PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM P.D. IOSEPHUM DA COSTA NUNES,
ARCHIEPISCOPUM GOANUM, DAMANENSEM ET CRANGANORENSEM EUMDEMQUE PATRIARCHAM AD HONOREM INDIARUM
ORIENTALIUM, QUINQUANGESIMUM AB INITIO SACERDOTIO
ANNUM IMPLETURUM, CUIUS METROPOLITANAE SEDI
«ROSA AUREA» A SUMMO PONTIFICE DEFERTUR.*
VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Exeunte proximo mense Iulio, ut libenter cognovimus, decem, a suscepto sacerdotio lustra, opitulante Dei gratia, ipse perficies. Cuius profecto iucundi eventus opportunitatem laeti arripimus, ut secunda vota Nostra atque omina publice tibi significemus. Sacerdotio enim initiatus, credita tibi in primaevo iuventutis flore munera sollerti cura obiisti, praesertim Vicarium Generalem agendo in dioecesi Macaonensi inque clericorum Seminario atque in Lyceo docendo. Postquam dignitate episcopali ornatus es, primo quidem in ditione Macaonensi per viginti annos, deinde in ista, cui praees, patriarchali sede pastorali officio assiduas sedulasque curas tribuisti. Peculiaris autem sollicitudo tua enituit in excolendis ecclesiasticis vocationibus inque operibus missionariis alacriter fovendis.
Tibi igitur, Venerabilis Frater, de sacro pastoralique ministerio tam diu actuoseque gesto ex animo gratulamur, saluberrima quaeque ac felicissima a Deo ominantes.
Quo interea luculentius exstet memoria sollemnium quater saecularium, quae in honorem Sancti Francisci Xaverii istic, te moderante, tanta magnificentia recens celebrata sunt, decrevimus ad nobilissimam vetustamque sedem istam Rosam Auream deferre, ut custodiatur in Basilica a Bono Iesu, ubi reliquae celeberrimi illius evangelii praeconis religiose asservantur.
Perspicui sane sunt interiores sensus, qui in hoc dono continentur : scilicet in ipso flore ac splendore auri Iesus Christus eiusque regia maiestas ostenditur, qui flos campi et lilium convallium appellatur, atque in eiusdem floris fragrantia bonus Christi odor commendatur, qui a fidelibus eius vestigia sectantibus late suaviterque diffunditur.
Quo autem sacerdotii tui natalis utilior evadat, ultro tibi facultatem damus, ut, Sacro pontificali ritu peracto, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, ad Ecclesiae praescripta lucrandam. Superni denique auxilii in auspicium, inque peculiaris Nostrae caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis. Frater, cunctoque clero ac populo tuae curae tradito peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Iunii, anno MCMLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 639 - 640
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana