Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM P. D. MAURILIUM,
TIT. S. MARCELLI, S.R.E. PRESB. CARDINALEM FOSSATI,
 ARCHIEPISCOPUM TAURINENSEM, VIGINTI QUINQUE ABHINC
 ANNOS AD PURPURATORUM PATRUM COLLEGIUM ADLECTUM.*

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quinque proxime et viginti anni fauste absolventur postquam ipse ad praeclarissimum Purpuratorum Patrum Ordinem a Nostro Decessore Pio XI auspicato cooptatus es. Cuius profecto eventus commemoratio iucundam Nobis exhibet occasionem tibi gratulationem Nostram libenter patefaciendi et iustae laetitiae tuae tuorumque fidelium cumulum addendi.

Constat enimvero inter omnes, quanta cura et sollicitudine hoc diuturno temporis intervallo in pastorale munus incubuisti, quum praecipue, desaeviente atrociter bello, gregisque necessitatibus succrescentifous, industria tua pariter crevit in dies et ingeniosa caritas in immensum spatia dilata vit.

Nos igitur, oblatam nacti opportunitatem de tot laboribus in diuturno pastorali officio exantlatis etiam atque etiam tibi gratulamur, gratique eventus celebrationem faustis secundisque ominibus prosequimur. Quo autem sollemnia ipsa in maiorem cedant gregis istius utilitatem, ultro tibi facultatem largimur, ut, statuta die, Sacro pontificali ritu peracto, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam iisdem indulgentiam proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam.

Caelestium interea donorum conciliatrix et praenuntia, peculiarisque Nostri amoris testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, Auxiliari tuo Episcopo, universoque clero ac populo tuae curae concredito peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Martii, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 5, p. 203.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana