Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMUM P. D. CAROLUM MARIAM
TIT. SANCTAE MARIAE IN AQUIRO S. R. E. PRESB. CARDINALEM
DE LA TORRE, ARCHIEPISCOPUM QUITENSEM, QUEM LEGATUM DELIGIT CONGRESSUI EUCHARISTICO E TOTA AEQUATORIANA NATIONE GUAYAQUILIUM COGENDO.*

 

Dilecte Fili Noster. — Libenter sane comperimus, Guayaquilii, in praeclara sede metropolitana Aequatorianae Reipublicae, Congressum ex tota natione Eucharisticum proximo mense Septembri sollemniter celebratum iri. Fervent enim ubique sollicita studia magnique apparatus, praesertim per sacram Missionem et alia pietatis incitamenta, ut fidelium animi ad sacra congressionis sollemnia efficaciter inflammentur.

Quid profecto aptius cogitari potest, quid salutarius ad christianae fidei vigorem augendum, quam cultus ac veneratio Augusti Sacramenti, quod proprie « mysterium fidei » appellatur? Ipse autem Salvator noster ac Redemptor, sub velis Eucharisticis delitescens, sicut omni quidem tempore, ita in praesentibus rerum asperitatibus, omnes maerentes ac laborantes ad se iterum iterumque vocat, ut ad cor suum et sacrum Convivium perfugiant et maximo refrigerio ac solamine perfruantur; Ipse mortalium mentes ab effrenata fluxarum rerum cupiditate abstrahere exoptat, ut infinitos dilectionis suae thesauros participare possint.

Nos igitur, quibus tantopere est cordi, ut sanctissimae Eucharistiae honor ac decor magis magisque promoveatur atque fidelium bonum tam valido caelesti auxilio impensius in dies foveatur, celebrationi proximae quodammodo per Legatum Nostrum adesse ac praeesse percupimus. Te itaque, Dilecte Fili Noster, qui, Romanae purpuraé splendore praefulgens, in capite Aequatoris urbe metropolitanam sedem regis, Legatum Nostrum eligimus ac renuntiamus, ut, Nostram gerens personam, Congressui Eucharistico ex omni Aequatoriana natione Guayaquilium cogendo. Nostro nomine Nostraque auctoritate praesideas. Pro certo autem habemus, te nobilissimo hoc munere esse fauste feliciterque perfuncturum.

Qua quidem fiducia freti, in auspicium divinorum donorum et Nostrae praecipuae caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, atque egregio Archiepiscopo Guayaquiliensi peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Augusti, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S., vol. L (1958), n. 14-15, pp. 725-726.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana