Index   Back Top Print

[ LA ]

IN SOLLEMNI CANONIZATIONE

BEATAE FRANCISCAE XAVERIAE CABRINI, VIRGINIS,
IN BASILICA VATICANA PERACTA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die VII mensis Iulii, Anno Domini MDCCCCXXXXVI

 

Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,

Quas glorias, quae incepta et opera sanctitudo christiana parit, eiusmodi profecto sunt, ut labentibus annis — dum humanae res aliae subsequuntur alias, omnesque pedetemptim debilitantur, fatiscunt, corruunt —  non modo in suo gradu perseverent, sed interdum etiam mirabili quadam vitam actuose impellantur, ut quemadmodum « granum sinapis, quod . . . minus est omnibus seminibus . . . cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius, omnibus oleribus» (Marc. 4, 31-32), cotidie magis augeantur, in omnemque invadant terrarum orbem. Quod quidem si nullo non tempore ex Providentissimi Dei consilio in Ecclesiae annalibus cernere gratum est, at hac nostra aetate videtur gratius, cum numquam fortasse magis sanctitatis fulgore ac fructibus indiguerint homines. Haec Nos summo cum animi solacio recogitamus, dum divina adspirante gratia datum est Beatam Virginem Franciscam Xaveriam Cabrini sanctorum caelitum honoribus decorare. Ea enim humilis virgo fuit, non nomine, non opibus, non potentia, sed virtute praestans. Inde a tenera aetatula candidum innocentiae lilium, paenitentiae spinis diligentissime septum, illibatum servavit; ac progredientibus annis superno quodam instinctu atque afflatu permota, se totiusque suae vitae cursum divino servitio divinaeque augendae gloriae mancipavit. Et quandoquidem singulari erat animi fortitudine praedita, etsi praegracili corpore, cum Dei erga se voluntatem novit, nihil reliqui fecit ut eam — quamvis res arduas et supra femineas vires postulare videretur — omni ope ad effectum deducere conaretur. Itaque suffragante gratia factum est, ut quod sacrarum virginum institutum humili initio condidit, illud brevi temporis spatio per Italiam, per Foederatas Americae Civitates perque multas alias terrarum orbis partes propagaretur.

Iuventam, e recto interdum aberrantem itinere, tutum in hospitium recepit, ac recte sancteque educavit; qui  publico detinebantur carcere, eorum animos lenivit, superna spe auxit, et ad frugem bonam renovandamque probitatem erexit, excitavit; qui corpore infirmi, vel morbo infecti in valetudinariis versabantur, eos non modo consolata est, sed omni ope curavit, adiuvit; atque eis potissimus, qui, paterna relicta domo, exsules per alienas vagabantur terras, ac nimio saepius ab omnibus derelicti non modo inopem traducebant miseramque vitam, sed de christiana etiam virtute deque Catholica Religione infeliciter periclitabantur, amicam manum opportunumque perfugium, solacium, auxilium praebuit.

At undenam, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, humilis haec virgo vim sumpsit, undenam invictam fortitudinem hausit, qua eidem licuit tot exantlare labores, ac tot rerum, itinerum, hominumque difficultates eluctari? Undenam habuit ut— licet innumeris distenta negotiis — serena semper ac fidens ad destinatam metam properaret, neque periculorum timore concitataeque vitae turbinibus quateretur umquam?

Ex fidei virtute procul dubio, quae vivida semper suo vigebat in animo; ex divina, qua aestuabat, caritate; ex indefatigabili denique precandi studio, quo arctissime Deo coniuncta, ab eodem, quidquid humana non poterat fragilitas, suppliciter rogabat impetrabatque semper. Dum fere innumeris distringebatur curis, rerumque vicissitudinibus distinebatur, in hoc uno — ex quo nulla prorsus re dimoveri poterat — eius mentis consilium eiusque voluntatis propositum defixum erat; in Deo nempe, quem unice diligebat, et pro cuius adaugenda gloria nihil ei laboriosum, nihil arduum, nihil supra humanas vires videbatur, superna gratia suffultas.

In omni autem agendi ratione, caelesti quadam serenitate supernaque luce ita eius vultus radiabatur, ut quae sacrae virgines eam sequebantur legiferam matrem atque magistram, ad sanctissima eius vitae exempla diligenter imitanda suavi animi impulsione allicerentur. Ita quidem ut Apostoli gentium hortamenta ac monita usurpare posset :« Imitatores mei estote, sicut et ego Christi » (1 Cor. 4, 16; 2, 1).

At non modo sacrae virgines, sed omnes profecto habent cur Franciscae Xaveriae Cabrini virtutes intueantur atque imitentur. Et quoniam hac nostra aetate nimis multi ad res externas inordinato quodam atque incomposito motu facile rapiuntur, discant ab eadem nominatim interna animi bona habenda esse potiora, omniaque esse ad Dei gloriam ad sempiternamque convertenda omni ope salutem.

Discant praeterea ab ea — quae non modo almam suam terram flagrantissimo amore prosecuta est, sed alienis etiam regionibus suae caritatis suaeque navitatis fructus indefessa impertiit — nationes omnes omnesque gentes unam dumtaxat efficere familiam; quae quidem non obscura ac turbida simultate, non aeternis ob acceptas iniurias inimicitiis disiungenda ac dissolvenda est, sed fraterno illo amore copulanda, qui ex Iesu Christi praeceptis divinoque exemplo suo oriatur oportet. Id impetret a « pacis Principe » (cfr. Is. 9, 6) nostroque omnium Patre novensilis haec sancta virgo, ita quidem ut restincto tandem odio, pacatis animis, ac privatis publicisque rebus non effrenato propriae cuiusque utilitatis studio disiectis, sed iustitia aequitateque compositis, pax veri nominis, ex qua communis proficiscatur cotidie auctior prosperitas, humanae consortioni arrideat. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
  Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 153-155
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana