IN SOLEMNI CANONIZATIONE
BEATI ANTONII MARIAE CLARET, ARCHIEPISCOPI,
IN BASILICA VATICANA HABITA
HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die VII mensis Maii, Anno Domini MCML
[. . .] Tum vero Summus Pontifex, sedens, ex Cathedra Divi Petri sollemniter pronunciavit:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorurn Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio; Beatum Antonium Mariam Claret, Episcopum, Confessorem, Sanctum esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali memoriam quolibet anno die eius natali, vigesima quarta nempe octobris, pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Venerabiles Fratres, dilecti Filii,
Cum vitam sancti caelitis Antonii Mariae Claret intenta recolimus mente, nescimus utrum magis miremur eius animi candorem, quem inde a tenera aetatula, quasi lilium inter spinas, summa cura summaque diligentia illibatum servavit, an eius caritatis ardorem, quo compulsus omne genus miseriarum relevare enitebatur, an denique indefatigabilis eius apostolatus studium, quo die noctuque permotus, et instantibus precibus pro aliorum salute Deo admotis, et itineribus susceptis innumeris, et concionibus divinum spirantibus amorem tantum contulit ad privatos ac publicos evangelico spiritu reformandos mores.
Cum adulescens textoriam artem factitabat, ut sui patris obtemperaret voluntati, ceteris officinae operariis ita christianae virtutis exemplo praelucebat, ut omnium admirationem commoveret ; ac vixdum poterat a fabrili labore vacare ac conquiescere, ad sacram confugiebat aedem : ibique, vel ad Augusti Sacramenti aram, vel ante Virginis Deiparae imaginem, precando contemplandoque dulcissimas tralucebat horas. Divinitus siquidem provisum erat ut, antequam ad altiora proveheretur, opificibus etiam imitanda ederet praeclara probitatis sanctitatisque specimina.
Post aliquot autem annos, quod in votis semper habuerat, ut nempe se totum Deo manciparet, id, variis superatis difficultatibus, divina opitulante gratia, tandem aliquando efficere potuit. In sacrum suae Dioecesis seminarium adscitus, sedulo studioseque curavit ut doctrinam alacri cura addisceret, ut statutis disciplinae normis diligentissime obtemperaret, utque potissimum supernis donis animum ornaret suum, ac vividam Iesu Christi imaginem loquendo agendoque in se referret. Itaque feliciter evenit ut, emenso studiorum curriculo, ac sacris insignitus ordinibus, in apertum apostolatus campum strenuus miles prosiliret, non humanis, sed divinis opibus armatus; atque inde a sacerdotalis muneris initio salutares fructus ederet uberrimos. Quo quidem in obeundo sacerdotali munere, hoc sibi peculiari modo proposuit, quod ad suorum temporum necessitatibus occurrendum putabat aptissimum. Cum cerneret nempe, vel ob passim diffusam divinorum praeceptorum ignorantiam, vel ob taedium quoddam caelestium rerum in multorum animum irreptum, christianam languescere pietatem, templa deseri, ac civium mores summo cum detrimento pessumdari, peropportunum iniit consilium sacras suscipiendi expeditiones, quas missiones vocant, ut in variis urbibus, oppidis, pagis per statum dierum spatium conciones ad populum haberet.
Quibus quidem in habendis concionibus, divina, qua fervebat, caritate eius vultus radiabatur ; ac tam vehemens ex ore, ex imo pectore erumpebat eloquium, ut adstantes non raro permoveret ad lacrimas, et — quod potius est — ad melioris sanctiorisque vitae propositum sincero ex animo eliciendum. Itaque factum est ut salutaris quaedam magis quam emendatio, renovatio morum haberetur, quam ipse, mirandis signis Deo donante patratis, efficaciter confirmabat.
Cum autem eius sanctitatis fama latius cotidie propagaretur, dignus habitus est, cui Archiepiscopale munus committeretur, in Cubana insula exercendum. Quia in insula, quamvis gravissimas experiretur difficultates perpetuoque subsequentia impedimenta, non laboribus tamen asperrimis, non periculis omne genus deterritus, quod in Hispania bonus Christi miles fecerat, id optimus atque intrepidus Pastor peragere enisus est.
In patriam subinde revocatus, cum a sacris Reginae confessionibus esset, eiusque consiliarium ageret, nihil aliud pensi habuit, quam ut augustae paenitentis saluti aptiore quo posset modo prospiceret, Ecclesiae iura defenderet, catholicae religionis profectum omni ope promoveret.
Quod autem saluberrimum propositum iam diu inierat, condendi nempe Missionalium Sodalitatem, Immaculato Deiparae Virginis Cordi dicandam, id tandem non modo ad effectum deducere potuit, sed ita confirmare ac sapientissimis munire legibus, ut per Hispaniam, per ceteras fere omnes Europae Nationes, ac per longinquas etiam Americae, Africae, Asiae regiones decursu temporis felici cum successu eadem Sodalitas propagaretur.
Haec sunt, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, praecipua Sancti huius Caelitis lineamenta eiusque incepta presse breviterque descripta. Ex iisdem luculenter enitet quam excelsa virtute, quam impenso apostolatus studio S. Antonius Maria Claret enituerit, et quam ubera ediderit in proximorum salutem beneficia. In eum si opifices, si sacerdotes, si Episcopi, si universus denique christianus populus intueantur, habent profecto omnes cur praeclaris eius exemplis permoveantur, atque ad illam, pro statu cuiusque suo, christianam assequendam perfectionem excitentur, ex qua solummodo perturbatis hisce rerum condicionibus opportuna remedia oriri possunt, ac meliora tempora adduci.
Id impetret a Divino Redemptore ab eiusque Immaculata Matre Sanctus novensilis; id esto sollemnis huius celebrationis optatissimus fructus. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 59 - 61
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 5 - 6, pp. 369 - 372.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana