Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD E.MUM P. D. ALOYSIUM S.R.E. PRESB.
CARD.MAGLIONE, A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS:
SUPPLICATIONES ITERUM INDICUNTUR
AD POPULORUM PACEM CONCILIANDA.* 

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quocumque oculos animumque convertimus, internecivum fraternumque hoc bellum nihil aliud Nos cernere iubet, nisi angores, clades immanesque ruinas. Eiusmodi Nos tristissimarum rerum simultatisque turbinem, qui ipsa humanae consortionis fundamenta concutere ac diruere nititur, quemadmodum olim adventantem instando supplicandoque deprecati sumus, ita postea gliscentem cotidie formidolosius alloquio et opera mitigare ac refrenare pro facultate contendimus; sed, quamvis quae non pauca suscepimus caritatis opera multorum aerumnas doloresque leniverint, summo tamen cum maerore fatemur impares Nos esse miseriarum magnitudini, quibus mederi cupimus, atque interdum, proh dolor, hominum voluntatem sollicitae impensaeque voluntati Nostrae actuosam non respondere. Quamobrem « ad Patrem misericordiarum » (cfr. 2 Cor. I, 3) fidentes preces admovemus; optamusque vehementer ut omnes una Nobiscum instantes perseverantesque ad eum supplicationes adhibeant, qui unus potest almo suo lumine ac flexanimae gratiae suae muneribus non modo mulcere dolores, eosque ad superna convertens, tolerabiliores salutaresque efficere, sed eorum etiam mentes, quorum e consilio res pendet, ita collustrare, pacare ac dirigere, ut caritati quam primum odium concedat, ac violentiae, cladi rerumque omnium dissolutioni ius, concordia rectusque ordo sufficiantur. Quando sit optatissima haec hora e turbolentis hisce procellis emersura feliciter, mortalibus oculis prospicere non licet; novimus tamen omnia e sempiterni Numinis pendere nutu; atque adeo universos, quos habemus in Christo filios, etiam atque etiam adhortamur ut avitam fidem renovent, redintegrent, adaugeant; ut in piae paenitentiae opera necessario hoc tempore volentes incumbant; utque ita animati pacem illam fatigato ac trepido humano generi a Caelesti Patre impetrent, quae iustitiae sceptro temperetur ac divino vigeat christianae religionis afflatu. Et quandoquidem iam Maius approperat mensis, Deiparae Virgini sacer, hoc etiam anno ad sacram precum contentionem excitamus omnes, ac novellam praesertim aetatem, quae sicut animi candore renidet, ita Redemptori nostro eiusque benignissimae Matri acceptior est atque gratior. Curent patres matresque familias, curent sacrorum administri, curent denique omnes, quibus christianae verique nominis pax in votis est, ut per proximum mensem ad Mariae Virginis aram insontes pueri ac puellae secum una constipentur, flores, preces, piaeque deferentes paenitentiae opera. Quodsi nondum tot supplicationibus ac votis pax optatissima arrisit, non est idcirco nec animo nec spe decidendum; sed oportet potius christiana illa perseverantia instent ac contendant omnes, quae tantopere a Iesu Christo commendatur. Quoniam vero immane hoc bellum ad almam hanc Urbem iam prope accessit, atque eius afflictissimae res condicionesque trepidum pulsant animum Nostrum, temperare Nobis non possumus quin dilectissimam hanc Dominici gregis partem paterno pectore amplexantes, eam peculiari modo compellemus, ut quemadmodum per superioris aetatis decursum, quotiescumque Romana plebs publicis fuit perculsa ac perterrita calamitatibus, ad illius aram supplicando confugit, quae « Salus populi Romani » appellatur, eiusque praesentissimum patrocinium saepenumero experta est, ita fidens in praesens quoque sanctissimam Dei Matrem adeat, christianorum morum redintegrationem volenti firmoque animo polliceatur, ac non modo pacem, tranquillitatem prosperitatemque precando paenitendoque imploret, sed id etiam obsecrando obtestandoque ab ea contendat, ut nempe ab hac principe catholici nominis urbe, quae tot gloriis memoriisque refulget, ingruens prohibeatur malorum procella, ut novi ne addantur suis civibus luctus, neve praeclaris hisce artis religionisque monumentis, quae ad quamlibet excultam gentem quodammodo pertinent, indignae inferantur ruinae. Tuum autem officium erit, Dilecte Fili Noster, haec hortamenta ac vota, quae ex paterno Nostro maerentique oriuntur animo, cum sacrorum Antistibus et cum cetero clero populoque, aptiore quo duxeris modo, communicare, ac pro certo habemus fore omnes optatis hisce Nostris ultro libenterque responsuros.

Interea vero caelestium munerum auspicem Nostraeque benevolentiae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis omnibus, pueris nominatim, qui hortationi huic Nostrae pia respondebunt voluntate, Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Aprilis, anno MDCCCCXXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
  Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 355-357
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana