Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM P. D. FRANCISCUM
TIT. ST. IOANNIS ET PAULI, S.R.E. CARDINALEM SPELLMAN,
 ARCHIEP. NEO-EBORACENSEM : ANNO CENTESIMO ET
 QUINQUAGESIMO EXEUNTE AB EIUSDEM
ARCHIDIOECESIS NATALI.*

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quamvis fidelis et religiosus animus numquam fas esse putet beneficia silere divina, atque continenter poscat sincerae pietatis affectus, ut laudando eo accepta referantur dona, unde habuere principium, tamen excellentior et instantior est causa debitas Deo gratias agendi, cum Ecclesiae ipsae, certis sollemnioris faustitatis temporibus circumactis, ortus sui memoriam recolunt.

Quapropter valde probatur Nobis pastoralis sollicitudo, qua motus ipse, Dilecte Fili Noster, in animo habes festis caerimoniis et indicta sacri cleri et populi frequentia centesimum et quinquagesimum celebrare annum, ex quo Neo-Eboracensis Dioecesis constituta est. Enimvero die VI Idus Apriles anno MDCCCVIII immortalis recordationis Decessor Noster Pius VII per Apostolicas Litteras sub plumbo datas Archidioecesi isti, cui sollers pastor praees, formam iuris attribuit.

Ecclesiasticorum annalium memorias replicantibus prorsus patet, quam ardua istic rei catholicae primordia fuerint : diu perpaucus sacerdotum numerus, fidelium exilis grex ; immania et tenacia impedimenta efficiebant, ut exiguos fructus impensa pareret opera ac languida spes iteratos solaretur conatus. Res autem in melius conversae sunt, cum migrantium istic multitudo percrebruit et sacrorum Antistitum actuosa elaboravit industria, ut solidiore usque validae temperationis structura augescentibus necessitatibus obviam iretur. Ob id, divina opitulante gratia, gradatim istic Catholica Ecclesia fiduciae et solatii plena incrementa excepit, duabus praesertim praelucentibus animi dotibus, quae vosmet et bona existimatione et meritis cumulant, scilicet in hanc Petri Sedem firmissimo obsequio et, misericordiae ministra, in exemplum opifera largitate.

Nunc autem Deo, qui omnium bonorum est auspex et dator, debitae gratiarum exsolvantur actiones et pia resonet laus, quia impulsu et industria tua, sacro clero et populo tuae curae commissis allaborantibus, istic catholicae vitae instituta orta vel amplificata sunt, et catholica caritas praeclaris auctibus florens sive intra, sive extra ecclesiasticae ditionis istius fines innumera, grata Deo, Christi Evangelio profutura et humanae consortioni utilia, excitat et fovet incepta. Ita — hoc sane vestrae vertit laudi — quantum potestis, ad rem deducitis materna Ecclesiae studia, ad quae pingenda S. Augustinus praeter alia praeclara et rara ita scripsit : « Tu pueriliter pueros, fortiter iuvenes, quiete senes, prout cuiusque non corporis tantum, sed et animi aetas est, exerces ac doces... Tu cives civibus, gentes gentibus et prorsus homines primorum parentum recordatione non societate tantum, sed quadam etiam fraternitate coniungis... Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus obiurgatio, quibus supplicium sedulo doces : ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, et omnibus charitas, et nulli debeatur iniuria » (De moribus Ecclesiae catholicae, I, 63 ; Migne PL, 32, 1336-1337).

Haec et in posterum sollicitius et intentius quaeritote, cum nihil sit dulcius, nihil salutarius, cum sincera fide et recti conscientia coniuncta, operosa et alacri caritate. Quod ex animo ominantes, enixa Deo admovemus vota, ut supernae gratiae munere, ad religionis incrementum et decus ex statis celebritatibus opima bonis fructibus colligatur messis : concordia virium, quibus bonum Christi certamen conseritur, stabilior firmetur; scientia salutis acrius excolatur; crescant sacerdotii candidatorum numerus et virtus; sanctitas et gravitas exornet mores; oppugnantibus quod pium et fas est sollicitior et ardentior obsistat voluntas. Haec omnia deprecationi Beatae Mariae Virginis committentes, ut felicem assequantur effectum, tibi, Dilecte Fili Noster, et Episcopis Auxiliaribus tuis itemque clero utriusque militiae et fidelibus Neo-Eboracensis Archidioecesis, una tecum ob tanta anniversaria sollemnia laetaturae, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum die XXVIII mensis Februarii, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7, pp. 255-256.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana