Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD PATRES DELEGATOS AD CAPITULUM GENERALE
ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM*

Die XXII mensis Septembris, Anno Domini MCMXXXXVI

 

Par est laeto Nos amantique animo excipere vos, Dominiciani sodales, qui Romae legitimum religiosae familiae vestrae coetum seu Capitulum generale celebratis. Cuius processus operamque attente prosequimur, neque dubitamus hoc bonos optatos exitus eventusque pariturum esse, ut Ordo vester, confirmata disciplina et viribus auctis, ad salutares Evangelii triumphos magis magisque conferat.

Quod ut ad sententiam contingat, Nobis spem inicit novus Magister generalis, suffragiis vestris delectus. Iuvat igitur eum heic praesentem nunc Nos salutare; iuvat Nos palam agnoscere copiosa promerita, quae dilectus filius Martinus Gillet in diuturno fungendo supremi moderatoris vestri munere sibi comparavit.

Cogitantibus et reputantibus Nobis, in quanam re opportune et utiliter sermo Noster versari posset, aliqua verba, quae in Constitutionibus vestris continentur, oculis Nostris occurrerunt, quae quidem meditatione digna esse videntur :« in pace continui, in studio assidui, in praedicatione ferventes » (n. 452). Breve effatum, grandis sententia; exiguus verborum circuitus, grave praeceptorum pondus: enitet namque illic praecipuarum virtutum forma, que lectae et dilectae S. Dominici suboli gloriosi itineris erit auspicium, meta, sidus.

In pace continui. Non loquimur fucato nomine pacem, difficilem obtentu, facilem amissu, insidiarum plenam. Veram, solidam, sinceram pacem intelligimus, quae filia est caritatis et parens sanctae laetitiae, teste divino oraculo :« Pax multa diligentibus legem tuam » (Ps. 118, 165) et :« Qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium » (Prov. 12, 20). Pax huiusmodi pulcherrimum donum est Christi, quod mundus neque dare neque eripere a nobis potest, sed nobis tantum inaniter potest invidere, quin etiam pax est Christus :« Ipse enim est pax nostra » (Eph. 2, 14): Christus videlicet, qui incolit et animat pectora nostra, cuius sumus, si bene vivimus. Cum autem pax sit operosarum virtutum consensio, semper alacriores incumbite, ut corpus subicientes animo et animum Deo, evangelica florentes gratia, desiderio et cogitatione Angelis, opere hominibus placeatis. Absistat a vobis quidquid fraternam potest turbare concordiam, quae religiosos viros summopere decet eosdemque placidae sapientiae afficit ornamento. Sit inter vos praeesse fidele adiumentum, sit subesse iuge holocaustum, praefulgeat caeteris vita vestra ut viva norma et praeclarum christianae professionis exemplum.

In studio assidui. Non est pax vestra languidum otium; habet immo ea negotium, quod quodlibet aliud granditate et praestantia adaequat. Vestrum enim est doctrinae studio pollere, praesertim divinarum rerum uberiore in diem notitia ditescere, vera caelitus data meditari, illustrare, defendere. Unumquemque igitur vestrum exstimulent ad copiosiorem semper scientiam assequendam, a sanctitudine morum non disclusam, illa S. Hieronymi opportuna hortamenta :« Numquam de manu et oculis tuis recedat liber; discatur Psalterium ad verbum; oratio sine intermissione; vigil sensus, nec variis cogitationibus patens. Corpus pariter animusque tendatur ad Dominum » (S. Hieronim. Ep. 125 ad Rusticum, n. II- Migne PL t. 22 col. 1078).

Ipsi, qui theologiae et phisolophiae excolendis semper praecipuum locum addixistis, iure meritoque vobis eximiam laudem vindicatis : S. Thomam Aquinatem, harum disciplinarum communem Magistrum, Ecclesiae dedistis, cuius sive in tironibus erudiendis, sive in absconditorum verorum investigatoribus porro ducendis, singularis est auctoritas, ipso in Codice iuris canonici decretorio modo asserta: «Philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant » (can. 1366 § 2).

Quod quidem praescriptum quanti faciendum sit, Decessorum Nostrorum consilia vestigiaque secuti, alias animadvertimus (cfr. Acta Ap. Sedis, 1939, p. 246-247). Hac autem in re nunc minoris videntur esse momenti quaestiones, in quibus sub ecclesiastici magisterii ductu auspicioque semper libera fuit opinandi et disputandi potestas, quantaecumque eaedem in philosophicis et theologicis indagationibus et disceptationibus ducendae sunt. Eoque minus nunc sermo est de illis doctrinarum ad physica seu ad rerum naturam attinentium opinationibus et formulis, quae praeteriti temporis propriae et peculiares erant, aut de illarum consectariis, quatenus quidem opiniones illas nostra aetate reperta et inventa humanarum disciplinarum exsuperarunt et praetergressa sunt : quibus repertis et inventis Ecclesia favet, nedum adversetur, ea provehit, nedum metuat.

Nunc vero agitur de ipsis philosophiae perennis et theologiae fundamentis, quae quaelibet ratio et disciplina, re ac nomine catholica aestimanda, agnoscit et veretur; agitur de scientia et de fide, de earum natura ac mutua ratione; agitur de ipsa fidei basi, quam nullum censurae iudicium labefactet; agitur de veris a Deo patefactis, an nempe mentis acies ea certis notionibus penetrare atque ex eis ulteriora colligere possit. Paucis dicimus: de hac re quaeritur, an videlicet quod S. Thomas Aquinas aedificavit, ultra et supra quodlibet tempus una compositis et compactis elementis, quae omnium temporum christianae sapientae cultores suppeditaverant, solida rupe innitatur, perpetuo vigeat et valeat, catholicae fidei depositum efficaci praesidio etiam nunc tueatur, novis quoque theologiae et philosophiae progressibus securo usui et moderamini sit.

Id sane Ecclesia asserit, cum id sibi persuasum habeat hoc itinere ad veritatem cognoscendam et solidandam tuto procedi. Ideo Constitutione Apostolica « Deus scientiarum Dominus », die XXIV Maii anno MCMXXXI edita, ipsa memoratam praescriptionem Codicis iuris Canonici confirmavit. Philosophia proponatur oportet — hoc ibidem praecipitur — « ita ut auditores plena cohaerentique synthesi doctrinae ad methodum et principia S. Thomae Aquinatis instituantur »; et in theologia, « veritatibus fidei expositis et ex sacra Scriptura et Traditione demonstratis, earum veritatum natura et intima ratio ad principia et doctrinam S. Thomae Aquinatis investigentur et illustrentur » (art. 29).

Quodsi opus fuerit, arduum non contigerit, ut experientia et usus ostendunt, laicis hominibus in hodierni sermonis perspicuitatem vertere et ampliore verborum gyro explicare formulas quasdam, ut aiunt, technicas, quae huius disciplinae imperitis obscurae esse consueverunt.

Propterea quod haec pondus habent legis, quae cunctis philosophiae et theologiae catholicis scholis viget, multo magis a vobis speramus fore, ut non solum externo ductu, verum etiam intimo iudicio et studio celsis his obsequamini normis ad universam catholicam doctrinam, ad ea quoque, quae iura et socialem ordinem attingunt, spectantibus.

Adsidua manu versate codices, ubi religionis instituta, leges, historia continentur; quae vero nova ferunt tempora sagaci indagatione perpendite et in scientiae sacrae usum convertite. Pax vestra, placidae operositatis amica et comes, caelestibus veris reflexis refulgeat. Ita inter arduos montes lacus abietibus coronatus tranquillus caeruleorum poli arcuum repercussam reddit imaginem.

Neque volumus silentio praeterire aliud, quod Nobis valde cordi est, Ifeonianam videlicet Operum S. Thomae Aquinatis Editionem, quae novo studio oportet provehatur : de incepto enim agitur, quod eximio vobis decori erit ac philosophicis et theologicis disciplinis, quarum Doctor Angelicus dux semper peritissimus et inoccidua lux est, emolumento perenniter mansuro et olim aequa aestimatione pendendo.

In praedicatione ferventes, Magnum mysterium, dilectissimi Nobis, praedicatio. Salus enim humani generis fides; fidem autem praedicatio progignit, sicut scriptum est :« Fides ex auditu » (Rom. 10, 17). Inter Dei Verbi Incarnationem ac praedicationem arcta convenientia, mira propinquitas et necessitudo. Discipulus Christi similiter ac Beatissima Virgo Maria Christum hominibus praebet, donat, dat; christifer est. Deipara Virgo Maria vestivit Christum membrorum indutu. Evangelii praeco eum vestit aëreo verborum corpore: illic et hic Veritas, quae homines docet, quae homines illuminat et sospitat; modus inaequalis, virtus eadem.

Hic vero maternus honor, haec laus, haec dignitas ad vos singulari nomine pertinet. Servate nomen vestrum, servate vestram militiam; nemo a praedicationis officio, socordiae vel metus causa, abstineat.

Immo vestrum est in hoc labore caeteros antecellere. Concordet in vobis os semper cum moribus: quod dicitis exemplo fulcite. Quamvis humanae litterae utiliter discendae et colendae sint, ne verbum Dei debito decore privetur, tamen sermonis Dei robur caelestis est Spiritus Sancti gratia, precibus et piis operibus implorata. « Agit itaque noster iste eloquens, cum et iusta et sancta et bona dicit, neque enim alia debet dicere: agit ergo quantum potest, cum ista dicit, ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur: et haec se posse, si potuerit, e in quantum potuerit facultate non dubitet, ut orando pro se, ac pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam dictor » (S. Augustin. De doctrina christiana, c. 15 n. 32 - Migne PL t. 34, col. 103).

Tria igitur sint ea, ad quae adsiduas curas et cogitationes vestras convertatis, ut nomine et re Dominiciani sodales sitis: pax, doctrinae studium, praedicatio : non seiuncta, sed simul iuncta; non separata, sed simul amata. Hisce praesidiis honorate professionem vestram, occurrite ministerio Nostro, everso succurrite saeculo. « Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate » (2 Io. 3). Haec autem ex animo ominati, vobis Apostolicam Benedictionem amanter impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
 Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp. 243-247
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana