Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXCMUM P. D. IOSEPHUM TIT. S. MARIAE DE
 VICTORIA, S. R. E. PRESB. CARDINALEM SIRI, ARCHIEPISCOPUM
 GENUENSEM, QUEM LEGATUM MITTIT AD SACRA SOLLEMNIA
IN EXPOSITIONE UNIVERSALI BRUXELLENSI CELEBRANDA.*

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Non fugit Nos, clarisque voluntatis Nostrae indiciis confirmavimus, quanta opportunitate quantoque cum emolumento oporteret Apostolicam hanc Sedem in Universali adesse Expositione, Bruxellis exstante. Nam, cum catholica Ecclesia omnium gentium saluti procurandae maternis curis advigilet, hanc omnino par est conspicuum locum in huiusmodi magnificentissima obtinere Expositione, ad quam ex toto terrarum orbe turmatim homines, mira inventa vel confecta progredienti saeculo admiraturi, confluunt.

Quapropter omni studio curavimus, ut in hoc amplissimo humani ingenii navitatisque theatro, Romana veritatis Cathedra non modo suum haberet rei congruens aedificium, in quo omnia in vulgus exponerentur technicae artis subsidia, quibus Ecclesia ad Dei regnum dilatandum utitur, vel innumera proponerentur caritatis opera atque ardentia christianae humanitatis studia, quae ipsa summa fovet contentione; sed etiam, quod longe pluris est, ut nobile ibidem surgeret templum, in quo Christus Dei Filius, « per quem omnia facta sunt », eucharistica sub specie lateret, ac fideles suavi voce invitaret ad salutis fontes hauriendos. Ipse enim, « per quem divinitati universa adnata et adiuncta fuit humanitas » (S. Greg. Nyss., Or. in illud : Quando sibi subiecerit omnia..., PG 44, 1314 B), est creatae naturae artifex, qui hominum universitati eorumque praeclarissimis inventis verum affert splendorem, eaque in Patris honorem aeterno vertit consilio.

Merito igitur Apostolicae Sedis aedes, in Bruxellensi Expositione vasto molimine aedificata, felici appellatione « Civitas Dei » nuncupatur, quae, inter ceteras omnium gentium ibi exstantes structuras, severa attollitur aeterni Numinis nuntia, Eiusque hospita domus.

Quodsi ceterae nationes, populorum suorum documenta ibi exponentes, peculiares indicunt dies, ut decora patriae debito illustrent splendore, expedit ac decet omnino, ut haec eadem Romana Sedes christifidelibus ex omnibus regionibus advenientibus ne desit; utque sollemnia sacra, illic peragenda, catholicam notam natura sua plene absoluteque exprimant atque significent. Quae celebritates, ut Nobis relatum est, in pervigilio ac festo die B. Mariae Virginis in caelum receptae splendidiore magnificentia in templo « Civitatis Dei » agentur.

Te igitur, Dilecte Fili Noster, qui Romana purpura refulgens vetustae moderaris Genuensi Sedi, pro hisce sollemnibus Legatum Nostrum, ut iam nuntiavimus, deligimus et constituimus, ut, quasi Nostram gerens personam, sacris praesideas caerimoniis. Quo autem huiusmodi celebratio uberiorem fructuum copiam christiano populo pariat, Tibi ultro potestatem tribuimus ut post sacrum pontificali ritu peractum, astantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, ac plenam indulgentiam iisdem proponas, ad Ecclesiae normas lucrandam.

Caelestium interea donorum auspicem et singularis Nostrae caritatis pignus Apostolicam Benedictionem Tibi, Dilecte Fili Noster, tuisque legationis sociis impertimur.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Iulii, anno MCMLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 12-13, pp. 561-562.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana