Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM P.D. VALERIUM S.R.E. PRESB. CARDINALEM
 VALERI, PRAEFECTUM S. CONSILII RELIGIOSIS ORDINIBUS AC
 SODALITATIBUS PRAEPOSITUM: DE APTIORE RATIONE AD
 IUVENTUTEM A SODALIBUS RELIGIOSIS RITE INSTITUENDAM.*

 

DILECTE FILI NOSTER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Procuratores Generales octo Religiosarum Sodalitatum laicalium, quibus est ex peculiari instituto cuiusque suo iuventutem rite instituere atque educare, postquam superiore anno Lutetiae Parisiorum annuum ex Galliae Natione conventum celebratum fuit, officiosas ad Nos dedere litteras, quibus et de rebus actis agendisque Nos certiores fecerunt, et a Nobis demisso observantique animo petiere, ut paternam ipsis mentem aperiremus Nostram, eaque indicaremus, quae ad auctiora in dies ac salubriora assequenda incrementa pertinere viderentur.

Id presse breviterque per has Litteras facimus libentes; imprimisque gratulamur admodum quod hos sodales novimus in illud studiosa actuosaque voluntate incumbere sibi creditum munus, quod Ecclesiam, domesticum convictum, ipsamque civilem societatem iuvare potest quam maxime. Res enim magni momenti agitur. Iuvenes nempe florida futuri aevi spes sunt; ex iisque praesertim, qui humanioribus litteris omneque genus disciplinis instruuntur ut non modo privata, sed publica etiam munia aliquando suscipere queant, procul dubio pendet advenientis aetatis cursus. Si eorum mens Evangelii luce illustretur, si eorum animus christianis informetur praeceptis, eorumque voluntas divina roboretur gratia, tum sperare licet fore ut nova succrescat iuventus, quae difficultates, discrimina perturbationesque, quibus in praesens angimur, feliciter superare queat, et quae doctrina, virtute exemploque suo possit meliorem aliquando sanioremque componere societatem. In id religiosae quoque Sodalitates laicales, ut magno cum solacio novimus, allaborant, sapientibus illis ductae normis, quas Conditores cuiusque sui sacra quasi hereditate impertiere. Hoc cupimus agant non modo sollertia, diligentia ac sedulitate summa, sed superno etiam eo spiritu animatae, quo humanae res florescere salutaresque edere fructus possunt. Ac nominatim contendant optamus ut sibi crediti adulescentes doctrina imbuantur non tantum sincera et a quibusvis erroribus immuni, sed peculiaribus etiam artibus ac rationibus illis aperta et consona, quas in singulas disciplinas hodierna induxit aetas.

Quod autem praecipuum est, ex religiosa, quam iidem debent impensissime vivere, vita supernaturales vires hauriant, quibus discipulos suis demandatos curis ad christianam virtutem conforment, quemadmodum munus ab Ecclesia ipsis concreditum omnino postulat. Hac enim virtute posthabita vel reiecta, nihil litterae, nihil humanae disciplinae valent ad rectam vitam instituendam; quin immo eadem fieri possunt, praesertim in cerea hac aetate, quae facile in vitium vertitur (cfr. Hor. Art. Poët. 163), callida pravitatis atque adeo infelicitatis instrumenta.

Invigilent igitur iuvenum animis; eorum indolem, secretas eorum impulsiones, eorumque intimos motus, interdum inquietos ac sollicitos, intellegant penitus sapienterque moderentur; ac pro viribus accurent ut fallaciae, quae virtuti insidientur, quam primum et quam diligentissime propulsentur, ut quaevis pericula, quae animi candorem fuscare possint, removeantur, utque omnia circa eos ita succedant, ut, dum mens veritate collustratur, voluntas quoque recte fortiterque temperetur et ad omne bonum amplectendum permoveatur.

Noscunt profecto Religiosi hi Sodales adolescentium educationem artem esse artium et scientiam scientiarum (cfr. S. Greg. Naz. orat. II; Mligne P. G. XXXV, 426), sed noscunt etiam se ex impetrato divino auxilio omnia posse, secundum illud Apostoli gentium: « Omnia possum in eo, qui me confortat » (Phil. 4, 13). Pietatem igitur colant quam maxime, ut eos addecet, qui quamvis « Religioni clericali » addicti non sint, sunt tamen in Religiosam Sodalitatem laicalem legitime adsciti (cfr. C. I. C. can. 488). Quae quidem Religiosa Sodalitas, quamvis fere unice ex iis constet, qui, peculiari Dei vocatione, sacerdotii dignitate iisque solaciis, quae ex eo oriuntur, renuntient, magno tamen apud Ecclesiam in honore est, ac sacros ipsos administros in christiana iuventutis conformatione summopere adiuvat. Siquidem, ut occasione data iam animadvertimus « status religiosus nullo modo reservatur ad unam vel alteram duarum partium, quae ex iure divino in Ecclesia exstant, cum tum clerici, tum laici itidem Religiosi esse queant » (Alloc. conventui generali ex universis Religiosis Ordinibus . . . Romae habito; A. A. S. 1951, p. 28). Quodsi Ecclesia laicos etiam hac dignitate et hoc munere donavit, id profecto luculentissime omnibus significat utramque sacram militiam posse, magna sane cum utilitate, et ad suam et ad ceterorum salutem peculiaribus illis canonicis rationibus ac normis, quibus unaquaeque regitur, allaborare.

Quare nemo illarum Sodalitatum socios, eo quod ad sacerdotium non ascendant, itemque eorumdem apostolatus fecunditatem minoris aestimet. Nobis praeterea in comperto est eosdem ita adolescentes suae ipsorum curae commissos instituere atque educare, ut ex iisdem plurimi, qui videantur superno quodam afflatu vocari, ad sacerdotium suscipiendum feliciter adducantur. Neque defuere in horum discipulorum agminibus, qui et in sacrorum Antistitum et in Patrum etiam Cardinalium numerum summa cum laude adsciscerentur. Quamobrem hac etiam de causa, dum Religiosae id genus Sodalitates Nostram totiusque Ecclesiae debitam merentur laudem, sacrorum etiain Antistitum ceterique cleri gratam sibi conciliant voluntatem; quandoquidem adiutricem iisdem validamque navant operam non modo in recta adolescentium institutione procuranda, sed in novis etiam sacrorum Ordinum candidatis divina opitulante gratia excitandis.

Pergant igitur illam, quam institerunt, viam actuosiore in dies alacritate tenere; unaque cum ceteris Religiosis Ordinibus ac Sodalitatibus, quibus haec eadem causa credita est, in iuventutis institutionem educationemque concordi ac volenti animo incumbant.

Nos, ut supplici prece divinum eis impetramus auxilium, ita huius auspicem peculiarisque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum singulis universis harum Sodalitatum moderatoribus, assectatoribus et alumnis Apostolicam Benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Martii, anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVI,
  Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 455 - 457
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXVI (1954), n. 6-7,  pp. 202 - 205.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana