Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM P. D. EUGENIUM S. R. E. CARDINALEM TISSERANT, EPISCOPUM OSTIENSEM, PORTUENSEM ET S. RUFINAE,
 SACRIQUE COLLEGII DECANUM EUNDEMQUE A SECRETIS
S. CONGREGATIONIS PRO ECCLESIA ORIENTALI AC PRAEFECTUM
S. CONGREGATIONIS CAEREMONIALIS NEC NON S. R. E.
 BIBLIOTHECARIUM ET ARCHIVARIUM, QUEM LEGATUM MITTIT
LAPURDUM AD BINOS CONVENTUS MARIOLOGICUM ATQUE
 MARIANUM CELEBRANDOS.*

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Praeterito anno te praefecimus peculiari Consilio constituto ad apparandas celebrationes Lapurdenses in vertentem annum iubilarem, videlicet centesimum, postquam Immaculata Dei Mater ad Massabielensem specum se mire conspiciendam dedit.

Praeterea in Constitutione Apostolica, Kalendis Novembris data, cuius initium « Primo exacto saeculo », inter cetera enuntiavimus binos Congressus ad oppidum Lapurdum, proximo Septembri mense, celebratum iri, alterum nempe Mariologicum, compluribus praeclari nominis theologis agendum ex omnibus nationibus illuc conventuris, alterum vero Marianum ; qui quidem veluti maxima sollemnia huius anni iubilaris exstant.

Summi autem momenti argumenta in utraque congressione erunt pertractanda. Namque congressui Mariologico propositum thema est « Maria et Ecclesia » sub quovis adspectu exagitandum, praesertim altius investigando, quasnam partes habuerit Christi Mater Redemptoris tum in gratiarum acquisitione, tum in earumdem distributione. In Congressu vero Mariano hoc thema opportune evolvendum erit : « Ut adveniat Regnum Christi, adveniat regnum Mariae ». Sollemnibus hisce coetibus aderunt, ut iam nuntiatum est, plures purpurati Patres, plus quam centum Patriarchae, Archiepiscopi et Episcopi, aliique sacrorum Antistites, qui haud parvum splendorem celebrationibus adiicient.

Cui profecto splendori Nos Ipsi cumulum addere cupientes, te, Venerabilis Frater Noster, qui Romana purpura exornatus tanta dignitate atque auctoritate in Curia Romana praefulges, Legatum Nostrum a Latere deligimus ac renuntiamus, ut, Nostram gerens personam, sacris coetibus et ritibus praesideas, qui apud Lapurdum proximo mense sollemniter peragentur. Tibi praeterea facultatem largimur, ut, die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam.

Pro certo autem ducimus, te, qua flagranti es erga Deiparam Immaculatam pietate, pro tuis ingenii animique ornamentis et peritia fandi, perhonorificum munus tibi creditum magnificenter ac salutariter esse impleturum.

Caelestium denique gratiarum in auspicium atque peculiaris Nostrae caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopo Tarbiensi et Lapurdensi, eiusque Antistiti Coadiutori, tuisque legationis sociis, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die II mensis Augusti, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 14-15, pp. 722-723.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana