PIUS PP. XII
EPISTULA AD E.MUM P. D. ALOYSIUM S. R. E. PRESB.
CARD. MAGLIONE, A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS:
PUBLICAE SUPPLICATIONES INDICUNTUR
AD POPULORUM PACEM CONCILIANDAM.*
DILECTE FILI NOSTER
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Dum diffracta miserrime fraterna Civitatum concordia, armorum vis, quibus non modo exercitus, sed pacificae etiam populi multitudines atrociter atteruntur ac proflxgantur, fere ubique terrarum dominatur et imperat, Nos, qui omnium dolores anxitudinesque in paterno gerimus animo, nihil intentatum relinquimus, quo possimus in simultatis vicem reponere caritatem, et in discordiae contentionisque locum mutuam reducere consensionem serenaeque pacis munera. At, quandoquidem ad trepidam supplicantemque vocem Nostram hominum clausae videntur aures, preces tristesque oculos Nostros ad misericordiarum Patrem et Deum totius consolationis (2 Cor. 1, 3) convertimus ; ad eumdemque cupimus ut omnes paenitendo precandoque revocentur. Id iam pluries, ut nosti, fecimus, postquam immane hoc bellum exarsit; at multorum filiorum votis, quae undique admoventur Nobis, ultro libenterque concedentes, iterandum in praesens ducimus, dum caelum, nedum disserenascat, gravioribus potius infuscatur nubibus. Volumus nempe per te, Dilecte Fili Noster, etiam atque etiam adhortari omnes, ac nominatim sacrorum Antistites, qui ubicumque terrarum commissum sibi gregem moderantur, ut, quo deteriora videantur malorum discrimina in christianam populorum familiam incumbere, eo impensiores ad Deum ad eiusque divinam Matrem publicae adhibeantur supplicationes. Idque optamus peculiari modo fiat festo die, qui iam adventat, Deiparae Virgini caelis receptae sacro, ut summa Dei Parens, tot filiorum clades, tot miserias, tot angores miserata, a benignissimo Filio suo admissorum impetrata venia, ex superno eius munere atque impulsu animos serenet, odia simultatesque restinguat, concordiam componat, ac christianam illam tandem aliquando iubeat refulgere pacem, qua solummodo una victi victoresque populi, non vi, sed iustitia aequitateque copulati, diuturna poterunt tranquillitate prosperitateque perfrui.
Impensas has preces supplicationesque, sacra quadam inita contentione, fundant omnes; iisdemque precibus respondeat redintegrata christianis praeceptis christianoque more singulorum vita. Omnes in exemplum ceteris praefulgere enitantur: atque ita feliciter contingat ut saevientibus belligerantium armis, caritatis, precationis fraternaeque necessitudinis arma succedant.
Carissimos autem Italiae filios peculiarissimo modo adhortari Nobis liceat, ut necessario gravissimoque hoc tempore christianam suorum maiorum virtutem aemulentur, aemulentur fidem; atque adeo, quemadmodum superioribus aetatibus, ita in praesens a Deo, quod iisdem, quod Nobis in votis est, publicis habitis supplicationibus impetrent, innumerabilium adhibita apud eum sanctorum deprecatione, quos alma eorum tellus per omnis aetatis decursum caelo peperit.
Tibi igitur, Dilecte Fili Noster, munus concredimus paterna haec hortamenta Nostra cum omnibus aptiore modo communicandi, imprimisque cum sacrorum Antistibus totius catholici Orbis, quos novimus paternae voluntati Nostrae nullo esse non tempore deditissimos.
Interea vero, caelestium munerum auspicem, Nostraeque benevolentiae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis omnibus, singulis universis, quos habemus in Christo Filios, Apostolicam Benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Augusti, in Festo Mariae Nivalis, anno MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V,
Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 391-393
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana