Index   Back Top Print

[ LA ]

IN SOLEMNI CANONIZATIONE

BEATAE IOANNE VALESIAE, GALLIAE REGINAE,
IN VATICANA
BASILICA VATICANA HABITA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XXVIII mensis Maii, Anno Domini MCML

 

[. . . ] Tum Beatissimus Pater, in Cathedra sedens, sic definivit :

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentura, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporuim in Urbe exsistentium consilio; Beatam Ioannam, Galliae Reginam, Sanctam esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet anno die eius natali, quarta nempe Februarii, inter Sanctas nec Virgines nec Martyres, pia devotione recoli debere. In nomine Patris et et Spiritus Sancti. Amen.

Venerabiles Fratres, dilecti Fili,

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris » (Matth. 11, 14). Haec Divini Redemptoris sententia menti Nostrae succurrit, dum vitae cursum recogitamus S. Ioannae, Galliae Reginae, cui summos decrevimus tribuendos sanctitudinis honores. Mitissima siquidem atque humillirna ea fuit; sed christiana illa animi demissione, quae non mentis hebetatio est, non debilitas voluntatis, sed veri nominis virtus. Virtutem dicimus, quae ob illatas iniurias, etsi atrocissimas, perturbatos animi motus comprimere, temperare ac dirigere valet ; virtutem, quae mortalibus dominium sui praebet; quae tranquillitatem, serenitatem ac pacem donat; quae in tristibus laetisve rebus oculos ad Caelum convertere iubet, ubi unusquisque post terrestre hoc exsilium praemium tam excelsum assequi poterit, ut humanae omnes amplitudines ac dignitates res caducae prorsus, inanes ac vacuae videatur.

Regio genere orta, inde a puerilibus annis non Aulae fastos, non saeculi pompas, non effusas suae aetatis laetitias in deliciis habebat, sed potius umbratili vacare vitae, pietatem colere erga Deum et Deiparam Virginem, ac benignissimam, quotiescumque poterat, in egenos praebere largitatem.

Adhuc puella in matrimonium tradita, parentibus demisso animo obtemperavit; attamen in coniugio, in quo duos ac viginti annos vixit, non placidam illam iucunditatem assecuta est, non materni muneris gaudia, quibus plerumque huius in vitae adiunctis frui licet, sed poenas, sed spinas acutissimas, ac postremo sui viri neglectionem amplissimaeque frustrationem dignitatis suae.

Ioanna hisce in acerrimis aerumnis adversisque rebus excelsa fortitudine, una cum humilitate ceterisque animi ornamentis coniuncta, mirabili quodam modo praedita apparuit; serenam reclinavit frontem; atque hominibus nobilitate illa eximia pepercit, quam christiana virtus adauget, atque internus externusque exornat divinae gratiae nitor. Itaque dilabenti a suis oculis terrestri regno pacate libenterque vale dixit, ut facilius atque impensius ad Dei Regnum assequendum ac dilatandum allaborare posset. Religionis ac caritatis operibus se dedidit totam, suasione praesertim atque exemplo permota Sancti Francisci a Paula; atque ita evenit ut quae dilectissimo populo suo regia dignitate praeire non posset, praeclarissimae virtutis splendore antecelleret ac praeluceret.

Quod autem iam diu sua mente versabat consilium, sacrarum nempe virginum Ordinem constituendi, quae longe a terrenarum rerum tumultu serenam in claustris vitam agerent, quae precibus caelestibusque contemplationibus vacarent, atque sponte ultroque susceptis corporis castigationibus ac cruciatibus suas proximorumque labes expiarent, id tandem aliquando, cum iam proxima esset ab extremo terrestris sui exsilii exitu, suavissima cum animi voluptate ad effectum deducere potuit. Quod quidem ab se conditum Ordinem Deiparae Virgini dicatum voluit, quam tantopere inde a tenella aetate adamabat ac venerabatur.

Ac praeterea, ut intimam suam, qua Deo donante fruebatur, animi serenitatem cum ceteris pro facultate participaret, virorum ac mulierum consociationem condidit; quam idcirco a pace nuncupatam voluit, ut omnes, qui institutum huiusmodi amplecterentur, in id potissimum totis viribus contenderent, ut illa, quae e Caelo oritur, veri nominis pax in hominum animis, in sermonibus, in ipsaque agitatione vitae, summa cum privata ac publica utilitate reapse et efficaciter vigeret. Quod quidem institutum nemo est qui non videat quam opportunum illis temporibus fuerit, quibus nimio saepius acerrima odia populos perturbabant, domesticos convictus in contrarias distrahebant partes, ac vel ipsa humanae societatis fundamenta discordiis, contentionibus, ac non raro bellicis etiam conflictationibus subruere minabantur.

At si tempestate illa peropportunum erat, non minus profecto hac nostra aetate perutile est; quandoquidem haud leviora, ut omnes vident, incumbunt discrimina, haud minores dissensiones simultatesque animos disiungunt, atque operosam civium vitam tumultuarie saepenumero commovent non sine magno cum communis utilitatis detrimento.

Id igitur nobis conciliet suis exemplis suisque monitis haec Sancta novensilis, id nobis a Deo impetret e caelisti solio, ubi sempiternis laetatur gaudiis, ut omnes restinctis odiis se invicem ament; ut mutuis asperrimisque discidiis iustitia et caritate feliciter compositis, fraterna tandem actuosaque conspiratione cuncti populi coniungantur; ut Nationes denique, detrimentosis ac perniciosis sedatis pacatisque discordiis ac peculiaribus cuiusque suis concordatis rationibus, quasi unam efficiant magnamque familiam, quae, animis ac viribus quasi consertis, ad communem omnium procedant assequendam prosperitatem ac pacem.

At hoc potissimum, hoc imprimis impetret rogamus, sine quo cetera omnia nihil possunt, nihil valent; ut nempe mortalium animos divinus refoveat amor, christiana erga omnes impellat caritas, atque evangelica praecepta temperent, moderentur et dirigant.

In eius vitam intueantur omnes, ab eaque intellegant non humanas amplitudines, non divitias, non saeculi voluptates felicitatem hominibus impertire posse, sed virtutem solummodo, qua « nihil est... formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius » (Cic. Fam. 9, 14). Ad eam igitur potiundam, divina suffulti gratia, contendamus omnes; atque ita aliquando poterimus sempiternam illam attingere beatitatem, quae nescit occasum. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
  Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 85 - 87
  Tipografia Poliglotta Vaticana

  A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 9 - 10, pp. 466 - 469.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana