Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

AD EXC.MUM P.D. IOANNEM R. MAC DONALD,
EPISCOPUM ANTIGONICENSEM AC STUDIORUM UNIVERSITATIS
SANCTO FRANCISCO XAVERIO DICATAE CANCELLARIUM:
SAECULO IMPLETO AB EADEM UNIVERSITATE CONDITA.*

 

VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Quae hodie Antigonicensis studiorum Universitas appellatur, S. Francisco Xaverio dicata, viginti ante lustra, ut comperimus, condita fuit, hoc est paucos post annos ex quo Dioecesis ista rite constituta fuerat; ac reapse dici potest per hoc saeculare temporis spatium illinc et fere omnem clerum vestrum et ex laicorum ordine non paucos lucem mentibus hausisse ad vitam christianis praeceptis conformandam et ad catholicam religionem firmiter alacriterque tuendam. Initio siquidem institutum istud sacrorum alumnis instituendis educandisque peculiari modo inservivit felicissime; atque ex eo plurimi sacerdotes profecti sunt, qui « forma facti gregis ex animo » (1 Petr. 5, 3), cum uberibus ac salutaribus fructibus in vinea Domini elaborarunt. Temporis autem decursu humanarum disciplinarum ac liberalium artium magisteria adiecta fuere, haud mediocri cum succrescentium discipulorum profectu; qui quidem in isto Antigonicensi studiorum domicilio plenam ac sanam mentis culturam adipisci potuere, ab erroribus immunem, qui nostra praesertim hac aetate per captiosas insidias innumerasque fallacias tam late serpunt, ac tam facile in iuvenum irrepunt animos.

Quod vero, quinque ac viginti abhinc annis, novum Universitati vestrae accessit institutum socialibus excolendis disciplinis ac corporatorum civium sodaliciis constituendis, quae opificum praesertim sortem, haud raro miseram, relevandam curarent, felices, ut accepimus, ac magnae gravitatis assecutum est exitus; quandoquidem ii, qui illud moderantur, ad eas normas, quae a Decessoribus Nostris et a Nobismet ipsis hac de causa impertitae fuere, actuosissimam suam conformarunt navitatem, atque in praesens conformare enituntur. Peculiarique modo eos merita volumus honestare laude, qui apud vos agricolarum, piscatorum eorumque qui in fodinis conducti dant operam, tam studiosam impensamque curam suscipiunt discrimine interposito, eos quasi fratres amplectantur, melioribus usque eorum vitae condicionibus auctuose prospiciant, atque opportunis hisce rationibus facilius eos ad Christi praeceptis obtemperandum alliciant.

Ea igitur mente repetentes, quae adhuc non sine magna utilitate acta fuerunt, habetis omnes quod gratulemini vehementer, debitasque Patri luminum agatis grates, ex quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit (cfr. Iac. 1, 17); sed habetis etiam cur inde optima, Deo favente, sumatis auspicia. Pergite nimirum suscepta opera diligentissime persequi totisque viribus provehere; iuvenum mentes animique apud vos divinis humanisque disciplinis, litterarum ac liberalium artium studiis ita exornentur ac polleant, ut nemini prorsus cedant, sed ceteris potius in exemplum praefulgeant. Omnes ad se attrahant non modo doctrinae nitore, sed etiam invitamento virtutis; virtus autem Doctoris Angelici mementote: « Maius est illuminare, quam lucere solum; maius est contemplata aliis tradere, quam solum contemplari » (S. Thom. 2-2ae, q. 188, a. 6). Quod vestrum igitur est munus, illud studiosissima diligentia curatote, ita quidem ut institutio a vobis tradita in vitae actionem quam latissime profluat, privatae ac publicae cum veri nominis incremento utilitatis.

Quod vero in opificum condicionem relevandam, in debita tuenda eorum iura, in eorumque animo, ad christianam doctrinam christianosque mores adducendos diligentem confertis operam, vos dilaudamus libentissime; ac laboribus vestris vestrisque nisibus adiutricem a Deo gratiam supplicibus votis conciliare cupimus, deprecatore fautoreque S. Francisco Xaverio Universitatis istius Patrono. Cuius gratiae auspex esto, Nostraeque benevolentiae testis Apostolica Benedictio, quam tibi imprimis, Venerabilis Frater, cunctisque Antigonicensis studiorum Universitatis moderatoribus, praeceptoribus, alumnis, itemque operariis, quorum curam istitutum vestrum suscepit, eiusque rectoribus, effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis anno MDCCCCLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
  Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 657 - 658
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 11,  pp. 548 - 549.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana