Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XII
NUNTIUS RADIOPHONICUS
 AD UNIVERSUM CATHOLICUM ORBEM DATUS*

E Sacello Sixtino, Die III mensis Martii, Anno Domini MCMXXXIX

 

Dum gravissimum Summi Pontificatus onus, quod Deus, arcano Providentiae Suae consilio, Nostris humeris imposuit, vehementer Nos commovet ac propemodum animum frangit Nostrum, necessitate quadam compellimur ut mentem ita paternum alloquium ad universum Catholicum Orbem convertere.

Ac principio dilectissimos e Sacro Collegio Filios Nostros, quorum pietatem, virtutem, praeclaraque animi ornamenta diuturna consuetudine cognovimus, amantissima voluntate complectimur; Venerabilibus dein in episcopatu Fratribus singulis universis bene precamur omnia; sacerdotibus item Iesu Christi administris ac dispensatoribus mysteriorum Dei, religiosis viris ac mulieribus benedicimus, atque iis etiam, qui sive sacris expeditionibus operam dantes Iesu Christi Regnum usquequaque provehunt, sive in Catholica Actione Episcoporum ductu militantes, hierarchicum eorum apostolatum adiuvant; omnibus denique quos ubique terrarum habemus filiis, iisque praesertim qui vel rerum inopia laborant, vel doloribus afficiuntur, caelestia munera supernaque solacia imploramus.

Attamen mens Nostra ad eos quoque fertur omnes, qui extra Catholicae Ecclesiae saepta versantur; quique, ut confidimus, libenter accipient divina auxilia esse a Nobis, hac sollemni hora, sibi a Deo Optimo Maximo Nostris precibus implorata.

Ac Nostro huic paterno nuntio omen pacis adiicere invitationemque cupimus. Pacem, dicimus, quam Noster piae recordationis Decessor tam impense hominibus suasit tamque enixis precibus imploravit, ut suam Deo vitam pro concilianda hominum concordia ultro devoveret. Pacem, Dei manus pulcherrimiun, quae exsuperat omnem sensum; pacem, quam cordati omnes non expetere non possunt; pacem denique, quae ex iustitia caritateque oritur. Ad pacem illam adhortamur omnes, quae animos amicitia Dei coniunctos refovet, quaeque domesticum convictum sacro Iesu Christi amore teinperat atque componit; ad pacem, quae nationes ac gentes per mutuum fraternumque auxilium coniungit; ad pacem denique atque concordiam ita inter Nationes instaurandam, ut singulae gentes mutua consensione, amico foedere atque adiutrice opera, ad universae hominum familiae profectum felicitatemque, aspirante iuvanteque Deo, contendant.

Ac praeterea, trepidis hisce temporibus, dum tot tantaeque difficultates eam veri nominis pacem, quam omnes vehementissime exoptant, prohibere atque arcere videntur, supplices ad Deum admovemus preces, pro iis omnibus qui publicae rei praesunt, et ad quos gravissimum ac perhonorificum onus pertinet populos perducendi ad prosperitatem civilemque progressionem.

En vobis, Dilecti Filii Nostri, en vobis, Venerabiles Fratres, vobisque, amantissimi filii, primuin quod Deus e Nostro prompsit Patris animo votum. Nostrisque utique obversaiitur oculis gravissima quibus conflictantur homines mala, quibusque inermes Nos, at Summi Dei auxili.o nisos, opus est mederi. A Divo Paulo mutuati verba « Capite nos! » (II Cor., VII, 2) hortamur omnes. In hanc profecto erigimur spero vos flagrantissimum hoc Nostrum conciliandae pacis votum minime esse destituturos. Post Dei opem, promptae alacrique voluntati vestrae, maximopere confidimus. Ii tinam Christus Dominus, « de cuius plenitudine omnes nos accepimus » (Io., I, 16) optato huic Nostro e coelo adsit, atque illud, solacia ac borea omnia portendens, per universum terrartun orbem diffundat; auspice quidem Apostolica Benedictione, quam Nos peramanter impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII - Vol. I,
  Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 5-6
  Tipografia Poliglotta Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana