litt. Enc. Musicae Sacrae, d. 25 Decembris, a. 1955: A. A. S. vol. XLVIII, 1956, p. 10).
Ii, qui publicam rem moderantur, procul dubio gravi tenentur officio novis etiam hisce artibus consulendi vigilanter ; neque solummodo debent politicis hac de re prospicere rationibus, sed publicis quoque moribus, quandoquidem tutum eorum fundamentum in naturali lege innititur, quae ut divinum testatur eloquium, scripta est in cordibus nostris (cfr. Rom. 11, 15).
Hanc evigilantem Civitatis moderatorum curam haud asseverari potest iniuste singulorum opprimere civium libertatem, cum non privatam eorum personam respiciat, sed universam potius hominum consortionem, cum qua hae artes communicantur.
« Haud ignoramus — quod iam occasione data diximus — vulgatam esse nostrae aetatis hominum opinionem, qui interpositae auctoritatis publicae impatientes sunt, praeoptandas esse etiam in re cautiones, quae ab ipsa potius communitate edantur » (Sermo ad cultores artis cinematographicae ex Italia Romae congregatos, d. 21 Iunii, a. 1955; A. A. S. vol. XLVII, 1955, p. 505); attamen hae normae cautionesque, quae ab eis proficiscantur, qui pro suscepto munere has artes exercent, minime debent gravissimum eorum officium aversari, qui publica auctoritate praesunt, quamquam laudabiliter possunt eorum actioni occurrere, atque etiam mala praevertere, quae rectis moribus f acile nocere queant.
Hac de causa, ut proximus Decessor Noster, ita Nosmet ipsi libenter eos dilaudavimus, qui, pro credito hac in causa munere, opportunas ediderunt cautiones et normas, nihil tamen praeiudicatum habentes ad publicas auctoritates quod attinet. Putamus enim tum solummodo has novas artes ad rectam eorum animi conformationem, qui iisdem utuntur, facilius et aptius conferre posse, si Ecclesia, si Civitas, si ii etiam, qui id genus munera obeunt, collatis inter se recto ordine viribus, ad optatum assequendum finem adiutricem sibi invicem operam praebeant, quodsi contra eveniet, hoc est si hae artes, nullis propositis legibus nullisque de re morali cautionibus habitis, per pronum liberumque iter prodibunt, verum populi cultum procul dubio minuent eiusque mores pessumdabunt.
Inter varias technicas artes, quae cogitata hominum propagant, illae hodie peculiarem locum occupant, ut diximus, quae cum auribus unaque simul cum oculis, per voces nempe imaginesque, omne genus nuntios quam latissime communicant.
Hic imagines vocesque propagandi modus, ad res etiam spirituales quod spectat, aptissimus est naturae hominum, secundum Aquinatis sententiam: « Est autem naturale homini, ut per sensibilia ad intelligibilia veniat ; quia omnis nostra cognitio a sensu initium habet » (S. Thom., Summ. Theol. I, q. 1, a. 9). Quin immo videndi facultas, cum nobilior et dignior sit ceteris sensibus, (cfr. ibid. I, q. 67, a.I) facilius ad spiritualium rerum cognitionem conducit.
Quamobrem praecipuae tres technicae artes, quibus auribus voces, oculis autem rerum imagines ex longinquo proponuntur, hoc est cinematographica, radiophonica ac televisifica ars, non ad homines tantummodo recreandos relaxandosque pertinent, quamvis non pauci hoc solum requirant auditores spectatoresque, sed ad ea potissimum propaganda, quae cum ad animi culturam, ad virtutemque alendam attineant, non parum possunt ad civilem nostrorum temporum societatem recte instituendam conformandamque conferre.
Faciliore modo, quam scripta typis edita, id, profecto hae technicae artes efficere possunt, ut homines nempe inter se communicent sibique sociam praestent operam; quod quidem cum ad civilem omnium gentium cultum fovendum per se spectet, Catholica Ecclesia, quae ex sibi credito mandato universam hominum consortionem amplectitur, ad veri nominis propaganda provehendaque bona convertere percupit. Atqui eo primum spectent oportet cinematographicae, radiophonicae, televisificae artes: ut scilicet veritati virtutique inserviant.
Veritati autem propagandae ea ratione inserviant, ut vincula inter populos artiora cotidie fiant; ut iidem mutua rerum aestimatione se intellegant; ut in quovis rerum discrimine se adiuvent; ut denique inter publicae rei moderatores singulosque cives adiutrix intercedat opera.
Veritati inservire non modo postulat, ut omnes ab errore, a mendacio, a fraude omnino abstineant, sed ut etiam ea omnia devitent, quae vel falsam, vel mancam, vel alicui parti obnoxiam fovere possunt vivendi agendique rationem.
Imprimis autem veritates, Deo revelante traditae, ut res sacrae inviolabilesque habeantur. Quin immo, cur ad hoc potissimum non contendant hae nobiles artes, ut nempe Dei eiusque Filii Iesu Christi doctrinam propagent, « christianamque fidem illam mentibus inculcent, quae una potest hominum multitudinibus supernam praebere vim, qua adiutae sereno animo virtuteque consentanea queant superare discrimina, angores vero tolerare praesentis huius aetatis nostrae »? (Sermo ad sodales Radiophonicae Societatis Italiae, d. 3 Decembris, a. 1944 habitus: Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. VI, p. 209).
Ac praeterea non modo veritati inserviant hae novae artes oportet, sed morali etiam humanae vitae perfectioni. Quod quidem tribus hisce modis, de quibus scripturi sumus, conferre enitantur : hoc est datis nuntiis, impertitis praeceptis, praebitisque spectaculis.
Cuiusvis rei notitia, etiamsi nihil aliud nisi veritatem reapse referat, aliquam tamen rationem in se habet, quae ad hominum pertinet aliquo modo conformandos mores. « Quae ratio, ad humanos mores attinens, numquam est neglegenda, nam quivis nuntius mentis iudicium provocat ac voluntatem movet. Nuntiator, qui suo munere fungatur digne, neminem suis dictis opprimat, sed conetur potius relatas iacturas, vel perpetrata crimina aptiore quo potest modo intellegere et explicare; quod tamen eadem excusare vel probare minime significat, sed innuere remedia ac praestare lenimenta, atque adeo ad animorum restituendam probitatem aliquid conferre » (Sermo ad Nationum Societatis Consilium publicis ordinandis nuntiis, d. 24 Aprilis, a. 1956 habitus: Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. XVIII, p. 137).
Quae supra scripsimus, maiorem procul dubio vim habent, cum de praeceptis impertiendis agitur ; quam quidem causam didascalicae taeniolae cinematographicae, radiophonicae auditiones, ac televisifica spectacula magnopere adiuvant ac provehunt, non modo ad eos quod attinet, qui adhuc iuventute florent, sed ad eos etiam, qui ad virilem iam aetatem pervenerunt. Verumtamen cavendum omnino est, ne haec impertita praecepta Ecclesiae doctrinae ac sacrosanctis eius iuribus obstent, vel recto educandae proli muneri in domestico convictu officiant atque adversentur.
Parique modo fore sperandum est, ut novae hae propagationis artes, sive a privatis exercentur civibus, sive e nutu pendent publicae rei moderatorum, varias ne impertiant doctrinas reticito Dei nomine eiusque divina lege ignorata.
Attamen, proh dolor, non ignoramus in quibusdam Nationibus, in quibus communismi athei commenta dominantur, hae technicae artes, quae aures oculosque ex longinquo attingunt, in scholis etiam eo spectare, ut religionem sanctam ex animis radicitus evellant. Quod quidem qui serena mente atque a praeiudicatis opinionibus libera consideret, facere non potest quin videat adulescentium iuvenumque conscientiam, divina veritate orbatam, novo tectoque modo opprimi, cum veritatem illam divinitus patefactam ii cognoscere nequeant, quae, ut Redemptor noster asseverat, nos liberat (cfr. Io. 8, 32); atque adeo hac callida ratione novam haberi adversus religionem insectationem.
Nos autem vehementer cupimus, Venerabiles Fratres, ut haec technica instrumenta, quibus e longinquo aures oculique facilitate summa suavique delectatione attinguntur, in id potissimum adhibeantur, ut pleniore animi cultura, ut cognitionibus ad sua cuiusque obeunda munera necessariis, « utque potissimum christianis principiis homines conformentur ; quibus principiis neglectis, nulla, ne in rebus quidem humanis, veri nominis progressio haberi potest » (cfr. Nuntius radiophonicus ad christifideles Columbianae Reipublicae, d. 11 Aprilis, a. 1953 habitus, cum Statio Radiophonica Sutacentiae inaugurabatur : A. A. S. vol. XLV, 1953, p. 294). Optamus igitur eos omnes praeceptores educatoresque debitis honestare laudibus, qui sive cinematographicis imaginibus, sive radiophonicis auditionibus, sive televisificis spectaculis ad nobilissimam eiusmodi contendunt metam.
Animadvertendum praeterea est, praeterquam editis nuntiis et impertitis praeceptis, spectaculis etiam haud parum posse has novas artes ad verum hominum conferre bonum.
Id genus enim spectacula plerumque aliquid habent, quod non solum ad delectandos homines et ad eis praebendas rerum notitias pertinet, sed ad animos etiam instituendos. Iure igitur meritoque a Decessore Nostro fel. rec. Pius XI cinematographica theatra « veluti rerum scholae » (Ep. Enc. Vigilanti cura, d. 29 Iunii, a. 1936 A. A. S. vol. XXVIII, 1936, p. 255) appellata sunt; scholae enim idcirco dici possunt, quod id genus spectationibus scaenica actio adiungitur, in, qua vividae illae species, quae versatilis lucis motu effinguntur, cum congruentibus vocibus musicisque concentibus non sine magna fascinatione ita copulantur, ut non modo intellegentiam ceterasque facultates, sed totum etiam homineni attingant, eumque sibi quadam ratione coniungant, ac secum quasi rapiant ad effictam rem participandam.
Cinematographicae, radiophonicae ac televisificae artes, quamquam varia spectationum genera, iam diu in usum inducta, quodam modo amplectuntur, novum tamen unaquaeque artificium exprimit, atque adeo novum spectaculi genus, quod non paucis destinatur selectisque spectatoribus, sed hominum multitudinibus, qui aetate, vitae ordine animique cultura inter se differunt.
Ut autem, hisce in rerum condicionibus, eiusmodi spectacula id, ad quod pertinere debent, assequi queant, necesse est, ut spectatorum mentes animique tam recte instituantur atque educentur, ut non modo propriam unicuique arti formam intellegant, sed ut recta potissimum conscientia hac in re ducantur ; ita ut varia elementa, quae, cinematographicum vel televisificum album conspicienda proponit, vel quae ex megaphonio eduntur, mature considerare et iudicare queant, non autem, ut saepenumero contingit, eorum vi fascinationeque alliciantur et incomposite rapiantur.
Si haec animorum institutio et conformatio desit, quae christianae doctrinae lumine collustretur, tum nec honesta oblectamenta, quae « iis omnibus, quotquot negotiis vitaeque sollicitudinibus detineantur, necessaria prorsus esse nemo est qui non videat » (Ep. Enc. Vigilanti cura: ibid. p. 254), neque mentis culturae prof ectus in tuto posita esse possunt.
Sanae huius spectatorum educationis necessitatem catholici laudabili consilio perpenderunt postremis praesertim hisce annis; ac non pauca sunt instituta atque incepta, quae eo contendunt, ut iuvenes et adulti satius aptiusque velint horum spectaculorum utilitatem et pericula perspicere attenteque considerare. Hoc tamen causam numquam praebeat spectacula frequentandi, quae rectis officiant moribus; quin immo ad ea tantum indicanda ac deligenda conducere debet, quae cum Ecclesiae praeceptis congruant ad religionis morumque normas quod spectat, et quae praescriptis obtemperent ab Ecclesiasticis hac de re Officiis impertitis.
Haec incepta, si, ut omnino confidimus, didascalicis principiis rectisque animi cuiturae normis conformantur, Nos non modo probamus, sed commendamus etiam; atque adeo cupimus, ut inducantur in cuiusvis ordinis scholas, in Actionis Catholicae sodalitates et in paroeciales coetus.
Recta eiusmodi spectatorum institutio atque educatio ex una parte id efficiet, ut pericula minuantur, quibus mores pessumdari queant ; ex altera vero ut christiani possint, per novas, quas adipiscentur cognitiones, animum ad supernas veritates meditandas erigere.
Peculiari autem modo exoptamus eos divini verbi praecones hac etiam de causa dilaudare, qui, cum sint conscii se officio teneri morum integritatem servandi incolumem eorum populorum, quos suis laboribus excolunt et ad viam veritatis traducunt, cinematographicis etiam, radiophonicis et televisificis artibus recto modo in hanc causam utuntur; atque adeo quas utilitates, quae inventa, reapse salutifera, nostra induxerit aetas, cum iisdem communicant. Cupimus igitur, ut eorum operae eorumque conatibus ii praesertim obsecundent, qui vel in Ecclesia vel in civili societate auctoritate pollent.
Animadvertendum tamen est hac in moderanda causa rectam, de qua locuti sumus, spectatorum institutionem educationemque non omnino sufficere. Necesse enim est, ut singula spectacula ad peculiarem cuiusvis aetatis ratiocinandi gradum, sentiendi vim, animi fascinationem, morumque condicionem apta atque accommodata sint.
Id quidem idcirco summam suscipit gravitatem, quod, cum radiophonicae auditiones ac televisifica praesertim spectacula intra ipsos domesticos parietes facillime habeantur, repagula subvertere minantur, quibus sana prolis educatio in tuto poni necesse est, usque dum adulescens aetas necessariam virtutem adipiscatur, qua victrix possit saeculi tempestates superare. Quam ad rem, tribus abhinc annis, haec Italiae Episcopis scribebamus: « Cur non horreamus, si intento recogitenaus animo, per televisificas spectationes etiam in domestico convictu omnes posse venenatum illum aërem imbibere, qui "materialismi" placita sapit, qui fatuitatem et omne genus voluptates cupidinesque eodem modo spirat, quo in cinematographicis auditoriis saepe saepius contingit? » (cfr. Adhortatio de televisione, d. I Ianuarii, a. 1954: A. A. S. vol. XLIV, a. 1954, pag. 21).
Haud ea ignoramus incepta, quae non modo ii, qui publica fruuntur auctoritate, sed privati etiam coetus provexerunt, quorum est iuventutis educationi dare operam; incepta dicimus, ac proposita, quibus eo contenditur, ut adulescentes a spectaculis pro facultate abstrahantur, quae eorum aetati consentanea non sint, et quae saepius non sine gravi discrimine frequentantur. Quidquid laudabili hac de causa agitur, Nos valde probamus; animadvertatur tamen oportet magis quam physiologicas et psychologicas perturbationes, quae inde evenire queant, pericula praecavenda esse, quae ad iuvenum mores attineant; pericula, quae nisi opportuno tempore praevertantur ac prohibeantur, ad ipsius humanae societatis detrimentum et ruinam multum conferre possunt.
Iuvenes Nobis carissimos hac de causa paterno adhortamur animo, fore confisi, ut, cum de spectaculis agitur, in quibus eorum innocentia periclitari possit, eorum temperantia prudentiaque christiana eniteant. Grave eis officium est innatum illud effrenumque quidquid videndi audiendique studium compescere ac moderari; ac liberum animum ab immodicis terrenisque voluptatibus servare, et ad superna dirigere.
Ecclesia, cum probe noscat ex novis hisce artibus, quae directo oculos auresque attingunt, plurima bona plurimaque mala ac pericula, prouti iisdem utantur homines, oriri posse, suo munere hac etiam in re perfungi cupit; quod per se non ad variam animi culturam pertinet, sed ad religionem potissimum et ad mores regendos moderandosque (cfr. Sermo ad moderatores, docentes, et cultores Consociationis ex omnibus Nationibus Institutorum Archaeologiae, Historiae, et Artis Historiae, d. 9 Martii, a. 1956, habitus: A. A. S. vol. XLVIII, 1956, p. 212).
Quo aptius et facilius huic obeundo muneri prospiceretur, Decessor Noster imm. mem. Pius XI asseveravit atque edixit « prorsus necessarium esse Episcopos stabile pro tota Natione inspectionis Officium constituere, cuius [esset] honestas imaginum series promovere, ceteras autem indicato more generatim distribuere, ac denique editum ab se iudicium sacerdotibus et christifidelibus significare » (Ep. Enc. Vigilanti cura, d. 29 Iunii, a. 1936 : A. A. S. vol. XLVIII, 1936, p. 261); ac praeterea catholicorum omnia incepta de re cinematographica ad probum finem dirigi necesse esse.
In nonnullis autem Nationibus Episcopi, has normas prae oculis habentes, huius generis Officia constituerunt non modo ad rem cinematographicam quod attinet, sed ad radiophonicam etiam ac televisificam.
Iamvero Nos mature considerantes spirituales utilitates, quae ex hisce technicis artibus oriri possunt, itemque necessitatem christianorum morum integritatem tutandi, quam id genus spectationes facile in discrimen adducere possunt, cupimus, ut in singulis Nationibus, si eiusmodi Officia nondum habeantur, nulla interposita mora constituantur quam primum ; eademque viris, harum artium usu peritis, concredantur, quos aliquis sacerdos moderetur ab Episcopis delectus.
Vos hortamur praeterea, Venerabiles Fratres, ut in singulis Nationibus haec virorum Officia, sive ad rem cinematographicam, sive ad radiophonicam, sive denique ad televisificam pertinent, vel ab uno eodemque Consilio pendeant, vel saltem adiutricem invicem operam praestent; itemque hortamur, ut christifideles, ii praesertim, qui in Actionis Catholicae agminibus militant, debito modo edoceantur, ita ut necessitatem percipiant communem efficacemque operam hisce Officiis praestandi libenter.
Et quandoquidem quaestiones hac de re non paucae haud facile queunt in singulis Nationibus enodari ac solvi, perutile profecto erit, si haec singula Officia ad magnas illas ex omnibus Nationibus Consociationes pertinehtmt, quas Apostolica haec Sedes, re mature considerata, iam probavit.
Haud dubitamus autem vos, Venerabiles Fratres, ex iis, quae ad obtemperandum hisce normis, non sine labore et incommodo, feceritis, uberes prodituros esse salutaresque fructus; quod tamen facilius aptiusque eveniet, si peculiaria praescripta, quae de re cinematographica separatim ac de re radiophonica et televisifica per Encyclicas has Litteras edituri sumus, ad effectum diligenter deducantur.
II
Cinematographeum, quod sexaginta circiter abhinc annis in usum invectum est, hodie maximis est instrumentis annumerandum, quibus cogitata et inventa nostrorum temporum propagari queunt.
De variis eius processibus deque eius fascinatoria vi, occasione, data, iam verba fecimus (cfr. Sermo ad cinematographicae artis cultores ex Italia Romae congregatos, d. 21 Iunii, a. 1955: A. A. S. vol. XLVII, 1955, p. 501-502). Ex hoc eius incremento, ad pellicularum series praesertim quod spectat, quae peculiarem narrationem imaginibus et vocibus expressam vivido quodam modo repraesentant, magna succrevit et negotiosa ars, cui sociam operam praestant non modo artifices, opifices et technici, sed coetus etiam de re oeconomica; quandoquidem singuli cives haud facile possunt tam gravem atque implexam operam exsequi. Quamobrem, ut cinematographeum nobile exsistat instrumentum, quo homines salutariter educentur, ad excelsa erigantur, ac meliores revera fiant (cfr. Sermo ad cinematographicae artis cultores, d. 28 Octobris, a. 1955, Romae congregatos : A. A. S. vol. XLVII, 1955, p. 817), omnino necesse est, ut ii singuli universi, de quibus supra diximus, recta animati conscientia voluntateque adiutricem sibi invicem navitatem praestent, qua probandae taeniolarum cinematographei series effingantur ac propagentur.
Iis omnibus, qui ad cinematographica spectacula vigilem mentem, animumque convertunt, iam huius causae gravitatem non semel patefecimus, eos adhortantes ad earum praesertim imaginum series procurandas, quae ad tam nobilem pulchritudinis speciem pertineant, ut quodam modo sanae educationis munus obire queant (cfr. Sermones d. 21 Iunii et 28 Octobris, a. 1955 habiti: ibid. p. 502-505 et 816 sq.).
Diligenti vobis curae sit, Venerabiles Fratres, ut per peculiaria Nationis vestrae Officia, quae auctoritate vestra moderanda sunt, et de quibus supra scripsimus, variis civium ordinibus, quorum res interest, nuntii, res spectandae, consilia et normae impertiantur, quibus, pro variis temporum locorumque adiunctis, nobilissima haec causa, quae tantopere animorum bono consulere potest, pro facultate provehatur.
Ob hanc rem « peculiaria ordine conficiantur typisque edantur rationaria seu elenchi, in quibus quam saepissime cinematographicae pelliculae distribute ita proponantur ut omnium in notitiam venire possint » (Ep. Enc. Vigilanti cura, d. 29 Iunii, a. 1936: A. A. S. vol. XXVIII, 1936, p. 260-261); idque fiat a proborum virorum Consilio, quod a memorato Nationis cuiusque vestrae Officio pendeat; qui profecto viri doctrina ac rerum prudentia eniteant, cum de singulis cinematographicis taeniolis iudicium ferre debeant, ad christianorum morum normas quod attinet.
Huius Consilii sodales, cum rem tanti momenti tractare ac decernere debeant, quae cum christiana vivendi ratione tam arte coniungitur; cumque probe noscant oporteat peculiarem eam vim, quae ex cinematographicis spectaculis exseritur, variam quidem pro variis spectatorum condicionibus, etiam atque etiam adhortamur, ut opportuno harum disciplinarum studio ac precationi sanctae diu multumque vacent.
Quotiescumque ii debent cinematographicae rei seriem, ad rectos mores quod spectat, iudicare, normas intento animo secum recogitent, iam pluries a Nobis, occasione data, impertitas; cum praesertim verba fecimus de cinematographeo ad excelsam pulchritudinis educationisque speciem evecto, de argumentis, quae ad religionem attinent, itemque de malorum facinorum repraesentatione, quae numquam neglegat, numquam offendat oportet hominis dignitatem, domestici convictus verecundiam, vitae sanctitatem, Iesu Christi Ecclesiam, ac civilem humanamque consortionem.
Meminerint praeterea munus ipsis concreditum singulas cinematographicas imaginum series quoad mores iudicandi ad id potissimum spectare, ut hominum mentes publice, ut oportet, illuminentur; ita ut omnes inducantur ad normas et principia illa de re morali magni habenda, sine quibus recta animorum cultura verique nominis civilis cultus ne intellegi quidem potest. Quamobrem improbanda sine dubio eorum agendi ratio est, qui, nimis indulgentes, eas pellicularum series admittunt, quae, quamvis technica arte praestent, rectos tamen offendunt mores; vel, quamvis legibus moralibus specie saltem obtemperare videantur, aliquid tamen habent, quod catholicae Fidei adversatur.
Si autem clare aperteque significaverint, quas omnes, quas iuvenes, quas adulti imaginum series visere possint; quae vero ii morum discrimen spectantes inducere queant ; et quae denique omnino pravae ac detrimentosae sint, tum singuli facile poterunt iis tantum spectaculis interesse, ex quibus eorum animi « laetiores, liberiores melioresque exibunt » (cfr. Sermo ad cultores cinematographicae artis ex Italia Romae congregatos, d. 21 Iunii, a. 1955: A. A. S. vol. XLVII, 1955, p. 512); eaque vitare, quae eis damno esse possint, eo profecto graviori, quod pravarum rerum negotiatoribus emolumento, ceteris autem malo exemplo erunt.
Opportunas animadversiones iterantes, quas Decessor Noster fel. rec. Pius XI per Encyclicam Epistulam (Ep. Enc. Vigilanti cura, d. 20 Decembris, a. 1935: A. A. S. vol. XXVIII, 1936, p. 2 60) edidit, cui a verbis Vigilanti cura initium est, optamus vehementer, ut christifideles, quotiescumque fieri potest, non modo hac de causa diligenter moneantur, sed gravi etiam obtemperent officio sese certiores faciendi de sententiis in re cinematographica ab Ecclesiastica Auctoritate latis, eisdemque fideliter obsequendi. In hanc rem Episcopi, si opportunum duxerint, peculiarem per annum diem festum praestituere poterunt, quo christifideles de peculiaribus ipsorum officiis, ad spectacula, praesertim cinematographica, quod attinet, sedulo edoceantur, et ad adhibendas Deo supplices preces hac de causa moneantur.
Ut autem omnes facile queant has sententias noscere, iisdemque obtemperare, necesse est, ut hae normae breviter explicatae opportuno edantur tempore, et quam latissime propagentur.
Quam ad rem multum possunt catholici ludorum cinematographicorum critici, qui rationem moralem eorundem in sua debent luce collocare, talia iudicia propugnantes, quibus praecaveatur, ne ad « relativismum moralem », quem dicunt, descendatur aut legitimus turbetur ordo, quo minora subduntur maioribus.
Perverse igitur agunt diariorum et commentariorum, quae catholica appellantur, scriptores, si, de spectaculis huiusmodi tractantes, lectores non edocent, quid, de iis quoad mores sit sentiendum.
Officii autem conscientia non solum spectatores tenentur, qui, quotiescumque aditus tesseram emunt, quasi suffragia ferentes, toties cinematographeum honestum aut inhonestum eligunt, sed etiam, idque magis, qui auditoria cinematographica exercent atque pelliculas distribuunt.
Haud ignoramus quantis difficultatibus eorum, qui cinematographea exercent, opera hac aetate obstruatur plures ob causas atque etiam eo quod res televisifica tot aucta est incrementis. Tamen difficilibus hisce in rerum adiunctis meminerint illi oportet conscientia se vetari ludos edere cinematographicos, qui Fidei bonisque moribus adversentur, vel contractus inire, quibus spectacula huiusmodi cogantur praebere. Quoniam vero multis in regionibus iidem sese obligaverunt, ne ullo pacto cinematographicas imaginum series proponerent, quae perniciosae essent vel malae, fore confidimus, ut tam egregium inceptum in omnes orbis terrarum partes pervadat neu ullus vir catholicus cinematographeum exercens dubitet tam frugifera tamque salutaria sequi consilia.
Id etiam vehementer moneamus oportet, ne locus detur nuntiis laudativis mercatoriis, quae insidias parent vel turpia sint, licet praeconia huiusmodi, ut interdum evenit, ad honestas taeniolas cinematographicas pertineant. « Quis dicere possit, quanta detrimenta imagines huiusmodi animis, praesertim iuvenilibus, afferant, quot cogitationes impuras ac pravas excitent voluptates, quantum conferant ad corrumpendos populi mores, non sine discrimine prosperi status ipsius rei publicae? » (cfr. Pii XII sermo ad Urbis Parochos sacrosque per Quadragesimae tempus Oratores die 5 Martii 1957 habitus : A. A. S. vol. XXXXIX, 1957, p. 208).
In auditoriis ergo cinematographicis, Ecclesiae auctoritati obnoxiis, quandoquidem fidelibus ac maxime iuventuti spectacula praebenda sunt rectae institutioni apta atque locorum condicionibus honesta, liquet non nisi eos ludos edi licere, qui, ad mores quod attinet, nullo modo possint improbari.
Sacrorum Antistites, huiusmodi auditoriis, etiam religiosorum exemptorum, ad quae vulgo patet aditus, sedulo invigilantes, viros ecclesiasticos, in quos rei onus recidit, admoneant, ut fideliter accurateque normas de his propositas servent neve suae utilitatis nimis sint studiosi, si velint ministerii huius partes implere, quod Apostolicae Sedi maximae curae est. Magnopere etiam suademus, ut, qui auditoriis hisce catholicis sunt praefecti, in collegia coeant — quemadmodum nonnullis in regionibus non sine assensu et probatione Nostra factum est — quo efficacius, praecepta et invitamenta Officiorum singulis in Nationibus constitutorum ad usum deducentes, communia commoda rationesque tueantur.
Adhortationes vero, quas auditoria cinematographica exercentibus adhibuimus, ad distributores quoque, volumus pertinere, qui, cum in pelliculas ipsas conficiendas suis sumptibus interdum operam conferant, maiorem sane habent copiam, atque adeo graviore obstringuntur officio, honesta cinematographica spectacula promovendi. Distributio enim nullo modo technica quaedam muneris functio, uti dicunt, existimari debet, cum taeniolae cinematographicae — ut saepius iam monuimus — non solum merces aestimandae sint, sed etiam, idque potius, ingenii alimentum habendae et quasi palaestra animorum morumque vulgi. Itaque distributores locatoresque eodem modo merita et onera participant, prout a cinematographicis ludis bonum aliquid proficiscitur aut malum.
Cum igitur agatur de re cinematographica melioribus conformanda rationibus, non modicum est conscientiae officium, quo actores scaenici obligantur ; qui quidem, memores dignitatis suae ut homines et artis periti, noverint sibi non licere operam suam ad spectaculorum partes commodare vel eam sociare ad imaginum series exprimendas, quae bonis moribus adversantur. Actor vero quivis, ingenio et artificio nominis famam adeptus, ea, qua floret, laude ita uti debet, ut vulgi animos ad ea erigat, quae egregia sint et praeclara; memineritque suum esse imprimis in vita privata ceteris virtute in exemplum praelucere. Haec enim, artis peritos olim allocuti, asseveravimus : « Neminem fugit coram spectatorum multitudine, in vos intenta, anhelante, plaudente, fremente, animos vestros vehementius concitari atque gaudio et excelsitate quadam perfundi » (cfr. Sermo de arte scaenica die 26 Augusti 1945 habitus : Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. VII, p. 157).
Quodsi haec iure meritoque aliquem sentire dici queat, tamen non efficitur, ut scaenicis christianis eas liceat a consessu accipere animi declarationes, quae cuiusdam quasi idololatriae similes sint, cum hic quoque obtineat, quod ait Servator : « Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est » (Matth. 5, 16).
Maximum vero officii onus — quamquam ratione diversa — in pellicularum auctores atque scaenici apparatus artifices recidit. Tanti oneris conscientia egregiis eorum inceptis non obest, sed potius animos debet confirmare eorum, qui, bona praediti voluntate, pecuniis pollent aut ingenii dotibus ad huiusmodi imaginum series efficiendas aptis.
Saepe etiam accidit, ut taeniolarum cinematographicarum auctores et scaenici apparatus artifices propter artis rationes et necessitates ac simul religionis morumque praecepta difficultate non levi afficiantur ; tunc, antequam imaginum series exprimitur vel dum efficitur, legitimum expetendum est iudicium sapiensque ineundum consilium, ut bono spirituali spectatorum atque ipsius operis perfectioni provideatur. Hi ergo consulere non dubitent Officium Catholicum rei cinematographicae praepositum, ad quod pertinet quodque libenter iis aderit, etiam negotii huius curam, si oportuerit, viro ecclesiastico huius rei perito, cautione adhibita, delegando.
Neque fiet, ut propter fiduciam, quam in Ecclesia collocarunt, auctoritas et gratia eorum imminuantur ; « Fides enim, omne in aevum, praesidium erit humanae personae » (cfr. Epist. Pii XII ad christifideles Germaniae, ob conventum « Katholikentag » appellatum, Berolinum congregatos die 10 Augusti, a. 1952 : A. A. S. vol. XLIV, 1952, p. 725), atque in ipsis operibus artificiosis exigendis humana persona luce doctrinae christianae rectaque morum ratione locupletatur et perficitur.
Tamen viris ecclesiasticis fas non est operam adiutricem auctoribus imaginum cinematographicarum praebere sine peculiari Moderatorum suorum mandato, cum, ut perspicuum est, ad bene suadendum hac in re necessaria sit artis praestantia eximia et non vulgaris institutio, quarum iudicium singulorum arbitrio permitti non potest.
Catholicos ergo taeniolarum cinematographicarum auctores et scaenici apparatus artifices paterno monemus animo, ne imaginum series fieri sinant, quae Fidei moribusque christianis repugnent ; si autem, quod Deus avertat, hoc evenerit, Episcoporum est eos admonere et, si opus fuerit, opportunis plectere sanctionibus.
Persuasum autem est Nobis, ut res cinematographica ad optimam atque perfectam formam educatur, nihil esse efficacius quam conformationem ad christianae legis praecepta eorum, qui in efficiendis hisce pelliculis operam collocant.
Quarum effectores, si ad fontes, unde superna munera permanant, accedant, si doctrinam perdiscant Evangelicam, si cognoverint, quae Ecclesia de veritate vitae, de beatitudine et virtute, de dolore et peccato, de corpore et anima, de re sociali et studiis hominum tradit praecepta, novas deprehendent praeclarasque rationes, quas ineant, et ad opera egregia et perennia condenda novo quodam instinctu excitari se sentient.
Oportet ergo promoveantur augeanturque ea incepta et exercitationes, quibus illorum animi vita alatur et incrementis confirmetur ; plurimum vero hac in re christianae institutioni iuvenum tribuendum est, qui ad artem cinematographicam profitendam se componunt.
Peculiaribus hisce de re cinematographica praeceptionibus finem imponentes, publicae rei Moderatores cohortamur, ne ullo pacto opem praebeant ad efficiendas aut in vulgus edendas pelliculas cinematographicas deteriores, sed ut opportunis propositis normis ad ludos cinematographicos honestos et probabiles apparandos, praesertim qui iuventuti destinantur, auxiliatores exsistant. Quoniam tot tantique pro populi educatione sustinentur sumptus, eo etiam mentem intendant, ut tanti momenti negotium, quod in ipsa quoque institutione versatur, recta expediatur ratione.
Cum vero quibusdam in regionibus atque etiam in exhibitionibus, ad omnes pertinentibus Nationes, praemiis, ad hoc ipsum propositis, eae non immerito afficiantur pelliculae, quae eo commendantur, quod ad institutionem valent animique vitam, fore confidimus, ut boni cordatique homines omnes, monitis Nostris obsecuti, allaborent, ne taeniolis cinematographicis, laude dignis, communis plausus et probatio, quasi praemium, desint.
III
Nec minus diligenter exponere volumus Vobis, Venerabiles Fratres, qua urgeamur sollicitudine circa aliud instrumentum ad nuntios dimittendos aptum et eadem, qua cinematographeum, invectum aetate, radiophonium dicimus.
Quamquam tot tantisque subsidiis scaenicis et percommodis locorum rerumque adiunctis, quibus cinematographeum fruitur, non est praeditum, radiophonium tamen alias habet utilitates, quarum non omnes adhuc quaesitae sunt.
« Illius enim — quemadmodum societatis cuiusdam radiophonicae sodalibus et administris diximus — haec est condicio, ut a locorum temporisque adiunctis quasi dissociatum sit et immune, quae cetera omnia praepediunt et retardant instrumenta, quibus homines inter se communicant. Volucri enim quasi cursu multo ociore quam undae sonorae motu, citissimum ut lucis fluxus, fines omnes momento temporis transgrediens, nuntios perfert, qui ei crediti sunt » (cfr. Sermo d. 3 Decembris, a. 1944 habitus : Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. VI, p. 209).
Novis inventis ad perfectionem paene absolutionemque perductum, radiophonium artibus technicis eximias affert utilitates, cum etiam machinae eiusmodi radiante vi ad praestituta loca sine gubernatore dirigantur. Nos autem non immerito arbitramur praeclarissimum munus, quo radiophonium spectare debeat, hoc esse : mentes hominum illuminare et erudire, eorumque ingenia et animos ad superna et incorporalia magis magisque erigere.
Intima autem animi humani studia eo pertinent, ut quis, licet domesticis contineatur parietibus, alios audiat homines, eventus cognoscat, qui procul fiunt, et socialis vitae rationem et ingenii cultum participet.
Nihil mirum igitur, si permultae domus celerrime fuerint undisonis scriniis instructae, quibus efficitur, ut inde quasi quaedam arcana fenestella pateat in orbem terrarum, qua diu noctuque actuosa vita hominum diversi cultus ingenii, diversi sermonis et generis attingatur; hoc fit per innumerabiles radiophonicas transmissiones certa ratione propositas, quibus comprehenduntur novi eventus, colloquia, sermones, res ad cognoscendum utiles et iucundae, artificia, cantus, modi musici.
Ut enim non ita pridem sumus elocuti, « quanto beneficio fruuntur, quantoque officii onere devinciuntur homines, qui nunc sunt, et quam mutata sunt tempora antiqua, quibus disciplina veritatis, praeceptum fraterni amoris, sempiternae beatitatis promissa ad homines lente perveniebant per Apostolos, asperas semitas, ut aetate illa vetusta, terentes, cum nostris diebus nuntius divinus eodem momento ad decies ac pluries centena milia hominum perferri possit » (cfr. Nuntius radiophonicus ad eos, qui interfuerunt tertio generali conventui de communicationibus inter cives et nationes, sexagesimo volvente anno a radiotelegraphia inventa, Genuae habito : A. A. S. vol. XLVII, 1955, p. 736).
Expedit ergo christifideles hoc beneficio, aetate nostra inducto, uti, atque muneribus, ad doctrinam, ad animi relaxationem, ad artem ipsumque verbum divinum spectantibus, quae ipsis per radiophonicas undas obveniunt, quasi locupletari, cum ita scientiam queant incrementis augere ac veluti animi fines propagare.
Neminem ergo latet, quantum ad recte instituendos homines possint honestae vocum sonorumque radiophonicae transmissiones ; tamen ex usu instrumenti huiusce onus oritur conscientiae, quemadmodum in artibus technicis ceteris, cum ad patrandum bonum aut malum possit adhiberi. Ad radiophonicam igitur artem trasferri queunt haec, quae in divinis litteris scripta sunt, verba : « In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio » (Iac. 3, 9-10).
Quivis undisonam auscultans capsellam praecipuo tenetur officio radiophonicas transmissiones certa ratione propositas diligenter accurateque seligendi; hae enim non sinantur tumultuarie in domos pervadere sed, quemadmodum amicus conscie prudenterque vocatur, ita iis eodem concedatur aditus. Nequiter autem agat, qui amicorum, ad larem suum inducendorum, non habeat delectum. Itaque radiophonicae, quae eo admittantur, vocum sonorumque transmissiones huiusmodi sint oportet, ut veritatem et bonum suadeant, ut familiae sodales non avertant a conscientiae officiis implendis, sive haec ad singulos spectent sive ad hominum societatem, sed ut eos confirment ad eadem rite exsequenda ac, si de adulescentibus agatur puerisque, nullum afferant detrimentum, quin etiam salubrem parentum et magistrorum disciplinam adiuvent et producant.
Officia Catholica rei radiophonicae singulis in Nationibus praeposita studeant, catholicis diariis et commentariis ut subsidiis usa, christifideles de huiusmodi transmissionum natura et ratione antea certiores facere. Haec vero monita ante danda non omnibus in locis fieri poterunt ac saepe non nisi quoddam erunt indicium, quod nonnullae huiusmodi radiophonicae acroases ante haud facile cognosci possunt.
Pastores gregum christifideles moneant divina lege vetari radiophonicas vocum sonorumque audiri transmissiones, quae Fidei aut moribus sint perniciosae, eosque, quibus iuventutis cura commissa est, cohortentur, ut invigilent eisque religionem iniciant quoad usum instrumenti radiophonici domi collocati.
Episcoporum praeterea est christifideles appellare, ut ab iis caveant stationibus radiophonicis, quas constet doctrinae capita christianae Fidei contraria propugnare.
Alterum officium, quo radiophonii auditores obligantur, eo pertinet, ut iis, qui pro munere huiusmodi transmissionibus praesunt, optata sua iustasque reprehensiones significent. Quae obligatio ex ipsa natura rei radiophonicae manifesto proficiscitur, quae huiusmodi est, ut facile ratio quaedam singularis, non mutua, exsistat, scilicet ea, qua non nisi transmittens attingat audientem.
Cum, qui nostra aetate invaluerunt, modi vulgi opinionem explorandi, adeo ut cognoscatur, quantum studii apud audientes singulae radiophonicae transmissiones accendant, sine dubio utiles sint iis, qui acroases moderantur radiophonicas, tamen contingere potest, ut populi plausus plus minus vehemens levibus ac fluxis causis sit tribuendus vel impulsionibus rectae rationi minus consentaneis, ita ut iudicium huiusmodi haberi nequeat pro certa agendi norma.
Quae cum ita sint, auditores radiophonii pro viribus operam dare debent, ut in vulgo opinio obtineat prudens, qua, debitis servatis modis, hae transmissiones, prout res postulat, probentur, confirmentur, reprehendantur, quaque fiat, ut radiophonica ars, quae pro munere in hominum institutione versatur, « serviat veritati, bonis moribus, iustitiae, amori » (cfr. Sermo Pii XII d. 3 Octobris, a. 1947 quinquagesimo expleto anno ab arte radiophonica inventa habitus : Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. XI, p. 267).
Haec ad effectum deducere omnium est sodalitatum catholicarum, quae christifidelium commodis hac in re strenue consulere studeant. Iis autem in regionibus, ubi rerum locorumque adiuncta id suadeant, ad hoc ipsum institui poterunt societates auditorum spectatorumque, Officiis rei cinematographicae, radiophonicae et televisificae singulis in Nationibus praepositis, obnoxiae.
Noverint denique radiophonii auditores obligatione se teneri acroases promovendi honestas, ac maxime eas, quibus animi ad Deum erigantur. Nonne christifideles, praesertim ii, qui radiophonii commoda cotidiano usu experiuntur, alacres se praebeant ad huiusmodi transmissiones provehendas, maxime hac aetate, qua per aërias undas doctrinae falsae et perversae disseminantur, qua instrumentis perturbantibus in aethere quasi quoddam « vallum ferreum », ad sonos quod attinet, effectum est, eo quidem consilio, ne veritati, quae « materialismi athei » evertat imperium, pateat aditus, hac dicimus aetate, qua pluries centena milia hominum Evangelii nuntium quasi illucescentem auroram adhuc praestolantur et aegroti aliove modo praepediti anxie exoptant, ut communitatis christianae preces et Eucharistici Sacrificii ritum aliqua ratione participent?
Haud equidem ignoramus quantum variis in regionibus impensum sit laboris et impendatur, ut acroases catholicae in radiophonicis stationibus augeantur. Multi sane exstiterunt homines ecclesiastici et laici hac in re antesignani, qui acri studio effecerunt, ut sacris transmissionibus radiophonicis is daretur locus, qui religioni convenit, quae potior est quam res humanae universae.
Interea autem, dum intento animo consideramus, quantopere radiophonica ars sacri ministerii causae prodesse queat, dumque illo urgemur Divini Redemptoris mandato: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae » (Marc.16, 15), facere non possumus quin vos, Venerabiles Fratres, paterne adhortemur, ut id genus de re catholica, auditiones, pro varia uniuscuiusque loci necessitate atque facultate, magis magisque promovere ac perficere studeatis.
Cum vero summa, qua par est, dignitate liturgicos ritus, catholicas veritates, res atque eventus Ecclesiae marconianae artis ope proponere, praeter debitam vigilantiam, multum profecto ingenii, multum peritiae quoque expostulet, necessarium omnino est, ut sive sacerdotes sive laici, qui ad hanc tanti momenti navitatem destinentur, recta consentaneaque ratione instituantur.
Quam ad rem sane expedit, ut apud Nationes, in quibus catholici recentioribus huius artis instrumentis utuntur eorumque diuturno usu ceteris praestant, opportuna per certum tempus de hac re habeantur studia exercitationesque, quorum ope ex aliis etiam Nationibus candidati illam valeant adipisci peritiam, quae requiritur, ut radiophonicae de re religiosa transmissiones ad optima ingenuae artis praescripta technicorumque rationes redigantur.
Ipsis Nationis Officiis curae erit intra suae cuiusque dicionis fines varia religiosarum auditionum genera promovere eaque apte inter se ordinare atque componere; eadem praeterea, quantum fieri poterit, ceterarum radiophonicarum stationum moderatoribus adiutricem praestabunt operam, sedula adhibita vigilantia, ne in eiusmodi auditiones quid irrepat honestati morum minus consentaneum.
Quod attinet autem ad ecclesiasticos viros, etiam ex religiosorum sodalitatibus exemptis, qui suam navant operam apud radiophonicas vel televisificas stationes, Episcoporum erit opportunas impertire normas, quas exsequendi cura variis Nationis Officiis demandabitur.
Peculiari modo perplacet catholicarum radiophonicarum stationum Moderatoribus et administris hortamenta Nostra adhibere. Difficultates sane innumerae hac in re subeundae Nobis plane innotescunt; fore tamen confidimus, ut iidem hoc apostolatus opus, quoci Nos tantopere pendimus, strenuo animo ac viribus inter se collatis prosequi pergant.
Ad Nos quod attinet, amplificandam perficiendamque curavimus Radiophonicam Vaticanam Stationem, optime de re catholica meritam, cuius incepta, saluberrima sane — quemadmodum Hollandiae christifidelibus amplissima largitate praestantibus asseveravimus — flagrantissimis votis summisque totius catholici orbis necessitatibus » apprime respondent (cfr. Sermo ad Hollandiae catholicos, d. 19 Maii, a. 1950 habitus : Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. XII, p. 75).
Praeterea grata prosequi voluntate percupimus universos probos radiophonicarum transmissionum auctores ac moderatores ob rectam Ecclesiae necessitatum aestimationem, quam ex iisdem plures testati sunt, sive Dei propagando verbo libenter opportuna tempora assignantes, sive necessaria artis adiumenta suppeditantes. Ii quidem hoc agendi modo mercedem prof ecto participant apostolico operi propriam, etsi per aethereas undas exercetur, prouti Christus Dominus pollicitus est: « Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet » (Matth. 10, 41).
Hisce temporibus radiophonicae acroases, artificio praecellentes, postulant, ut ad genuina artis principia conformentur ; earum igitur auctores omnesque, qui iisdem parandis vel efficiendis dant operam, uberis doctrinae praesidio instructi sint oportet. Quamobrem eos etiam, ut iam cinematographicae artis cultores, enixe compellamus, ut materiae copiam, quae ex amplissimo christianae humanitatis penu sufficitur, in rem suam convertant. Denique sacrorum Antistites in publicae rei moderatorum memoriam revocent, ad eorum officium pertinere sedula, qua par est, diligentia in tuto ponere propagandas de re catholica auditiones, peculiari dierum festorum habita ratione ac spiritualium necessitatum, quibus christifideles cotidie premuntur.
IV
Reliquum est, Venerabiles Fratres, ut breviter de televisione quoque vobiscum agamus, quae quidem per Pontificatus Nostri decursum in quibusdam Nationibus mira suscepit incrementa, in aliis autem pedetemptim iam in usum inducitur.
Invalescentem huius artis consuetudinem, quae procul dubio in humani generis fastis magni ponderis est eventus, studioso animo, alacri spe gravibusque affecti sollicitudinibus prosecuti sumus, atque dum ex una parte inde ab initio saluberrimam eius vim novasque obortas utilitates extulimus, ex altera vero pericula ac male utentium intemperantiam prospeximus atque indicavimus.
Televisioni plura sunt; cum cinematographica arte communia, quandoquidem eius spectationes ipsam vitae actionem agitationemque oculis exhibent ; haud raro enim cinematographici ludi eidem materiam praebent. Praeterea ipsam quoque indolem atque vim radiophonicae artis propriam quodammodo participat, quippe quae potius quam in theatris, intra domesticos parietes ad homines convertatur.
Supervacaneum ducimus hoc loco Nostra iterare monita, quae de cinematographicis ludis deque radiophonicis transmissionibus iam habuimus; de officiis scilicet, quibus hac in re spectatores, auditores, auctores necnon publicae rei Moderatores tenentur. Neque est, cur iterum commemoremus curam atque diligentiam necessario adhibendam, ut varia religiosarum spectationum genera rite parentur atque promoveantur.
Compertum habemus, quam sedulo studio creberrima spectatorum multitudo res catholicas per televisionem relatas conspiciat. Liquet omnino Eucharisticum Sacrificium televisionis ope participare — uti paucos ante annos, ad radiophonium quod attinet, declaravimus (cfr. Sermo ad radiophonicae artis cultores conventum ex omnibus Nationibus participantes, d. 5 Maii, a. 1950: Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, vol. XII, p. 55) — non idem esse ac Divino Sacrificio coram adesse, ut diebus festis praecipitur. Uberrimi tamen fructus ex liturgicis prodeuntes ritibus per televisionem ob oculos propositis, quos quidem ad roborandam Fidem sanctitudinemque fovendam omnes percipere possunt, quibus alio modo participandi copia deest, Nobis plane suadent, ut spectationes huiusmodi etiam atque etiam commendemus.
In singulis Nationibus Episcoporum erit de televisificarum rei religiosae transmissionum opportunitate iudicare, easdemque constituto Officio efficiendas concredere, quod quidem, ut in rebus similibus, vigilem navabit operam ad notitias propagandas, ad auditorum animos educandos et ad omnia ordinanda et componenda, modo quidem christianis moribus consentaneo.
Televisio autem praeter id, quod cum duobus ad res evulgandas artis inventis, de quibus iam diximus, commune habet, sua quoque pollet vi suaque efficacitate. Televisificae enim artis ope efficitur, ut longinquos eventus auribus oculisque subiectos eodem puncto temporis, quo contingant, spectatores conspiciant, atque ita alliciantur, ut quasi praesentes eosdem participent; ipsa autem intima domesticae vitae consuetudine eiusmodi propinquitas valde adaugetur.
Peculiaris haec oblectandi vis, qua inter sacra familiae penetralia televisio pollet, permagni quidem facienda est, quippe quae plurimum conferat ad religiosam vitam, ad humanitatem atque ad mores eorum, ex quibus familia constat, filiorum praesertim. quos recentioris huiusce inventi fascinatio procul dubio afficiet ac tenebit. Quodsi illud : « Modicum fermentum totam massam corrumpit » (Gal. 5, 9) veritati omnino respondet, atque in adulescentibus vita corporis, quodam contagionis germine infecta, impediri potest, quominus ad plenam virium maturitatem perveniat, multo magis pravum aliquod educationis elementum religiosae vitae nervos valet elidere, ac debitam morum conformationem remorari. Ceterum quis ignorat saepissime pueros extra domum morbi vim repentem vitare posse, latentem intra domum effugere non posse?
Domestici convictus sanctitatem quoquo modo in discrimen adducere nefas est; Ecclesia igitur, prout eius ius et officium postulant, omnibus viribus semper contendit, ne pravis televisificis spectationibus sacra eiusmodi limina ullo pacto violentur.
Cum televisio inter cetera hoc quoque salutiferum sane commodum pariat, ut minores ac maiores natu domi facilius remaneant, ea profecto plurimum valet ad amoris fideique vinculum intra saepta domestica roborandum, dummodo nihil proferat, quod iisdem fidei et casti amoris virtutibus minus consentiat.
Haud tamen desunt, qui sanctissima haec postulata ad rem posse deduci, saltem in praesens, omnino negent. Dictitant, enim, fidem spectatoribus datam haudquaquam sinere, ut ulla ex parte vacuum abeat tempus televisificis transmissionibus assignatum; praeterea necessita tem plura spectationum genera in promptu semper habendi cogere, ut interdum spectacula exhibeantur initio ad publicum theatrum tantummodo destinata; televisionem denique non ad iuvenes tantum sed ad provectae etiam aetatis homines pertinere. Haud infitiamur hac in re difficultates profecto occurrere; earundem tamen solutio minime in posterum remittenda est, cum huius artis usus, non antea prudentis consilii frenis temperatus, gravissima detrimenta singulis civibus atque hominum communitati iam attulerit; quae quidem ex aequo aestimari usque adhuc difficulter possunt.
Ut autem harum difficultatum enodatio cum increbrescente rei televisificae usu in singulis Nationibus pari gressu procedat, primo loco apparandis variis spectationibus impensissima opera danda est, quae quidem ethicis, psychologicis necnon technicis televisionis rationibus respondeat.
Quamobrem catholicos viros eruditione, doctrina, optimarum artium scientia praestantes — atque imprimis clerum atque Ordinum vel Congregationum religiosos sodales — paterno animo adhortamur, ut ad hanc novam artem mentem convertant sociamque conferant navitatem suam, ita quidem, ut quae praeteritae aetates ac veri nominis progressus ad excolendum animum bona protulerint, eadem in televisionis commodum utilitatemque redundent.
Praeterea necesse est, ut, qui in effingendis televisionis taeniolis moderatorum partes agunt, non modo sarta tecta servari religionis honestatisque principia curent, verum periculum etiam diligenter attendant, in quod forte adduci possint iuvenes, qui spectaculis intersint ad provectae aetatis homines pertinentibus. Quod attinet ad spectaculorum cognatum genus, quae in cinematographeis et in publicis theatris exhibentur, apud plerasque excultas Nationes opportunis cautionibus provisum est, consulto atque in communis boni tutelam, ut iuvenes ab inhonestis ludicris arceantur. Nemo autem est qui non videat, televisionem quoque, immo multo magis, sedulae vigilantiae commodis atque praesidiis indigere. Si vero contingat, quod penes quasdam Nationes laudabiliter exclusum est, ut alicubi televisificae transmissiones specctacula admittant adulescentibus prohibita, tunc saltem certae cautiones sunt omnino necessariae.
Perperam tamen aliquis putaverit egregia proposita rectamque officii conscientiam eorum, qui id genus artem exercent, satis valere ad bona omnia eruenda, quae ex mira illa parvi televisifici albi arte profluant, aut ad quaevis pericula removenda.
Hac enim in re prudentia ac vigil eorum cura, qui televisificis scriniis utuntur, prorsus expostulantur. Rectus in televisione adhibenda modus, prudens ad spectandum filiorum admissio ex aetate decernenda, aequa de visis iam spectaculis aestimatio, ac denique ab eis, quae minus addeceant, filiorum exclusio: haec omnia totidem sunt officia, quibus parentes atque omnes, in quos educandi munus incumbit, graviter onerantur.
Haud equidem ignoramus, ea praesertim, quae postremo loco monuimus, graves interdum difficultates et gravia incommoda gignere posse; siquidem impertiendae educationis conscientia parentes haud raro iubebit proli exemplo praeesse, atque etiam cum suo ipsorum gravamine se a quibusdam allicientibus spectationibus abstinere. At quis nimio gravius putet onus, quod parentibus praecipitur, cum maximum liberorum bonum in discrimen vocatur?
Quae cum ita sint, « urget quam maxime necessitas — quemadmodum iam Italiae Episcopis scripto asseveravimus — ut catholicorum conscientia de televisionis usu ad sana christianae religionis principia conformetur » (cfr. Adhortatio Apostolica de televisione, d. I Ianuarii a. 1954: A. A. S. vol. XLVI, 1954, p. 23); adeo quidem, ut non errori, non vitiorum illecebris eiusmodi ars inserviat, sed « ad homines erudiendos, instituendos, et ad meliorem statum revocandos » (cfr. Sermo de gravi televisionis momento, d. 21 Octobris a. 1955: A. A. S. vol. XLVII, 1955, p. 777) subsidium potius evadat.
Hisce Litteris finem facere non possumus, Venerabiles Fratres, quin in memoriam vestram redigamus, quanti momenti sint partes sacerdoti concreditae, ut in ceteris apostolatus campis, etiam in hoc Ecclesiae necessario opere, quod evulgandarum rerum inventa respicit, cum promovenda, tum in usum adhibenda.
Is nempe quaestiones universas pernoscat oportet, quae in re cinematographica, radiophonica atque televisifica christifidelium animis proponuntur. « Sacerdos, cui animorum cura demandata est — ita Nos in oratione habita ad participantes Conventum per hebdomadam actum de ministerio sacro in Italia ad huius aetatis rationem instituendo — scire potest ac debet, quidquid nostrae aetatis studiis, liberalibus artibus atque technicae progressibus profertur, quod quidem ad supremum hominis finem eiusque religiosam vitam ac mores attineat » (cfr. Sermo d. 14 Septembris a. 1956 habitus : A. A. S. vol. XLVIII, 1956, p. 707). Hisce adiumentis recte uti addiscat, quotiescumque, pro prudenti ecclesiasticae auctoritatis iudicio, id postulant concrediti sibi ministerii indoles aut necessitas frequentiori animorum multitudini opitulandi. Denique, si a sacerdote eaedem artes in ipsius utilitatem adhibeantur, eius prudentia, temperantia, necnon recta officiorum conscientia in exemplum christifidelibus omnibus refulgeant.
Placuit has, quibus profecto et vos ipsi afficimini, Venerabiles Fratres, curas sollicitudinesque aperire Nostras, de gravibus, quae christianorum Fidei moribusque instare possunt periculis, si validissima eiusmodi ad audiendum et ad spectandum artis inventa ad pravos usus ab hominibus detorqueantur.
Haud tamen omisimus commoda quoque utilitatesque indicare, quae hodierna eiusmodi instrumenta valent afferre. Quam ad rem, praelucentibus christianae Fidei legisque naturalis praeceptis, principia illustravimus, ad quorum normas regi atque conformari necesse est, tum eorum actionem, qui haec ad res evulgandas instrumenta moderantur, tum hominum conscientiam, qui iisdem utuntur. Atque ob id ipsum, ut nempe haec Dei Providentis munera animorum bonum procurent, vos paterne adhortati sumus, non solum, ad vigilem agendam curam, sed ad actuosam etiam vestram operam auctoritatemque interponendam. Nam ad cuiusque Nationis id genus Officia, quae hac data quoque occasione vobis commendamus, non solum pertinet munus servandi atque tuendi, sed potissimum moderandi, ordinandi atque iuvandi permulta educationis incepta, quae in variis Nationibus inita sunt, ut per hanc tam arduam tamque immensam artium provinciam longe lateque christiani spiritus propagentur.
Quandoquidem autem hanc Dei causam triumphaturam firmiter confidimus, minime dubitamus quin Nostra haec praescripta ac mandata — quae quidem ad rem diligenter deducenda Pontificio Consilio de re cinematographica, radiophonica et televisifica committimus — nova apostolatus studia excitare valeant in hoc campo, qui tam laetam tamque uberem segetem pollicetur.
Hac spe suffulti, quam vestra pastoralis alacritas Nobis sane exploratissima valde confirmat, Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum conciliatricem, vobis, Venerabiles Fratres, itemque clero populoque unicuique vestrum concreditis, iis nominatim, qui ad vota ac mandata Nostra adimplenda actuosam conferent operam, effusa caritate impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Septembris, in Festo Nativitatis Beatae Mariae Virginis, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIX,
Diciannovesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1957-1° marzo 1958, pp. 837-870
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana