IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATAE CATHARINAE LABOURÉ, VIRGINIS,
IN VATICANA BASILICA PERACTA
HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die XXVII mensis Iulii, Anno Domini MCMXLVII
[. . .] Tum Beatissimus Pater, in Cathedra sedens, sic sollemniter pronunciavit :
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitati, ad exaltationem Fidei Caholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Jesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe existentium consilio, Beatam Catharinam Labouré, virginem, Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet anno die eius natali, nempe die trigesima prima decembris, pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,
Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth., XI, 25; Luc., X, 21). Placet Nobis, dum in hac templi maiestate Catharina Labouré nova redimita gloria refulget, hanc Divini Redemptoris iterare sententiam, quae ut eius animi simplicitati, ita supernis donis eidem a Deo impertitis, ac singulari mirabilique muneri, eidem a Deipara Virgine concredito, peculiari modo respondere videtur.
Est utique summa admiratione dignum almam Dei Matrem cernere se humili puellae, ut traditur, conspiciendam dare, cum eadem arcanis colloqui verbis, ac prodigiale, ante eius oculos radians, ostendere nomisma, quod omni ope ac non sine uberrimo caelestium gratiarum imbre propagari debeat. At maiore etiam Nobis admiratione videntur digna Vincentianae huius virginis virtutum ornamenta, quibus, dum vixit, suis sodalibus in exemplum praeluxit, et quibus hodie in Sanctarum Caelitum choris quasi gemmata renidet.
Imprimisque christianae humilitatis studio praestat, ac vitae simplicitate; siquidem, quamvis apud Divinum Redemptorem eiusque sanctissimam Matrem tanta floreret gratia, tantisque frueretur favoribus, nihilominus ignotam in umbratili silentio se vivere, quasi absconditam violam, adamabat suavia tantum superni odoris blandimenta, quae internam referebant sanctitudinem, circumquaque edens. Eius autem morum innocentia animique candor ita per eius oculos eiusque aspectum virgineum elucebant, ut omnes ad caelestia alliceret, ad virtutemque assequendam permoveret.
Quamvis tamen supernis visionibus non semel dignata esset, supernisque ncn raro afllueret deliciis, nihilo secius humilem se Dei ancillam despiciens, non huius mundi gloriolas captabat, sed amabat poti.us nesciri et pro nihilo reputari (cfr. «De imit. Christi», I, 3). Quamobrem, Dei Divinaeque Matris honoris unice cupida, communia atque etiam viliora in Religiosa Sodalitate munia, quae sibi credita essent, libens amplectebatur. Itaque aegrotos diligentissime curare, de eorum corpore non modo, sed de eorum etiam relevando animo sollicita; senibus atque infirmis, sui ipsius immemor, famulari ; ostiariam agere, ac neminem, nisi sereno ac demisso vultu, excipere ; coquinariam artem exercere ; vestes sarcire laceras, vel consumptas ; omnia denique, etiam si sordida atque onerosa, obire ministeria, quae sibi commissa essent, numquam renuit. Idque dum impigra semper, operosa ac vel laeta agebat, eius mens a supernis rebus non abstrahebatur, quandoquidem in omnibus Deum, omniaque in Deo cernere sollemne habebat.
Quotiescumque autem poterat Eucharistica adire tabernacula, vel divinae Matris sacrae imagini se sistere, eidemque sua vota pandere suasque incensissimas admovere preces, id tam libenter, tam impensa amoris impulsione faciebat, ut luculentissime pateret, quamvis hoc in terrestri versaretur exsilio, se tamen mente et animo in calestibus habitare; ac nihil magis excupere, quam ad perfectissima quaeque citato gradu scandere, ac se suasque vires ad ea adipiscenda convertere. Peculiari autem pietatis ardore Sacratissimum Cor Iesu et immaculatum Deiparae Virginis Cor diligebat; ad eaque redamanda omnes, quoscumque poterat, alloquio atque exemplo suo excitabat quam maxime.
Quamobrem, cum ad mortalis suae vitae pervenisset exitum, non mortem tremebunda oppetiit, sed laeta, sed hilaris; ac Deo Sanctissimaeque Virginis patrocinio omnino fidens, postquam eius prodigiale nomisma extenuatis tremulisque manibus ultimum distribuere potuit circumstantibus, serena atque arridens ad Caelum evolavit.
Multa profecto sunt, quae nobis, si terrestrem Sanctae huius Caelitis incolatum intento studiosoque animo meditamur, salutariter imitanda proponuntur; attamen id primum esto : nemini nempe, qui almam Dei Matrem sincera pietate recolat, eiusque sanctissimis vestigiis insistere pro facultate enitatur, eius validam defuturam esse tutelam, vel praesentissimum defuturum auxilium. Sancta igitur Catharina Labouré exemplo suo ad incensam actuosamque eiusmodi pietatem nos adhortatur omnes ; cuius quidem adhortationi si volenter operoseque respondebimus, facilius profecto pandetur nobis ad virtutem iter, facilior atque expeditior ad caelestem beatitatem nobis erit ascensus. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 187-189
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana