Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

AD EXC.MOS PP. DD. MARIUM TOCCABELLI, ARCHIEPISCOPUM
 SENENSEM, CAROLUM CONFALONIERI, ARCHIEPISCOPUM
AQUILANUM, FAUSTINUM BALDINI, EPISCOPUM MASSAE
 VETERNENSIS ET POPULONIAE: QUINTO EXEUNTE SAECULO
AB OBITU SANCTI BERNARDINI SENENSIS.*

 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Cum quintum proxime expleatur saeculum, ex quo Bernardinus Senensis, praeclarum Franciscalis Familiae decus, post tot in Dei gloriam animarumque salutem exantlatos labores, « laeto vultu quasi ridens, gloriosum emisit spiritum » (Acta Sanctorum, tom. 5, Antuerpiae 1685, p. 300 col. I litt. A), non modo qui ex inclito eius Ordine sunt, sed Massae etiam Veternensis, unde ortum duxisse traditur, Senaeque cives, quae veluti altera ei patria fuit, una cum Aquilana civitate, quae sacras eius exuvias religiose adservat studioseque colit, privatis publicisque christianae pietatis significationibus hoc eventum celebrare apparant. Quod quidem, ut confidimus, non sine ubere spirituali fructu evadet. Si enim huius caelitis vita, si eius virtus eiusque ardens apostolatus studium, sacris habitis per has celebrationes ad populum concionibus, opportunisque editis scriptis, ante omnium oculos refulgeant, fore sperandum omnino est, ut qui in hoc supernae lucis iubar intueantur, iidem, arcana ea vi permoti, quae sanctitudine manat, ad salutaria eius imitanda exempla vehementer excitentur. Etenim « magna vis est in virtutibus; easque excitare, si forte dormiunt » (cfr. Cic. Tusc. 3, c. 17), tum videtur facilius, cum nos recollegendo meditandoque, in eos mentem animumque convertimus, qui fulgidis earum luminibus renideant. Horum in numero Noster profecto est, qui inde a puerili aetate angelicam potiusquam terrenam vitam agere visus est; atque abdicatis rebus omnibus, quibus ex parentum hereditate abunde affluebat, se totum divino servitio mancipavit. Franciscalem paupertatem animique demissionem ultro libenterque amplexus, sensuum cupidines compescere, coërcere ac frangere, corpus voluntaria castigatione domare, mentem ad caelestia perpetuo erigere, voluntatemque ad evangelicae perfectionis facinora, nullis parcendo laboribus, convertere in deliciis habuit.

Atque ita superna gratia roboratus et auctus, divinique verbi praeco delectus, per Italiae urbes, oppida, pagos alacer concursare coepit, cum aberrantes omnes ad rectam semitam et ad catholicam reducens veritatem, tum ingurgitatos in vitiorum volutabrum homines ad paenitentiam sanctam morumque integritatem revocans, tum denique civitates non paucas, discordia simultateque tumultuantes, ad serenam pacem et ad fraternam concordiam, studiosissima data opera, componens. Quibus in apostolatus laboribus suscipiendis exsequendisque, non ad res politicas agitandas, quae facillime dividunt animos, sed ad catholicam religionem. ad evangelicam veritatem, ad divinamque excitandam caritatem unice spectabat. Doctrinae, praeceptis hortationibusque Ecclesiae summa consensione adhaerescere, velle nolle nihil, nihil aggredi, nisi Dei Numine explorato, nihil aliud denique agendo quaerere, nisi eius gloriae incrementa, sollemnis haec fuit eius vitae norma ac ratio. Quapropter haud mirum est si tot uberes fructus apostolicus hic agricola messuit; mirum non est si populorum multitudines, e longinquis etiam regionibus affluentes, eum vel in sacris aedibus, vel saepenumero sub diu concionantem stipabant, intentisque oculis, auribus, animis edisserentem hortantemque audiebant. Cum praesertim sacratissimi Iesu Christi nominis laudes praedicabat, in quo oportet omnes homines salvos fieri (cfr. Acta Apost. IV, 12), angelicus eius vultus superna quadam luce radiari videbatur, atque ad Divinum Amantem impense redamandum, ad eiusque praeceptis suos cuiusque mores conformandos alliciebat rapiebatque omnes. Redeat igitur, Venerabiles Fratres, redeat quodammodo inter suo hic sanctissimus veritatis caritatisque praeco; eos iterum suavissima sua voce admoneat, praeclarisque exemplis salutariter commoveat. Ad exilem eius speciem, voluntaria maceratione, paenitentia laboribusque quasi consumptam fide tamen caritateque vividam ac veluti micantem, si mentes hodie quoque converterint homines, facere profecto non poterunt quin ex terrenis caducisque rebus ad caelestia peritura numquam erigantur hona, ad eaque, utpote potiora imprimisque persequenda, vehementer excitentur. Quemadmodum olim, quinto ac decimo vertente saeculo, hic evangelicae sanctitatis athleta homines suadenti voce sua ab erroribus ad veritatem, ex admissis ad paenitentiam, ex vitiisque ad virtutem revocabat, ita proxima sollemnia vestra, eius praeceptis eiusque egregie factis opportune in sua luce coalocatis, eosdem referat salutares fructus. Id non modo ad religiosae, sed ad civilis etiam rei profectum et incrementum summopere conferet. Nihil enim magis valet ad veri nominis instaurandam augendamque prosperitatem et ad pacem tranquillitatemque recto ordine redintegrandam, quam catholica religio, quae reapse norma sit ac ratio cogitandi agendique omnibus. Si christiani spiritus afflatus privatos permeaverit publicosque mores, tum aequiorem licebit rectioremque ordinationem rerum componere, ac feliciora sperare tempora, quibus tandem aliquando, pacatis animis positisque armis, omnes fraternc foedere iungantur homines, ac per terrestre exsilium — veritate, iustitia ducibus, caritateque altrice — fidentes ad caelestem patriam una simul contendant. Harum interea laetissimarum rerum auspex Nostraeque benevolentiae pignus, Apostolica sit Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, gregi unicuique vestrum concredito, ac Franciscalis Ordinis sodalibus singulis universis peramanter in Dominio impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii anno MDCCCCXXXXIII Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V,
  Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 407-409
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana