Index   Back Top Print

[ LA ]

IN SOLLEMNI CANONIZATIONE

BEATAE MARIAE IOSEPHAE ROSSELLO, VIRGINIS,
IN VATICANA BASILICA  PERACTA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XII mensis Iunii, Anno Domini MCMXXXXIX

 

[. . .] Antequam Summus Pontifex decretoriam diceret sententiam, qua B. Maria Iosepha Rossello sanctitatis honoribus decorata fuit, Revmus P.D. Antonius Bacci, ab Epistulis ad Principes, nomine Sanctitatis Suae, haec verba fecit:

Venerabiles Fratres, dilecti filii,

Quod S. Cyprianus de virginibus scribit: « Gaudet per illas atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas; quantoque plus copiosa virginitas numero suo adldit, gaudium matris augescit » (De habitu virginum, 3; M. L. 4, 443 A) id profecto de Maria Iosepha Rossello, quam quidem Nobis licuit sanctitatis fulgore decorare, iure meritoque asseverari potest. Ea enim non modo iuventutis suae florem ad Dei aram caelesti Sponso laetabunda devovit atque dicavit, sed etiam, condita sacrarum virginum societate, cum per se, tum per sodales suas, precando, meditando elaborandoque multitudinem paene innumeram ad salutifera Iesu Christi amplectenda praecepta advocavit, sive puellarum, quas recte institutas ad solidam virtutem eduxit, sive cuiusvis generis hominum, quorum dum corporis curabantur morbi, animi quoque infirmitates vel gravissimae tam suaviter leniebantur, ut saepenumero ad morum integritatem pedetemtim allicerentur.

Hoc autem fuit, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, sanctae huius Caelitis effatum ac veluti peculiare insigne agendique norlma: manus nempe indefatigabiles laborent, at mentes animique continenter ad Deum assurgant.

Ex qua quidem sententia facile eruitur cur humilis femina, humanae opis humanaeque potentiae expers, tam egraegia potuerit patrare facinora, quae tantopere ad divinam gloriam hominumque salutem conferrent; siquidem, dum alacriter nullisque parcens incommodis operabatur, non suis viribus confidebat, sed unice Deo, quem, interposito Mariae Virginis eiusque castissimi Sponsi patrocinio validissimo, supplicibus exorare precibus sollemne habebat. Nihil umquam inchoabat, non consulto ac propitiato Numine ; eidemque suas committebat curas suasque angustias, id unum petens ut, eius caelesti gratia adspirante iuvanteque, posset in Ecclesiae profectum animorumque bonum adsidua semper allaborare.

Quot horas ante Augusti Sacramenti aram suavissime precando traduxit; quot dulcissimas lacrimas ante imaginem Deiparae Virginis effudit, praesentissimae eius tutelae se suaque omnia concredens! Atque ita difficultatibus, quae occurrerent, fortior effecta, ac superna semper tranquillitate fruens, suam cotidie sibi constans suscipiebat operam, ex qua uberes oriebantur salutaresque fructus.

Quamvis autem sodalium omnium esset legifera mater, tam demisso erat animo, ut infima percuperet ab omnibus haberi; et quidquid laudis ex impensa navitate sua refulgebat, quid-quid utilitatis proficiscebatur, non sibi, sed divinae tribuebat impertitae sibi largitati. Quam ad rem animadvertendum est, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, mortalium neminem ante Dei oculos reapse magnum exsistere posse, nisi qui esse parvulus atque inutilis sibi videatur. Non enim aeternum Numen nostra indiget opera, sed nos potius quovis horae momento sua gratia suoque auxilio indigemus; quandoquidem sufficientes non sumus « cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficentia nostra ex Deo est » (2 Cor. 3, 5). Id apprime intellexit Iosepha Rossello, cum praesertim in gravissimum incumberet opus recte instituendae conformandaeque iuventutis, et cum etiam flagranti, qua aestuabat, cantate aegrotantibus in valetudinariis mederetur; atque adeo ex indefesso labore suo, supernis confirmato ac ditato muneribus, tantum potuit salutarem profectum assequi, eumdemque cum ceteris communicare.

Habent igitur imprimis sacrae virgines, quae Instituto a. S. Iosepha Rossello condito adscitae sunt, praeclarissimum in ea sanctitatis exemplar, quod imitentur; idque potissimum ab ea discant, ut, dum multiplicibus cotidie curis laboribusque implicantur ac distinentur, mentem animumque suum ad Caelum convertant, utpote ad unicum suae vitae praemium suaeque mortalis peregrinationis metam attingendam. Habent christiani omnes, qui res ab ea gestas inspiciant ac meditentur, cur tam eximias variasque virtutes mirabundi intueantur, ac pro peculliari cuiusque sua condicione sibi adipiscendas diligentes volentesque proponant.

Hoc a Deo impetret, enixe precamur, haec Caeles novensilis; ita quidem ut sua tutela suoque valido patrocinio quam plurimi queant vel errore obcaecati ad veritatem, vel aberrantes ac via decepti ad rectum iter, vel tepidi neglegentesque ad christianos renovandos spiritus et ad virtutis fervorem refovendum feliciter reduci. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI,
  Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 109-110
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana