Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM P. D. FRIDERICUM,
EPISCOPUM TUSCULANUM, S.R.E. CARDINALEM TEDESCHINI, PATRIARCHALIS BASILICAE VATICANAE ARCHIPRESBYTERUM,
 SACRI CONSILII PETRIANAE FABRICAE PRAEFECTUM
AC SUMMI PONTIFICIS DATARIUM, VIGINTI QUINQUE
ANTE ANNOS IN PATRUM CARDINALIUM ORDINEM EVECTUM.*

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Grata semper Nobis iucundaque exstat occasio cumulandi Nostra auctoritate eorum gaudia, qui, amplissimo Ecclesiae senatui adscripti, in universo catholico orbe moderando studium suum operamque adiutricem Nobis impendunt. Quare, quemadmodum tibi, quinquennio ante, octogesimum aetatis annum explenti libenter gratulati sumus, ita nunc ipsi, exactis quinque lustris postquam Decessor Noster fel. rec. Pius XI ad praeclaram purpuratorum Patrum dignitatem te evexit, licet in pectore reservatum, fausti eventi celebrationem prosequentes, secunda vota et optata Nostra publice declaramus.

Manifesta sunt enim sollicitudo et industria, quibus, hoc haud brevi temporis intervallo, nobilissima munera tibi concredita peregisti. Immo praef ulgens ipsa dignitas tibi conlata vires tuas animosque ita peracuit, ut salubriora in proprio officio obeundo exempla clero ac populo tradideris ac propterea clariora erga Ecclesiam promerita tibi compara veris.

Nos itaque, pro singulari benevolentia qua in te ferimur, in gratiarum actione Deo reddenda laeti tibi adiungimur atque felicissima omina et vota Nostra significamus. Divinus autem Redemptor noster,: bonorum omnium largiter, benignitatis Suae opes in te fundere pergat, novas vires tibi sufficiat vigoremque suppeditet, quem ingravescens aetas non frangat ; suavissima quoque ingerat gaudia, quae bene exactae vitae conscientia alit et confidenter exspectata caelestium praemiorum confovet beatitudo.

Quo interea laeti eventus celebratio in dioecesi Tusculana salutarior evadat, tibi ultro facultatem largimur, ut, die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens ad Ecclesiae praescripta lucrandam.

Supernorum denique donorum in auspicium et peculiaris Nostri amoris pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, tuisque laborum sociis, cuctoque clero ac populo Tusculano, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Martii, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 5, pp. 204-205.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana