PIUS PP. XII
LUCTUOSISSIMI EVENTUS*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
PUBLICAE INDICUNTUR PRECES AD CONCILIANDAM PACEM
IUSTITIA INNIXAM HUNGARIAE POPULO CRUENTA CAEDE TURBATO.
VENERABILES FRATRES SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Luctuosissimi eventus, quibus Europae populi ad orientem vergentes percelluntur, ac praesertim dilectissima Nobis Hungariae gens, quae teterrima in praesens cruentatur caede, vehementer commovent paternum animum Nostrum, non Nostrum autem tantum, sed profecto eorum etiam omnium, quibus civilis cultus iura, humanitatis dignitas, debitaque singulis ac Nationibus libertas cordi sunt.
Quamobrem, pro Apostolici officii Nostri conscientia, facere non possumus quin vos universos, Venerabiles Fratres, et greges unicuique vestrum concreditos instanter appellemus, ut fraterna caritate permoti ad Deum supplices una Nobiscum admoveatis preces, quibus ab eo contendatur — cuius in manibus populorum sortes eorumque moderatorum non modo potestas, sed vita quoque sunt — ut finis internecionibus ponatur, et pax vera, quae iustitia, caritate, debitaque libertate innitatur, tandem aliquando illucescat. Intellegant omnes non armorum potentia, ex qua mors hominibus oritur, non vi civibus illata, quae intimum eorum sensum comprimere nequeat, non fallacibus denique commentis, quae animos corrumpant et quae civilis christianaeque conscientiae Ecclesiaeque iura violent, constabiliri posse perturbatum populorum ordinem; nec iustae libertatis afflatum ulla umquam posse externa violentia restingui.
Hisce in gravissimis rerum adiunctis, quae dilectam angunt christiani ovilis partem, grata Nostrum subit recordatio animum. Cum nempe, multos ante annos, Decessoris Nostri fel. rec. Pii XI personam gerentes, Budapestinum Nos contulimus, ut Eucharisticum ex omnibus Nationibus Conventum participaremus, suavi quodam animi oblectamento ac solacio vidimus carissimos Hungariae christifideles incensa pietate venerationeque summa Augustum altaris Sacramentum prosequi, sollemni ritu per urbis vias ductum. Non dubitamus autem eandem fidem eandemque erga Divinum Redemptorem caritatem adhuc huius populi permovere animos, quamvis communismi athei fautores artibus omnibus enisi sint avitam religionem e mentibus evellere. Quamobrem fore omnino confidimus, ut nobilissima haec gens hoc etiam in discrimine, in quo misere versatur, supplices ad Deum adhibeat preces, quibus optatissima pax, cum recto rerum ordine coniuncta, impetretur. Ac futurum quoque omnino speramus, ut qui sunt ubique terrarum veri nominis christiani, una cum his fratribus tot calamitatibus iniuriisque oppressis, suas pariter supplicationes conserant, communis caritatis testes. Nominatim vero ad sacram eiusmodi precum contentionem eos adhortamur omnes, quos, ut Divinus Redemptor, ita Nos quoque, qui eius in terra personam sustinemus, dulcissima caritate complectimur ; eos dicimus, qui in primo aetatis flore innocentia nitent, suavitate et gratia. Multum Nos eorum praesertim supplicationibus confidimus, quippe qui huius mundi, tot tantisque criminibus peccatisque foedati, quodam modo angeli vocari queant. Interponant una cum eis christiani omnes potentissimum Beatae Virginis Mariae patrocinium, quod tantopere apud Deum pro nobis valet, cum Divini Redemptoris alma sit Genetrix nostraque amantissima Mater.
Nullum autem Nobis est dubium quin ubique gentium in urbibus, in oppidis, ac vel in remotioribus pagis, ubicumque Evangelii lux affulsit, christiani omnes, imprimisque pueri ac puellae, hortationibus hisce Nostris, quibus vestrae accedant, libentissime sint responsuri ; ita quidem ut, aspirante iuvanteque Deo, tot supplicibus exorato vocibus, atque deprecatrice Virgine Maria, carissima Hungarorum gens, tantis excruciata doloribus tantoque cruentata sanguine, itemque ceteri orientalis Europae populi, religiosa civilique libertate privati, suam unusquisque rem iustitia, recto ordine, feliciter et cum pace componere queant, servatis Dei et Iesu Christi Regis iuribus, cuius est « regnum veritatis et vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis » (Praef. in festo Iesu Christi Regis).
Qua suavissima spe freti, cum vobis singulis universis vestrisque gregibus, Venerabiles Fratres, tum iis praesertim, qui in Hungaria, in ceterisque orientalis Europae Nationibus, tam asperrimis rebus utuntur, ac tam gravibus premuntur calamitatibus — ac nominatim earundem Nationum Sacris Antistitibus, qui vel in carcere, vel in custodiae locis detinentur, vel denique in exsilium missi sunt — Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum auspicem Nostraeque benevolentiae pignus, amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXVIII mensis Octobris, in festo D. N. Iesu Christi Regis, anno MDCCCCLVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVIII,
Diciottesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1956 - 1° marzo 1957, pp. 851 - 853
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana