ALLOCUTIO A SS.MO D. N. PIO PP. XII
HABITA IN LATERANENSE ARCHIBASILICA
Die XVIII mensis Maii, anno Domini MCMXXXIX
Magnam tibi gratiam habemus, Venerabilis Frater, ob flagrantia religione et pietate omnia, quae ingredientibus Nobis pontificali a maioribus tradito ritu Templum Urbis princeps diserto sermone deferre voluisti; eamdemque gratiam imo ex pectore et iis agimus, quorum egregiae in Nos voluntatis sensus interpretatus es, inprimisque Venerabili Fratri Nostro Cardinali Archipresbytero, haud satis bona valetudine hic adesse prohibito, necnon Capitulo et Clero Lateranensis huius Archibasilicae. Gaudemus, dilectissimi Nobis quotquot hic estis, vestra desiderata et amata frequentia. Etenim communis est exsultandi ratio, universalis est causa laetitiae, quia, cum Ecclesiae membra mysticae unitatis vinculis compacta et connexa sint, ad universum gregem pertinet iucunda celebritas pastoris; et tributi Nobis honoris vera et laudabilis est ratio, si in Personae Nostrae exiguitate Petrus intellegitur, Petrus colitur, cuius et in indigno herede vivit veneranda potestas. Sollemnia, quae peragimus, apte prorsus cum festo conveniunt, quod christifideles ubique terrarum hodie concordi studio et sincero observantiae officio concelebrant. Nos ingredimur nimirum SS.mi Servatoris templum, ac benignissimus Redemptor Noster die, quem hodie recolimus, aeterna ingressus est tabernacula caeli. Is namque postquam quadraginta dierum spatio Apostolis suis multis et manifestis argumentis se e sepulcro resurrexisse demonstravit, in supernam regiam intulit de morte relatum triumphum et super omnes Angelorum ordines se evehens ad Dei Patris dexteram in perpetuum mansurum assecutus est thronum. Quodsi omne corporeis lapidibus extructum templum quodammodo siderei Regni, quo Christus ascendit, similitudinem exprimit, at vel augustiorem huiusmodi refert imaginem sacrosancta haec Lateranensis Archibasilica, quae praerogativa dignitatis, praeclarorum eventuum memoria, antiquitatis monumentis praefulget. Heic egregiae quondam fuere Lateranorum aedes, heic domus Faustae, heic denique potens Constantini Imperatoris manus — quae saevos profligavit tyrannos et Ecclesiam in libertatem vindicavit — ad honorem divini Redemptoris erexit Templum, quod per diuturnam saeculorum seriem immutatum, prolapsum, refectum, at immortale nunc quoque procera culmina ad aethera extollit. Basilica haec, votata aula Dei, novusque mons Sinai, spectabilis locus fuit, unde apostolica oracula et legitima oecumenica concilia periclitanti mundo salutis leges dederunt. Nec immerito ea tantae excellentiae titulo decoratur. « Lateranensis Ecclesia », ait S. Petrus Damianus, « sicut Salvatoris est insignita vocabulo, qui nimirum omnium caput est electorum, ita mater, et quidem apex et vertex est omnium per orbem ecclesiarum » (1).
Suavem in memoriam revocantes Pium PP. XI gloriosum antecessorem Nostrum, qui, Lateranensibus pactionibus ictis, laetis cum auspiciis hanc Basilicam adivit, et propositis eius alacriter insistentes, pacem adprecamur omnibus, pacem percupimus huic aulae Dei: «Pax aeterna ab Aeterno huic domui. Pax perennis, Verbum Patris sit pax huic domui. Pacem pius Consolator huic praestet domui » (2).
Evangelica autem pax, Spiritus Sancti gratia, firmae spei tranquillitas, pura caritas, larga misericordia abunde vobis, qui Nos circumsepitis, perpetuo insint et hoc in auspicium effuso vobis animo benedicimus.
(1) Epist., II, 1
(2) Ex Pontificali Romano de dedicatione Ecclesiae
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana