Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. XII

 EPISTULA AD EXC.MOS PP. DD.
ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS HUNGARIAE
.*

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Acerrimo moerore comperimus Dilectum Filium Nostrum Iosephum S. R. E. Card. Mindszenty, Archiepiscopum Strigoniensem, e sua fuisse sede temerario ausu deturbatum et in publicam deductum custodiam; quod quidem in Praesule meritissimo sacram religionis maiestatem ipsamque offendit humanam dignitatem. Postulat igitur officii Nostri conscientia ut hoc contra Ecclesiae iura facinus, quod non modo vos, sed omnes etiam Hungariae universique terrarum orbis catholicos summa maestitia indignationeque affecit, publice deploremus et conqueramur, illatamque cunctae Ecclesiae iniuriam sollemniter expostulemus. Novimus optimi huius Pastoris promerita; novimus illibatam tenacemque eius fidem; novimus denique apostolicam eius fortitudinem in christianae doctrinae integritate tuenda et in sanctissimis vindicandis religionis iuribus.

Quodsi forti strenuoque pectore obstitit, cum vidit Ecclesiae libertatem cotidie magis minui ac multimodis coangustari, itemque cum non sine magno christifidelium detrimento perspexit eius magisterium ministeriumque praepediri — quod quidem in templis non solum, sed publice etiam in aperta fidei professione, in litterarum ludis ac scholis, in scriptis typis edendis, in piisque ad sacras aedes peregrinationibus et in coetibus ab Actione Catholica nuncupatis exerceri oportet — id profecto non dedecori vertitur, sed laudi potius, cum sit pastoralis eius vigilantiae officio tribuendum.

Cupimus igitur, Venerabiles Fratres, dolorem luctumque vestrum paterno participare animo: vosque etiam atque etiam in Domino adhortari ut, quemadmodum soletis semper, sic praesertim in gravissimo hoc rerum discrimine, uno animo unaque mente et opera demandatum vobis pastorale munus sedulo sollerterque obire ne desistatis, memores profecto pro Ecclesiae libertate ac sacrosanctis eius iuribus non modo labores angoresque, sed vitae etiam iacturam, si oporteat, esse tolerandam. Pro certo autem habemus vos paternae huic adhortationi Nostrae ultro esse actuoseque responsuros; atque universam catholicam Hungariam, Nobis sane carissimam, cuius historia tot gloriosis resonat Ecclesiae fastis, impeditissimis hisce rerum conditionibus parem omnino fore, ac ceteris etiam gentibus praeclara christianae fortitudinis exempla esse praebituram.

Haud ignoramus quidem praesentis tempestatis gravitatem, quae in vos in gregemque vestrum formidolose ingruit; sed pari modo apostolicum studium vestrum, pastoralis prudentia animorumque vestrorum in decernendo agendoque coniunctio et unitas Nobis perspecta atque explorata sunt; nec minus est Nobis cognita ac comprobata indomita illa strenuitas vestra, quae cum Deo unice fidat eiusque innitatur auxilio, omnia potest evincere ac superare. Collatis igitur consiliis ac viribus, pergite fortes, Venerabiles Fratres, ea quidem fortitudine quae a Caelo oritur ac divina alitur gratia. Ne fallaci decipiamini veritatis specie, quae per praestigias solet allectationesque inescare animos. Maiores vestri, qui iam superioribus aetatibus omne genus erroribus obstiterunt ac tam adversas eluctati sunt difficultates, luculenter vos docent christianam religionem accusari atque oppugnari posse, vinci non posse.

Eorum vestigiis fidentes insistite; et quidquid inviolata fides postulat, quidquid christiana praecepta in credendo agendoque requirunt, in id sedulo incumbite, nullis parcentes laboribus nullaque formidine deterriti. Hoc esto vobis solacium, quo maius profecto haberi non potest: vos nempe pro pacifico ac salutari Christi Regno decertare, quod non est de hoc mundo (cfr. Io. 18, 36), sed cuius est hominum mores veritate, iustitia, caritate temperare omnesque per terrestrem hanc peregrinationem ad caelestem patriam reducere aeternamque beatitatem.

Peculiari autem modo optamus, Venerabiles Fratres, ut precibus etiam pro iis qui vos persequuntur ad Divinum Redemptorem admotis ad eiusque sanctissimam Matrem, Hungariae Patronam, una simul contendatis ut mentibus errore infuscatis superna lux affulgeat, ut animos odio simultateque dissociatos christiana concordia conciliet atque componat, utque tandem aliquando meliora ac tranquilliora dilectissimae patriae vestrae, caelesti opitulante gratia, oriantur tempora.

Quorum ominum votorumque effectrix esto Apostolica Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, ac gregibus unicuique vestrum concreditis, iisque praesertim, « qui persecutionem patiuntur propter iustitiam » (Matth. 5, 10), amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Ianuarii, in festo Sanctissimi Nominis Iesu, anno MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
  Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 437-439
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana