IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATAE MARIAE ANNAE A IESU DE PAREDES, VIRGINIS,
IN VATICANA BASILICA HABITA
HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die IX mensis Iulii, Anno Domini MCML
[. . .] Tum vero Summus Pontifex sedens ex Cathedra .Divi Petri sollemniter pronunciavit :
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis angmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio ; Beatam Mariam Annam a Iesu de Paredes Sanctam esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet anno die eius natali, vicesima sexta nempe maii, inter Sanctas Virgines pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Fi lii et Spiritus Sancti. Amen.
Venerabiles fratres, dilecti filii,
Vitam considerantes angelicae huius virginis, quam in hac maiestate rerum hominumque celebritate Nobis licuit ad supremos evehere sanctitatis honores, haec peculiari modo opportunum ducimus vobis meditanda proponere : illibatum nempe eius animi candorem; eius paenitentiae studium innocentisque corporis afflictationes, quibus pro ceterorum salute impetranda quasi victimam se Deo obtulit; incensam denique erga omne genus miseriarum eius caritatem.
Virginitatem, quae « divina quaedam res est » ( Didym. Alex., Contra Manich. 9; Migne, P.G. XXXIX, 1095), inde a primis pueritiae annis, divina aspirante iuvanteque gratia intaminatam servavit; ac vix decennis, ex conscientiae suae moderatoris venia, privatim nuncupatis votis, caelesti Sponso consecratam voluit. Ac quandoquidem probe noverat hoc supernum donum quasi florem esse, qui in terrestri Ecclesiae viridario nascitur, sed perpetuo Caeli rore indiget, non modo saeculi pompas ac mundi oblectamenta aufugiebat, sed etiam — ut erat erga Deum, erga Deiparam Immaculatam sanctosque caelites pietate flagrans — longissimas protrahebat horas precando, meditando contemplandoque. Quotiescumque vero eidem fas erat — erat autem saepissime ad Eucharisticam accedere mensam, sese que divinae vitae Auctori arctissime coniungere, tum, potius quam puella, angelus videbatur, omniumque commovebat admirationem. Atque hinc egrediens, intimum, quo fervebat, religionis ardorem in aliorum animos profundere enitebatur, in eas praesertim adulescentulas, quibuscum consuetudine utebatur.
Quamvis autem, ut diximus, innocentiae integritate floreret, attamen ut ceterorum potius quam sua peccata expiaret, virginale corpus voluntariis afflictationibus, ac praesertim crebris extenuabat ieiuniis, asperis cruciabat ciliciis, flagellisque cruentabat acerrimis. Gravi onusta cruce iter Iesu Christi patientis per stationes sacras peragebat ; ac Divini Redemptoris pie recolendo dolores, eumdemque amantem impense redamando, uberes profundebat lacrimas. Brevem carpebat somnum interdum humi, interdum supra nudos asseres, dum maiorem noctis partem, positis genibus ac mente animoque ad Deum erectis, supplicibus dabat precibus, vel caelestium rerum contemplationi.
Non omnes, nostris praesertim temporibus, hoc paenitentis vitae genus, ut oportet, intellegunt; non omnes, ut oportet, in honore habent; quin immo multi hodie id vel parvi pendunt, vel fastidio habent, ac prorsus neglegunt. At animadvertendum est post miserandum Adae casum, quo sumus omnes hereditaria labe infecti ac facile in vitiorum oblectamenta proni, paenitentiam omnino nobis necessariam esse, secundum illud: « Si paenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis » (Luc. 13, 5). Nihil enim magis valet ad turbidos cohibendos animi motus et ad naturales appetitus rectae subiciendos rationi. Cum vero ex hoc certamine victores eluctando evadimus, etsi continenter debemus, Iesu Christi vestigiis insistentes, carnem nostram quodammodo crucifigere (cfr. Gal. 5, 24) attamen suave nobis est in hac etiam mortali vita supernis illis perfrui gaudiis, quae tanto sunt terrenis voluptatibus maiora, quantum animus corpus exsuperat caelumque terram excedit. Habet siquidem paenitentia sancta, habent sui ipsius castigationes voluntarie susceptae caelestem quamdam dulcedinem, quam caduca ac fluxa bona impertire nequeunt. Id Anna Maria a Iesu de Paredes saepissime experta est; atque interdum, cum praesertim Dei amore proximorumque caritate compulsa, asperrimis in se poenis animadvertit, ut ceterorum expiaret labes, tum a sensibus abalienata et in extasim rapta aliquid praecepit ac praegustavit sempiternae beatitatis.
Ita autem conformata ac divina gratia aucta, non suae tantummodo saluti consulere studuit, sed ceterorum etiam, quandocumque potuit. Etenim, cum longinquas praepediretur adire gentes, quibus evangelium — vehementer optabat — impertiret, eos omnes, quos obvios haberet, alloquio, exemplo virtuteque sua ad religionem, ad pietatem alliciebat ; et ad rectum, vel ingrediendum, vel insistendtun iter opportunis rationibus adhortabatur. Indigentium miserias largiter relevabat ; infirmorum aegritudines leniebat ; et cum publicae gravissimaeque calamitates, ut terrae motus et pestilentiae, suos cives terrerent atque excruciarent, quod humana ope efficere non poterat, id precando, expiando suamque offerendo vitam a Patre misericordiarum (2 Cor. 1, 3) impetrare suppliciter contendebat.
Habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, summis lineamentis adumbratam, sanctae huius virginis imaginem menti vestrae propositam. In eam mirabundi intueamini, ac pro peculiari cuiusque vestra condiciorie excelsam eius virtutem in vestros referre mores enitamini. Id efficiat praesertim animosa iuventus, quae hodie tot tantisque insidiis ae periculis circumvenitur; discat ab ea invicto animo ea omnia tolerare ac vitae potius iacturam facere, quam innocentiae candorem infeliciter maculare. Imprimisque Aequatoriana gens, Nobis sane carissima, avitas suas catholicae religionis glorias aemuletur, ac deprecatrice et auspice Maria Anna a Iesu de Paredes, nova Ecclesiae donet virtutis sanctitatisque exempla. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 141 - 143
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 5 - 6, pp. 609 - 612.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana