PIUS PP. XII
EPISTULA AD REV.MUM D. FIDELEM DE STOTZINGEN
ORDINIS SANCTI BENEDICTI ABBATEM PRIMATEM
OB SACRA SOLLEMNIA DE CIMO EXEUNTE SAECULO
AB OBITU S. ODONIS ABBATIS CLUNIACENSIS CELEBRANDA.*
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Decimo exeunte saeculo, ex quo Sanctus Odo Abbas Cluniacensis, meritis probeque actis onustus, ad supernas sedes feliciter evolavit, peropportunum tibi tuis que visum est tanti viri memoriam atque laudes publice sollemniterque revocare. Neque enim pretiosa istius hereditas ad Ordinem Sancti Benedicti solummodo pertinuit, verum etiam Ecclesiae ipsi compluribusque populis haud parum contulit utilitatis. Constat profecto insignem virum, equestri loco ortum, doctissimi patris sui vestigiis inhaerens, severis virtutibus atque litteris scientiisque liberaliter institutum, omne quod est bonum, magnum maximeque proficuum ab ineunte aetate persequi didicisse. Relicta autem aula Guglielmi Aquitaniae Ducis, cui puer aliquot annos inservivit, praenobili Dei servitio iuventutis florem mancipavit. Tum artibus liberalibus Lutetiae Parisiorum exquisita ratione instructus, post brevem aetatem inter canonicos Turonenses actam, Regulam Sancti Benedicti studio ardenti summaque alacritate est prosequutus. Itaque sacerdotio initiatus, discipulus idemque successor Bernonis Abbatis antea in coenobio Balmensi ac postea in Cluniacensi, mirificam magistri sui in monastica disciplina reformationem ita fovit atque provexit, ut eadem in Galliam, in Italiam inque ipsam Urbem, ac temporis progressu in Helvetiam, in Germaniam, in Hungariam, in aliasque Europae regiones cum grandi vitae civilis incremento vim suam atque efficacitatem porrexerit. Namque inter feroces ferrei illius saeculi mores, inter acerrima odia et contentiones, quibus amplissimorum feudorum principes inter se dimicabant, inter crebros factionum tumultus, qui civitates dilaniabant, inter Saracenorum aliorumque barbarorum incursiones, qui cunctae ipsi Italiae populaturi imminebant, reformatio Cluniacensis, solidis fundamentis innixa, monachorum fideliumque animos revocabat ad fontes Sancti Benedicti spiritus et praescripti, ad verae humanitatis cultum, tunc ubique fere gentium neglectum, qui sincerae urbanitatis est effector atque fautor. Eruditissimus ipse Odo Abbas, qui divinarum rerum commentationi humanarum litterarum studium atque exercitationem adiiciebat, ut exemplo suo ac doctrina aliorum ingenia ad sopitum sapientiae antiquioris amorem excitaret, plura conscripsit opera, inter quae didascalicum eminet poëma, in septem libros digestum, quod « Occupatio » inscribitur, cuiusque versus, virgilianam suavitatem ac fragrantiam redolentes, lectorum corda ad salutem aeternam in se ipsis intenta animi occupatione operandam vehementer adliciunt. Verumtamen Sancti Cluniacensis Abbatis virtus atque industria in actione vitae publicae maxime enituit. Pluries enim Romani ipsi Pontifices, Decessores Nostri, Romam eum arcessivere, ut prudentia, sanctitate atque auctoritate, quibus luce palamque florebat, principes Italiae inter se acriter pugnantes reconciliaret, eundemque praesidio suo ac privilegiis amplissimis, praesertim ad alia coenobia reformanda, ditavere. Piissimus autem Abbas, ubique opere et sermone potens, caelestibus quoque recreatus visionibus prodigiisque refulgens, ubique virtutum exemplar, errorum et vitiorum exstirpator, religionis defensor, pontificiae auctoritatis vindex, principum qua consiliarius, qua adiutor, populorum concordiae et publicae prosperitatis auctor, inter regum gratulationes procerumque obsequia et populorum exsultantium ovationes, se semper abiecit, eodem vultu atque animo, ut secundas res, ita adversas excipiens. Tanto virtutum rerumque gestarum splendore attoniti, veteris Sancti reformatoris heredes et successores, ex Ordine Benedictino alumni ad sollemnia decies saecularia peragenda singulari studio atque adparatu se expediunt.
Nos igitur, qui sanctorum virorum exempla et opera ad exacuendas aliorum virtutes tanti facimus, sacri huius eventus celebrationem Nostra quidem auctoritate et commendatione, prosequimur. Monachos itaque Benedictinos paterne exhortamur, ut pietate ac doctrina ad exemplum Sancti Odonis certatim refulgeant, eiusque ardenti caritatis igne succensi, christianos fideles vita et verbo ad recte sentiendum et agendum condoceant. Atque utinam universi populi reformationis Cluniacensis fructus in civilibus quoque publicisque rebus reminisci velint! Tunc equidem variae diversaeque orbis terrarum gentes, genuina humanitate ac divino Christi amore flagrantes, flammis infandi huius belli in dies atrocius luctuosiusque aestuantis tandem extinctis, veteribus recentibusque simultatibus generose positis, fraternitatem coniunctionemque humanam redintegrabunt. Hisce sane fervidis votis omnibusque paternis, in exoptatae communis pacis et concordiae auspicium, inque praecipuae Nostrae dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili, cunctoque Sancti Benedicti Ordini, iisque omnibus, qui sollemnibus decies saecularibus intererunt, amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Novembris, anno MDCCCCXXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 447-449
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana