Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII*

«SOLLEMNIS CONVENTU»

Die XXIV mensis Iunii, Anno Domini MCMXXXIX

 

Sollemnis conventus ad quem confluxistis, ut Iesu Christi in terris Vicario observantiae pietatisque vestrae testimonium exhibeatis, singulari Nos, filii carissimi, perfundit laetitia ac summopere delectat. Videmus enim ante oculos Nostros frequentiam huiusmodi, in qua cum omnia rerum genera ornamenta congesta sunt, tum vero amplissimam ingenii abundantiam admirari necesse sit. Recreat quippe Nos electa manus doctorum in sacris disciplinis insignium moderatorumque corona qui sollertissimam navant operam, ut alumni sibi concrediti sancte instituantur optimique evadant sacerdotes; sed mirifice Nos capit oblata species lectissimae iuventutis, quae non huius Urbis modo aut Italiae, sed Europae universique terrarum orbis clericis coalescit. Quos cum cernimus eadem voluntatum conspiratione atque agendarum rerum similitudine coniunctos, ut apti fiant qui - Successore sancti Petri duce ac magistro - doctrinam et gratiam Iesu Christi in omnium hominum animos diffundant, temperare Nobis non possumus, quin maximas Omnipotenti Deo gratias agamus pro hac divinae vocationis plenitudine; idque eo magis, quod iuvenes, qui adsunt, velut vices gerunt illorum omnium ad milia bene multa, qui toto terrarum orbe sese sacerdotio vovere cupiunt.

Christus Dominus, ut omnibus compertum est, Apostolis dixit: «Vos estis lux mundi» (Matth., V, 14). Lux lucet, sol calefacit. Ecce igitur finis vester, ecce catholici sacerdotii assignatum propositum: solem esse supernaturalem qui hominum mentes veritate Christi illustret, eorumque animos inflammet amore Christi. Huic autem fini assignatoque proposito omnis etiam ad sacerdotium praeparatio ac conformatio respondeat oportet :

Si lux veritatis, quae ex Christo est, vos omnes fieri vultis, ipsi primum hac veritate illustrandi estis. Propterea in sacrarum disciplinarum studia incumbitis.

Si caritate Christi hominum animos informare cupitis, ipsi primum caritate illa incendi debetis. Cui quidem rei educatio vestra religiosa-ascetica inservit.

Probe nostis, filii dilectissimi, clericorum studia praeclara illa Constitutione regi « Deus scientiarurn Dominus », quam Decessor Noster f. r. Pius XI edidit. Qua in Constitutione sedulo discrimen statutum est, illudque diligenter in usum traducendum, inter disciplinas principales (ad quas accedunt auxiliares), et ceteras quae speciales audiunt. Illae — professores in ratione docendi et examinandi studiose hoc attendant — principem locum teneant et veluti centrum studiorum sint oportet; hae vero sic tradendae sunt atque exercendae, ut disciplinas principales apte comitentur atque compleant, at non nimium laboris sibi vindicent nec unquam ita, ut studium accuratum et vere summum praecipuarum doctrinarum detrimentum vel minimum patiatur.

Id sapientissime porro statutum est riteque servandum ut « philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant » (C.I.C., can. 1366, § 2). Ea enim est Aquinatis sapientia quae veritates rationi non impervias vivida luce illustratas aptissimo eodemque solido unitatis nexu mirifice colliget; ea est quae ad dogmata fidei declaranda et defendenda maxime aptetur; ea denique est quae grassantes primarios errores cuiusvis temporis efficienter valeat arcere et invicte debellare. Quapropter, dilectissimi filii, animum afferte plenum amoris et studii erga Sanctum Thomam: totis viribus incumbite ut luculentam eius doctrinam intellectu perspiciatis: quidquid ad eam manifesto pertinet et tuta ratione ut praecipuum in ea habetur, libenter amplectimini.

Haec praecepta a Decessoribus Nostris iampridem data, nostrarum partium ducimus in praesenti recolere et, si alicubi desiderentur, ex integro instaurare; simulque eorumdem Decessorum Nostrorum monita Nostra facimus, quibus veri nominis in scientia progressum et legitimam in studiis libertatem tueri voluerunt. Probamus prorsus ac commendamus novis disciplinarum inventis antiquam sapientiam, ubi opus sit, aequari; ea de quibus bonae notae Angelici Doctoris Interpretes disputare solent, libere agitari; nova vero subsidia ex historia deprompta in textibus Aquinatis plenius intellegendis adhiberi. Neque ullus privatus «se in Ecclesia pro magistro gerat» (Benedictus XV, in: :«Acta Apostolicae Sedis», VI, 1914, p. 576); nec «quid eo amplius alii ab aliis exigant, quam quod ab omnibus exigit omnium magistra et mater Ecclesia» (Pius XI, in : «Acta Apostolicae Sedis», XV, 1923, p. 324); neque denique vana dissidia foveantur.

Quae omnia si, ut confidimus, praestabuntur, copiosa exspectanda erunt disciplinarum emolumenta. Aemulatio enim in veritate quaerenda et propaganda per commendationem doctrinae Sancti Thomae non supprimitur, sed excitatur potius ac tuto dirigitur.

Verum, ut pretiosis fructibus institutio vestra cumuletur, necesse est, dilectissimi iuvenes, idque impense vos hortamur, ut doctrinae haustus quos studiorum cursus emetientes excipitis, non ad scholaria tantummodo specimina superanda dirigantur, sed ut potius quandam quasi formam animis vestris imprimant, quae sic permaneat, ut numquam elabatur, et ex qua, cum usus postulabit, quidquid qua voce qua scriptis ad catholicam veritatem propagandam hominesque ad Christum convectandos conducat, exprimere possitis.

Haec quae diximus, tum ad veritatem divinitus patefactam quod attinet valent, tum ad eius rationalia praemissa; ad principia scilicet philosophiae christianae sive illustranda sive defendenda. Relativismo illi, quem Decessor Noster im. memoriae Pius XI modernismo dogmatico exaequans et « impense reprobans » « modernismum moralem, iuridicum ac socialem »(Litt. Encycl. Ubi arcano in: «Acta Apostolicae Sedis», XIV, 1922, p. 696) nuncupavit, — utpote qui supremam normam veri et falsi, boni et mali non iam immutabiles recti iustique leges agnoscat, sed singulorum hominum, civilium ordinum, reipublicae, generis mutabilem utilitatem statuere contendat — huic, dicimus, modernismo vos, impavido pectore, ut Evangelii praecones decet, veritates perfectas atque absolutissimas obiicere debetis, quae ex Deo natae sunt, unde primaria officia et iura singulorum, domestici convictus ac Civitatum necessario permanant, et sine quibus civilis societatis dignitas et felicitas consistere nequeunt. Quod sane egregie praestabitis, si veritates huiusmodi ita mentes vestras occupaverint, ut pro iisdem, sicut pro sanctae fidei mysteriis nullum laborem refugere, nulla incommoda recusare parati sitis.

Illud quoque curandum vobis est, ut veritatem ita proponatis quae recte intellegatur et gustetur, perspicuo semper nec unquam ambiguo sermone adhibito, vitatisque superfluis et noxiis mutationibus quae veritatis substantiam facile inficiunt. Hic semper mos, haec consuetudo fuit catholicae Ecclesiae. Ad haec etiam illud S. Pauli quadrat, quod sc. « Iesus Christus... non fuit est et non, sed est in eo fuit» (II Cor., I, 19).

Quodsi ad veritatis divinitus datae et ad mysteriorum fidei catholicae ordinem respicimus, verum quidem est ingentes progressus in investigandis et utendis naturae viribus, multoque magis strepitum, quo cultura de rebus mere terrenis disseminatur, plurimorum mentes perturbasse, ita ut supernaturalia vix iam percipere possint; ast non minus verum est sollertes sacerdotes veritatibus fidei intime imbutos et Spiritu Dei repletos maiores hodie et mirabiliores successus, quam fortasse nunquam antea, in hominibus Christo lucrandis reportare. Ut tales et ipsi efficiamini sacerdotes, auctore et exemplo sancto Paulo, nihil antiquius vobis sit studio theologiae sive biblicae-positivae sive speculativae. Alte insideat menti vestrae a fidelibus hodie bonos animarum pastores et confessarios eruditos summo desiderio quaeri. Pio ergo fervore in studium theologiae moralis et iuris canonici incumbite! Etiam iuris canonici disciplina ad animarum salutem dirigitur et omnibus normis legibusque suis in id denique potissimumque tendit, ut homines gratia Dei sancti effecti vivant et moriantur.

Disciplinae historicae, quatenus in scholis tractantur, non tam in quaestionibus criticis et mere apologeticis haereant, quamvis hae quoque suum momentum habeant, sed potius semper id spectent, ut actuosam Ecclesiae vitam demonstrent: quantum videlicet Ecclesia laboraverit; quanta passa sit; quibus viis et quo felici exitu sui muneris mandato satisfecerit; quomodo caritatem opere expleverit; ubinam pericula lateant, quae florescenti Ecclesiae statui obstent; qua in conditione publicae rationes inter Ecclesiam et Civitates intercedentes se bene habuerint, in qua vero minus bene; quantum Ecclesia politicae potestati cedere possit, quibusnam autem in adiunctis immobilis stare debeat : maturum denique de Ecclesiae conditione iudicium et sincerum erga Ecclesiam amorem — ecce quae schola historiae ecclesiasticae in alumno praestare et fovere debet, ac praesertim in vobis, dilectissimi filii, qui hac in Urbe versamini, in qua antiqua monumenta, bibliothecae instructissimae, ac patentia studio et conquisitioni tabularia, Ecclesiae catholicae vitam per decurrentia saecula velut ob oculos ponunt.

Ne autem constantiam et virtutem vestram labefactari sinatis, cotidie, dilecti filii, quantum fieri potest, ex inexhaustis Sacrorum librorum fontibus, Novi praesertim Testamenti, genuinos Iesu Christi et Apostolorum spiritus haurite, qui semper in mentibus, in verbis, in operibusque vestris resplendeant. Indefessi estote in labore, vacationum etiam tempore, ut qui vobis praesunt fidentes dicere possint: «Luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est» (Matth., V, 16).

Divinae est vocationis vestrae ad Iesu Christi amorem et gratiam viam in hominum animis sternere. Ad quod quidem assequendum vos ipsos primum amore illo incendi necesse est. Christi autem amorem in vobis incendite per coniunctionem cum Christo in oratione et sacrificio.

Per coniunctionem, dicimus, in oratione: siquidem si a Nobis quaeritis, quodnam verbum initio Pontificatus Nostri ad Ecclesiae catholicae sacerdotes habeamus, respondemus : Orate, magis magisque et instantius orate!

Per coniunctionem vero in sacrificio : in Sacrificio Eucharistico. At non solum in Eucharistico, sed una simul in sui ipsius quodammodo sacrificio. Nostis enim ex effectibus Ssmae Eucharistiae unum esse, ut adstantibus et recipientibus robur ad sese veluti sacrificandum et abnegandum conferat. Variae christianae asceseos formae quoad secundaria multa differentes quidem sint et maneant; earum tamen nulla viam ad Dei caritatem novit citra sacrificium etiam sui ipsius. Id enim Christus a suis sectatoribus expostulat, qui dixit: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me» (Luc., IX, 23) qui viam ad amorem Dei in observatione mandatorum divinorum esse expressis verbis definivit (Io., XV, io); qui denique — Apostolis suis potissimum — illam etiam mirabilem sententiam impertiit : «Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert» (Io., XII, 24-25).

Sacerdotale munus singularia a vobis, ut ita dicamus, sacrificia requirit, inter quae praecipuum illud ac sui ipsius plenum sacrificium obsequii erga Christum per caelibatum. Probate vos ipsos! Et si qui deprehenderint se impares esse ad illum servandum, eos obsecramus ut a Seminario discedentes alio se conferant, ubi aetatem honeste ac fructuose transigant, quam non sine salutis aeternae discrimine et Ecclesiae dedecore in Sanctuario essent acturi. Eos vero qui in statu sacerdotali iam vivunt aut eum ingredi parati sunt, hortamur, ut se devoveant totos et animo magno. Cavete, ne in hac liberalitate ab innumeris fidelibus superemini, qui hodie pro Dei gloria et Iesu Christi fide durissima quaeque patienter ferunt; sed omnibus in hoc certamine exemplo vestro praelucete, vestroque labore devotioneque ipsis et omnibus divinam gratiam in vita et in morte procurate.

Porro « hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum» (I Io., IV, 21). Hanc in proximos caritatem Iesus Christus signum ac veluti tesseram cuiusvis christiani hominis declaravit (Io., XIII, 35), eademque multo magis catholici sacerdotis quasi insigne habenda est, quae ceteroquin a caritate in Deum dissociari nequit, ut aperte ostendit Paulus Apostolus, qui grandiloquo praeconio caritatem celebrans, Dei proximorumque amorem perbelle reciprocat (I Cor., XIII). Haec proximorum caritas limitum ignara ad omnes homines, linguas, nationes, genera sese porrigit. Iamvero, carissimi filii, optatissima et singulari opportunitate utamini, quam romana commoratio vobis praebet, huius caritatis exercendae erga tantam iuvenum multitudinem, qui licet ex diversissimis et maxime inter se dissitis nationibus, omnes tamen eiusdem sunt temporis, eiusdem fidei, eiusdem vocationis, eiusdem in Iesum Christum amoris, ac denique eiusdem omnino iuris in Ecclesia. Hac, dicimus, occasione utamini ad hanc fovendam caritatem, nec quidquam sive verbis sive re a vobis agatur, quod eam vel leviter laedat. Concertationes politicarum partium aliis relinquite: haec tractare vestrum non est. Vos communicate invicem quae apostolatum, curam animarum, conditionem Ecclesiae eiusque incrementa spectant et iuvare possunt.

Denique si amore Christi crescere vultis, foveatis oportet oboedientiam qua filiorum, fiduciam, amorem erga Iesu Christi Vicarium. Christo enim in Eo reverentiam et oboedientiam exhibetis, Christus in Ipso vobis praesens est. Perperam secernitur ecclesia iuridica ab ecclesia caritatis. Non ita, sed illa Ecclesia iure fundata, cuius caput Pontifex est, eadem est Ecclesia Christi, Ecclesia caritatis, universaque christianorum familia. Sensus illi, qui in familia vere christiana patrem cum filiis, filios vero cum patre arctissime coniungunt, inter Nos et vos regnent. Vos autem qui hac in Urbe degentes testes estis quomodo Apostolica haec Sedes, humanis posthabitis considerationibus, nil aliud cogitet, nil aliud quaerat nisi bonum, felicitatem, salutem denique fidelium totiusque humani generis, fiduciam illam quam de ea experiendo concepistis, cum fratribus vestris toto terrarum orbe communicate, ut omnes in caritate Christi cum Summo Pontifice unum sitis.

Sacerdotalis apostolatus vester divina veritate illuminatus et informatus amore Christi inter saevissimas mundi a veritate et amore aversi tempestates, mediisque in difficultatibus et aerumnis — quae omnium in apostolatu laborantium veluti privilegium sunt eosque quasi naturali necessitate comitantur — nec fructu uberrimo pro animarum salute nec beante illa consolatione, Dei favente gratia, carebit qua repletus Sanctissimus Doctor gentium asseverabat : «Per Christum abundat consolatio nostra» (II Cor., I, S).

Unus scit Deus, per quas vias providentia sua unumquemque vestrum ducturus sit, quae ascensiones et qui descensus, quot denique passus per saxeta et senticeta vos exspectent. At unum definita certitudine vitae cuiusvis sacerdotis insidet, qui veritate et amore Christi imbuitur: spes scilicet in illum «qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum» (I Cor., XV, 57).

Haec igitur supernaturalis victoriae certitudo in quibusnam altiores radices egerit, quam in vobis, qui ad Apostolorum sepulcra et ad catacumbas martyrum spiritus illos hausistis, qui anteactis temporibus hominum genus renovarunt, quique etiam hodie Iesu Christi promissiones vigere validas sibi conscii sunt? Quapropter vobis, dilectissimi filii, ea graviter iteramus quae beatissimus Paulus laetus ac securus de fructu laboris apostolici profitetur: «Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino» (I Cor., XV, 58).

Hac spe repleti, uberrimas Aeterni Pontificis gratias super vos omnes et super unumquemque vestrum invocantes, illuminantis et corroborantis huius gratiae pignus vobis peramanter in Domino Benedictionem Apostolicam impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I,
  Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp.211-218
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana