ALLOCUTIO SS.MI D. N. PII PP. XII
AD SODALES GENERALIS CAPITULI
ORDINIS FRATRUM MINORUM*
Die V mensis Iunii, anno Domini MCMXXXIX
Generalis Capituli comitiis Assisii gestis, antequam vestras, dilectissimi filii, repetatis domos, quae multis vestrum longo terrarum marisque interiecto tractu bene dissitae sunt, a Venerabili Fratre Nostro Angelo Maria Dolci, Cardinali Protectore Ordinis vestri meritissimo et amplissimo interprete vestro ducti, Nos invisere voluistis Nobisque praeclaram vestram obtestari pietatem. Ore vultuque vestro delectamur, studio vestro gaudemus; officio vestro perfruimur. Hoc vero nominatim gratulamur vobis vehementer, quod in recens actis coetibus religiosae familiae vestrae salutaria inivistis consilia ac rursus generalem Ministrum Ordinis vestri Leonardum Mariam Bello delegistis, virum egregie cordatum ac religions laudibus spectandum, cui ex animo faustissima a Deo adprecamur, ut commissi sibi muneris partes suaviter et fortiter explens gratia plurimum valeat, meritis ditescat, solaciis abundet: novimus ceterum ei praeesse nihil aliud esse, sicut addecet, quam prodesse. At in vobis salutare cupimus totum Franciscalium Minorum Ordinem, cuius ipsi estis robur et flos, lectissimi ductores, eximii consulares. Aperte hodie palamque profitemur magnam in Ordine vestro Nostram niti fiduciam, magnam spem; siquidem exitialibus morbis, quibus hoc durum depravatur aevum, aptas valent afferre medelas generosus beatissimi Francisci spiritus eiusque undique perfectae forma et norma vitae. Habet quidem aliquam cum nostra aetate similitudinem saeculum tertium decimum, cum legifer Pater vester veluti splendidissimum sidus exorsus est, cuius mira gesta caelesti lingua potius quam humana decantanda sunt. Tunc enim humana ratio plus aequo aestimata hic illic pericula fidei congerere incipiebat, auri fames mentes exagitabat, malesuadus amor sui et furiosae cupiditates intestina bella incendebant fraterna caede terras cruentantia ac saevarum opinionum errores, qui deleto potestatis fundamento et proprietatis concusso iure omnia permixta faciebant, rem sacram civilemque evertere conabantur. In praeceps autem ruenti humano generi ope Sanctorum Francisci et Dominici et sacrarum utriusque militiarum benignus occurrit et succurrit Deus, ac, in Romanam Ecclesiam reverentia excitata, poenitentiae studio, paupertatis praestantia, evangelica suavitate summo in amore habitis et in honore collocatis, populorum mores fide et humanitate necopino prodigio enituerunt, et quasi aspera abacta hieme, late venusti flores in terra nostra apparuerunt.
Alget etiam nunc, glacie obstringitur, frigoribus perit infesta virtutibus aetas ; misere diminuta est caritas, quae, inenarrabile Christi munus, firmis vinculis animos sociat eosdemque intimae pacis placat divitiis; despicatui ducitur a multis divina lex, quae illimis fons vitae una parit salutem; nimias edit ruinas difformiter tumens superbia.
Per vos, dilectissimi filii, ad terrigenas redeat beatissimus Franciscus, angelus habens signum Dei vivi (cfr. Apoc., VII, 2), Iesu Crucifixi stigmatibus insignitus, qui tam ingenti in Deum et in hommes caritate aestuavit.
Siquidem homines nostra aetate, sescentis illecebrarum insidiis magnam partem a Deo abalienati et in rebus religionis, sicut et in vita sociali corrupti, apostolis indigent instar beati Francisci; apostolis, inquimus, qui plene et absolute soli Deo adhaereant; apostolis, qui vitam simplicem ac vere pauperem degentes, et non quae sua, sed quae Iesu Christi et animarum sunt quaerentes, omnibus in exemplum praeluceant, praesertim vero pauperes et male affectos ad se alliciant; apostolis erga infirmos patientia inexhausta imbutis; apostolis denique, qui in omnes cantate illa purissima incensi sint, quam S. Paulus in cantico caritatis praestantissime describit et extollit (I Cor., XIII).
Quod ut auspicato eveniat, excelsa sunto ea quae ipsi persequimini proposita. « Non est vestrum — discipuli cuiusdam S. Bernardi hortatu utimur — circa communia praecepta languere neque hoc solum attendere quid praecipiat Deus; sed quid velit, probantes quae sit voluntas Dei bona, et bene placens et perfecta. Aliorum est enim Deo servire, vestrum adhaerere » (Guigonis Epistula seu tractatus ad Fratres de Monte Dei, c. II, Migne, P. L., t. 184, col. 311).
Haec volumus, haec cupimus vobis sodalibusque vestris, iis etiam qui in tertium poenitentiae Ordinem cooptati sunt, atque paterno caritatis affectu universis benedicimus, qui ad vestram franciscalem familiam pertinent eiusdemque inceptis, impensiore autem studio in infidelium terris ad sacras expeditiones incumbentibus, ut christiani nominis amplificentur fines et Christi Crux novas nationes salutifera obtegat umbra. Pax et bonum sit vobis omnibus abunde perpetuoque.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I,
Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp.159-161
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana