PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM P.D. ALOISIUM AUGUSTINUM MARMOTTIN, ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM,OB S. REMIGII
BASILICAM E BELLI RUINIS RESTITUTAM.*
VENERABILIS FRATER,
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.
Periucundum nuncium et vox plena laetitiae id Nobis fuit quod tuae, Venerabilis Frater, perofficiosae litterae Nos modo edocuerunt. Deo agantur gratiae, a quo omne consilium optimum et omne salutare inceptum proficiscuntur. Scilicet quod tibi atque Rhemensis Archidioecesis sacro clero et christifidelibus, immo universae Gallorum nationi flagrantibus erat in votis, proxime die IV Idus Octobres in effectum feliciter deducetur : S. Remigii Basilica, clara religionis cultu, antiquitatis fama, austerae artis ornamentis, belli clade et incendio diffracta, postquam octo per lustra restaurationi eius exquisitae industriae laboriosa sollertia vacatum est, sollemni ritu augustior patebit.
Ecclesiasticos annales replicantibus in notitiam adducitur immortalis recordationis Decessorem Nostrum Leonem IX, cum huiusmodi sacrum aedificium rite dedicandum fuit, Herimari Abbatis invitatu et arcessitu, istuc sese contulisse, ut altaria et parietes venerandi templi sacro chrismate illineret. Nos perinsignem hunc Summum Pontificem non pio suscepto itinere, sed erga S. Remigium, Patronum vestrum opiferum, studiosa observantia imitantes, festo coetui vestro animo adsumus, et gratulationibus votisque, quae imo e pectore promimus, filiorum celebritatibus paterni gaudii exspectatum sertum imponimus.
Laude Nostra carere non sinimus te, Venerabilis Frater, et decessores tuos, qui spe alacri et propositorum solida tenacitate in templum dilapsum reficiendum incubuistis, eamque pertinere volumus ad artifices, qui magnificum hoc opus perite confecerunt, et ad universos quoque, qui auctoritate, consilio, ope hoc actuose iuvarunt.
Studio Dei gloriae et parandae animorum salutis, ut decet officium Nostrum, permoti, optamus quotquot istius templi restauratam structuram mirantur desideriis sanctis incitari, ut, imaginem eius ad suos referentes mores, noverint se esse debere lapides vivos aedificatos in domum spiritualem (cfr. I Petr. 2, 5), in mysticam aulam Dei tunsionibus politos, virtutum robore solidos. « Erigeris in hanc fabricam affecta pio, religione sincera, fide, spe, charitate » (S. Aug. Enarr. in Ps. LXXXIV, 3).
Qui etiam tota Gallorum dilecta Nobis inclita gens, memorias et glorias, quas quidem sacrae istae refectae aedes testantur, secum considerans, habet quod, decora patriae religioso recolens studio, inde incitamentum capiat, ut privatae et publicae vitae instituta in spem melioris aevi christianae sapientiae suco et lumine perficiat.
Haec ex animo ominati, benevolentia caritatis moti, quam prorsus novit Is qui pectori Nostro ingerit, tibi, Venerabilis Frater, Purpuratis Patribus, Antistitibus, viris civili potestate exornatis, sacerdotibus utriusque militiae, christifidelium multitudini sollemnibus caerimoniis aperiendae Rhemensis Basilicae adstaturis, dum augustae Deiparae Virginis et S. Remigii, christianae Galliae parentis, deprecationem pro vobis et patria vestra suppliciter poscimus, Apostolicam Benedictionem, caelestium munerum pignus, impertimus.
Datum Roma, apud S. Petrum, die XXIX mensis Septembris, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XX,
Ventesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1958 - 9 ottobre 1958, pp. 529-530
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. L (1958), n. 19, pp. 941-942.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana