PIUS PP. XII
EPISTULA AD EM.UM P. D. ALOISIUM S.R.E. PRESB. CARD. MAGLIONE
A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS: PUBLICAE SUPPLICATIONES
INDICUNTUR AD POPULORUM PACEM CONCILIANDAM.*
Dilecte fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Dum saeculum armorum vi omneque genus opibus, quas ad bellandurn invexit aetas, unice fretum suam viam insistit humano cruentatam sanguine, Nos, qui tantam dolemus hominum cladem factam, paternumque erga populos omnes gerimus animum, facere non possumus quin, dum aptiores rationes omnes experimur ac commendamus, quae ad veri nominis pacem fraternamque concordiam conciliandam valeant, ad novamque, recto ordine christianisque principiis innixam, rerum compositionem redintegrandam, Deo potissimum confisi, ad eum supplices manus attollamus Nostras; et quotquot ubique terrarum habemus in Christo filios, eos etiam atque etiam ad pias fundendas preces adhortemur. Quemadmodum igitur superioribus annis, ita in praesens, mense adventate Maio, cupimus per te, qui tam prope in universa gubernanda Ecclesia Nobis assides, ad sacram precum contentionem invitare omnes, eosque nominatim, qui aetate innocentiaque florentes, ut Divino Redemptori, ita Nobis carissimi prae omnibus sunt.
Et quandoquidem per Mariam sperare omnia licet, eam adeant omnes optamus proximo praesertim mense eidem peculiari modo dicato; adeant imprimis ad eius aras supplicantes, a suis ducti parentibus, pueri puellaeque, quorum candidae fidentesque preces Dei nostrumque omnium benignissimae Matri non acceptae esse non possunt. Ut norunt siquidem omnes, quemadmodum Christus Iesus universorum Rex est et Dominus dominantium (cfr. 1 Tim. 6, 15; Apoc. 17, 14 - 19, 1 6) cuius in manibus sunt positae singulorum civium populorumque sortes, ita alma eius Genetrix Maria « Regina mundi » a christifidelibus omnibus honoratur, ac tantam apud Deum obtinuit deprecatricem potentiam. Ac si primum mirabile signum, « in Cana Galilaeae »(Io. 2, I-II) a Divino Redemptore patratum, supplicanti eius misericordiae debetur; si Unigenitus eius Filius, iam moriturus e cruce pendens, quod carissimum in terris adhuc ei supererat, id nobis reliquit, suam nempe Matrem nobis Matrem impertiens; si denique per saeculorum decursum in quolibet vel publico, vel privato periculo ad eam precantes fidentesque maiores nostri confugerunt, cur inquimus, in formidoloso, quo tam diu angimur, malorum discrimine nos nostraque omnia potentissimae eius tutelae non concredamus? Sicut omnia aeterno Dei nutui obediunt atque obtemperant, ita quodammodo asseverari potest Deiparae Virginis precibus Unigenae sui benignitatem semper respondere annuentem; tunc praesertim, cum eadem Beata Virgo fruitur sempiterna in caelis beatitate, ac triumphali redimita corona angelorum est hominumque consalutata Regina.
At si tanta apud Deum potentia valet, non minore erga nos pietate pollet, cum nostrum omnium sit amantissima Mater. Vivida igitur fide flagrantique amore eam adeant omnes; ac non modo supplices preces deferant, sed pia etiam poenitentiae caritatisque opera, quibus divina iustitia, tot tantisque admissis violata, placari queat. Facit nempe precatio — sapientissimi Decessoris Nostri Leonis XIII verbis utimur —« ut animus sustentetur, instruatur ad fortia, ad divina conscendat; facit paenitentia ut nobismet ipsis imperemus, corpori maxime, gravissimo, ex veteri noxa, rationis legisque evangelicae inimico. Quae virtutes perspicuum est, aptissime inter se cohaerent, inter se adiuvant, eodemque una conspirant, ut hominem, caelo natum, a rebus caducis abstrahant, evehantque propemodum ad caelestem cum Deo consuetudinem » (Epist. Enc. Octobri mense — Acta Leonis XIII, XI 312).
Quodsi hae virtutes nullo non tempore christifidelibus necessariae sunt, at magis procul dubio in praesens eas postulat tristissimarum rerum condicio, quibus utimur, cum facilius per eas possimus, auspice Beatissima Virgine Maria, a « misericordiarum Patre »(cfr. 2 Cor. 1, 3), ac caelestium munerum datore Deo illam obtinere, quam tantopere optamus ac praestolamur, solidam, durabilem, ac iustitia caritateque conformatam et alitam, veri nominis pacem.
Paenitentes igitur demissoque animo supplicantes, a Divino Redemptore ab eiusque sanctissima Matre contendant omnes — atque imprimis contendant insontes pueri puellaeque — ut, dum mare caelumque cotidie magis corusca tempestate inhorrescunt, Nobis ad mysticae navis gubernacula navigantibus supernum lumen affulgeat, caeleste adsit auxilium; ut miseris et famelicis necessarius animi corporisque cibus suppetat; ut exsulibus patria, ut sauciatis aegrotisque sanitas, ut captivis libertas reddatur, ut denique universo humano generi, domitis ratione cupiditatibus, ac recto erga Deum, erga proximos restituto iustitiae caritatisque ordine, pax christiana, quae vera pax est, cum in privata cuiusque vita, tum in civili societate tandem aliquando redintegretur.
Paterna haec placuit per has litteras iterare hortamenta, tibique, Dilecte Fili Noster, cum omnibus, modo quo poteris, communicanda committere, imprimisque cum sacrorum Antistitibus catholici orbis, quos experiundo novimus non solum mandatis Nostris, sed Nostris etiam votis optatisque alacri deditaque voluntate nullo non tempore respondere.
Interea autem, divinarum gratiarum auspicem peculiarisque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis omnibus, qui hortativis hisce litteris libenti parebunt animo, ac nominatim carissimorum Nobis puellorum cohortibus, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis, anno MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quarto.
PIUS PP. II
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 435-438
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana