PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXC.MUM P. D. HUMBERTUM RAVETTA,
EPISCOPUM SENOGALLIENSEM : OB SACRA SOLLEMNIA,
CENTESIMO VERTENTE ANNO AB ELECTIONE PII IX
AD SUPREMUM PONTIFICATUM CELEBRANDA*
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Centesimo vertente anno, ex quo Decessor Noster fel. record. Pius IX ad supremum Pontificatum evectus est, nobilissima tua Senogalliensis sedes ad revocandam tanti civis ac munificentissimi benefactoris memoriam publicas indixit grati animi significationes atque celebritates, quae proxime per Sacrum Pontificale in cathedrali templo peragendum culmen fauste excipient. Quum autem insignis ille catholici gregis Moderator pro veritate et iustitia invicto semper animo certaverit et virtutum suarum splendore rerumque gestarum amplitudine Apostolicam hanc Sedem tantopere illustraverit, Nos libenti sane animo consilia atque incepta eiusmodi merita laude comprobavimus et secundis fervidisque votis prosequuti sumus. Nunc vero, ut proxima sacri eventus celebratio uberiores salutis fructus afferre queat, tibi ultro, Venerabilis Frater, potestatem tribuimus, ut, die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam. Caelestium interea donorum nuntia et conciliatrix, peculiarisque Nostri amoris testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, cunctoque clero ac populo tuae vigilantiae concredito amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Iunii, anno MDCCCCXXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, p. 451
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana