PIUS PP. XII
EPISTULA AD REV.MUM P. AUGUSTINUM GEMELLI,
UNIVERSITATIS STUDIORUM MEDIOLANENSIS
A SACRO IESU CORDE RECTOREM MAGNIFICUM.*
Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Peculiares quidem gratias Nos tecum benignissimo Deo agimus, qui non modo tuae vitae cursum adeo produxit ut proxime, octoginta aetatis annis exactis, natalem sacerdotii tui quinquagesimum celebraturus sis, sed virtutem quoque industriamque tuam ita adiuvit fovitque, ut, tam diuturno temporis spatio, multa sane eaque praeclara gesseris ad Ecclesiae et civilis cultus incrementum.
Ipse enim, humanis litteris et doctrinis excultus, arteque medica egregie peritus, postquam Fratrum Minorum. Ordini nomen dedisti ac deinde sacerdotio initiatus es, statim pietatis tuae erga Deiparam immaculatam testimonia praebuisti, Lapurdensia miracula strenue tuendo perque Italiae urbes evulgando ; prima dedisti sollertiae tuae documenta in studiis promovendis, plura commentaria in lucem edendo ac moderando, inter quae eminet illud de philosophia neoscholastica, quod ad prosequendam Aquinatis doctrinam tantopere confert ; praeterea psychologiae Institutum condidisti, quod inter praestantissima eiusdem generis a doctis viris adnumeratur.
Quid vero dicendum de Catholica studiorum Universitate Mediolanensi, cuius fundamenta triginta septem abhinc annos iecisti, cuiusque gubernacula per diuturnum hoc tempus tanta cura industriaque tenuisti? Cui quidem tam frugifero et fructuoso Athenaeo novam de re agraria Facultatem in urbe Placentina nuper adiecisti, quae profecto a scientibus in exemplum exposita esse existimatur.
Quum itaque Decessor Noster ven. mem. Pius XI ad incrementum scientiarum provehendum anno MCMXXXVI Pontificiam Academiam, ad novas normas redactam, restituit, praeclari huius studiorum domicilii Praesidem te elegit ac nominavit, singulisque quadrienniis Nosmet Ipsi libenter confirmavimus. Neque silentio praeterire volumus singularem tuam sollicitudinem ad cultum liturgicum in populo provehendum, ad religionem beneque moratam vitam fovendam tot mulierum, quae extra domum necessitatis gratia variis officiis addictae sunt.
Haec itaque inter cetera promerita tua dilaudantes, tibi, dilecte fili, de sacro munere tam diu utiliterque gesto ex animo gratulamur, simulque Deum exoramus, ut te seros adhtic in annos, meritorum similiter plenos, ad Ecclesiae bonum scientiarumque protectum sospitare benigne velit. Caelestium interea donorum praenuntia, praecipuaeque Nostrae caritatis testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi, dilecte fili, ceterisque Athenaei istius moderatoribus cunctisque professoribus et alumnis peramanter in Domino impertimus.
Datum Roma apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in Conceptione Immaculata B. M. V., anno MCMLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 2-3, pp. 66-67.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana