PIUS PP. XII
EPISTULA AD E.MUM P. D. ALOYSIUM S. R. E. PRESB.
CARD. MAGLIONE, A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS:
PUBLICAE SUPPLICATIONES INDICUNTUR
AD POPULORUM PACEM CONCILIANDAM.*
DILECTE FILI NOSTER
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Quamvis immanis huius belli conflictio, post hominum memoriam maxima, acrius cotidie saeviat, ac terra marique caeloque innumeras clades pariat innumerasque ruinas, multi tamen - quod summo maerore cernimus - ita vivunt sui erga Deum officii immemores, ut sanctissimas eius leges vel neglegant, vel quadam etiam despicientia renuant, aperteque infringant.
Utique increscentes luctus, asperrimam rerum condicionem formidolosamque multis in locis rerum inopiam uno omnes ore conqueruntur; utique omnes ob praesentia, ob futura discrimina anxio trepidoque sunt animo; sed non omnes, hisce aerumnis perculsi atque perterriti, sese recollegunt, non omnes intento perpendunt animo hominum genus, ob funestum multorum a Deo ab eiusque praeceptis discidium, meritissimam luere paenam; atque adeo oportere omnino, deflectis expiatisque culpis, ad rectum se omnes virtutis iter reducant. Nos igitur, quibus cunctorum hominum, ut Divino Redemptori Nostro, cordi est salus, quique dolores angoresque omnium paterno participamus animo, opportunum duximus per te iterum, ut pluries iam antea, adhortari singulos universos, quotquot habemus in Christo filios, ad precationem sanctam ad eamque paenitentiam agendam, quae « vitia fugat, virtutes exornat, mentem munit et roborat, omnia sanat, omnia redintegrat, omnia laetificat (Auct. De vera et falsa paenitentia — Migne PL 40 col. 1113). Dum in tanto armorum strepitu, in tantoque simultatis discidio, fraternae caritatis vox silet, vel, si elata, submergitur; dum evangelica praecepta. quae una solummodo possunt iterum amico foedere iungere populos, passim, proh dolor, oblivioni mandantur, omnino necesse est, Dilecte Fili Noster, ut christifideles omnes, divino erga Deum erga proximos amore copulati, non modo suam quisque experrectam fidem virtutemque redintegrent, non modo admissorum quisque suorum piis adhibitis precibus, veniam impetrent, sed ceterorum etiam peccata, sponte susceptis christianae paenitentiae operibus, expiare contendant. Hoc etiam atque etiam per te omnibus enixe commendamus, quandoquidem, ut fore confidimus, hac ratione fas erit id a placato propitiatoque Deo tandem aliquando implorare, quod omnibus, quod Nobis potissimum in votis est; pacem dicimus, quae sincera pax sit, utpote non armis, non vi, non odio, sed iure, sed veritate, sed iustitia fraternaque caritate innixa.
Quoniam vero, inde inita huius belli conflagratione, spem fiduciamque Nostram in Deiparae Virginis patrocinio praesentissimo reposuimus, ac iam circumagitur Nobis annus ex quo in Petrianae Basilicae maiestate, populi multitudine stipati, Immaculato Mariae Virginis Cordi universum hominum genus iterum devovimus ac sacravimus, cupimus idcirco ut eo ipso die, qui iam adventat, Virgini cuiusvis labis nesciae sacro, publicae ubique gentium supplicationes hac de causa habeantur. Atque utinam velit benignissima Mater, ad misericordiam ad pietatemque tot precibus expiationisque operibus permota, ea a Divino Unigeno suo impetrare gratiarum munera, quibus christiana virtus privatim publice vigeat ac floreat, quibus diffracta miserrime populorum concordia feliciter componatur, quibus denique alita ac roborata humana societas auspicatissimam animorum rerumque renovationem fidenter suscipiat. Tibi autem mandamus, Dilecte Fili Noster, ut paterna haec hortamenta votaque Nostra, aptiore quo poteris modo, pro praesentibus rerum condicionibus, omnibus nota reddas, ac nominatim sacrorum Antistitibus, quibus gratum quidem officium erit eadem cum suo cuiusque grege communicare. Caelestium interea gratiarum conciliatrix esto, Nostraeque benevolentiae pignus Apostolica Benedictio, quam cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis omnibus, qui hortationi huic Nostrae pio volentique parebunt animo, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Novembris, anno MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V,
Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 395-397
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana