PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM P.D. MARTINUM IOANNEM O'CONNOR,
EPISCOPUM TIT. THESPIENSEM, RECTOREM PONTIFICII
COLLEGII FOEDERATATUM AMERICAE CIVITATUM IN URBE.*
VENERABILIS FRATER
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Cum Foederatarum Americae Civitatum Antistites consilium susceperunt suum Pontificium in Urbe Collegium in Ianiculum collem transferendi eique ibidem ampliorem exaedificandi sedem, amplissimam Nostram habuerunt gratulationem. Sacrorum enim alumnis qui tuae, Venerabilis Frater, nunc curae et vigilantiae commissi sunt, latiores patere aedes peropportunum iudicavimus, neque parvo duximus hoc fore emolumento nationi vestrae, ubi, largiente Deo, catholici nominis robur et decus increbrescunt. Quam quidem nationem vestram tanto meritae prosequimur benevolentiae affectu, ut quod ei prodesse videatur, nullum umquam praetermittamus officium. Quemadmodum igitur fausta adprecati sumus Collegio vestro cuius novam consurgentem molem laete oculis Nostris e Vaticanis aedibus adspeximus, ita nunc id feliciter conditum gratulamur. Floreat id alumnorum frequentia, niteat virtutis et doctrinae clarioribus usque ornamentis. Qui istic in cleri spem succrescunt, saepe secum recogitent quantum Dei liberalitati et gratiae sit tribuendum, cum copia eis detur Romae divinis et humanis disciplinis mentem animumque imbuendi. Quodsi almae huic Urbi est gloria, quae quidem consenescere non potest, humanitatis lumen gentibus se invexisse, cumulatior ei est honor, cum facta fuerit fidei magistra, evangelicae veritatis et pacis toto terrarum orbe divitias dispertiisse. Christianae Historiae, cuius hic cardo vertitur, volventes annales ac monumenta, quae multa hic exstant, studioso considerantes obtutu, Deo ac Nobis dilecti iuvenes, gentis vestrae flos, velint divite haustu suam augere Romanam fidem, quam laudavit gentium Apostolus (cfr. Rom. 1, 8), suam erga Romanum Pontificem cotidie magis observantiam pietatemque alere, et ab eis incitamentum sumant, qui hac in alma Urbe caritate, ingenio, constantia, utilitatum suarum despicentia ceterisque virtutibus supernae obsecuti sunt voluntati atque sapientiae plena perfecerunt consilia. Dum itaque supplicibus votis Deiparam Virginem Mariam invocamus, cuius in tutelam Collegium istud tradimus, ut id adsiduo praesidio suo communiat, tibi, Venerabilis Frater, ceterisque moderatoribus industriae tuae auxiliatricem operam navantibus et universis alumnis, qui nunc sunt et qui in posterum advenient, itemque iis omnibus qui sollicitudine, prece, largitate de eodem Collegio egregie meriti sunt ac merebuntur, Apostolicam Benedictionem ex animo impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Septembris anno MDCCCCLIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 671 - 672
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 14, pp. 664 - 665.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana