ALLOCUTIO SSMI DOMINI NOSTRI PII XII
AD REVMOS PATRES ORDINIS FRATRUM
MINORUM CAPUCCINORUM, EX UNIVERSIS ORDINIS
PROVINCIIS OB CONVENTUM PRO APOSTOLATU
PROVEHENDO ROMAE CONGREGATOS*
Die XXV, mensis Novembris, A.D. MCMXLVIII
Caritatis debitum, quo erga omnes astringimur, iam dudum optavimus vobis quoque, dilectissimi Nobis Franciscales Capulati, aliquo modo solvere. Id enim deposcit benevolentia, qua vos prosequimur, bona flagitat aestimatio in vos inque vestra, quam animo Nostro veluti insitam et inhaerentem sentimus; nec volumus hac in re inferiores esse Decessoribus Nostris, qui vobis multopere faverunt, exempli gratia Clemente VII, qui ortui vestro arrisit, Gregorio XIII, qui vos etiam trans Italiae fines progredi et expandi sivit, Paulo V, qui vos vestri iuris fecit, Urbano VIII, qui vestra instituta et leges perfecit et rata habuit, Leone XIII, qui multimodis incrementa vestra provexit.
Vehementer igitur laetamur, quod nunc obicitur Nobis occasio vos alloquendi, vobis studiosam voluntatem Nostram patefaciendi, cum ipsi etiam e dissitis regionibus, lectissima cohors, Romam petistis, ut ex ferme universis Ordinis vestri provinciis conventum agatis, de rebus magni ponderis et momenti ad vitam et actionem vestram attinentibus tractaturi.
Innovato, vel potius expergefacto spiritu et afflatu Instituti vestri, nova vultis moliri incepta, immutatis temporis adiunctis et necessitatibus congruentia.
Hoc enim religiosis viris summopere cordi esse debet, ut aevum, quo vivunt, evangelica imbuant. sanitate et gratia, homines suae aetatis aptis rationibus et viis Christi lucrifaciant. Hisce consiliis quid optabilius, hisce operibus quid salutarius? Fieri non potest, quin huiusmodi placita rata habeamus.
Novarum et veterum rerum coniunctio ipsa lege vitae requiritur, ut vita semper sit eadem itidemque sit semper actuosa. Hac de causa integre et accurate servanda est ea religiosae vitae forma, quam ut colatis et asseratis in Ecclesia orti estis. Quod profecto gloriosi patres vestri sibi et sodalibus suis etiam postfuturis proposuerunt, summa contentione tuendum, est evangelica paupertas, ad Assisiensis Patriarchae praeceptum et exemplum excolenda. Quanta malorum colluvies ab exsecranda divitiarum siti exsistit: hinc bella, seditiones, fames, morum labefactatio, eversiones. Letales item corruptelas gignit inordinatum inter eos discrimen, qui nimis sunt locupletes, et eos qui miseria et inopia tabescunt. Huic calamitati et corruptioni mirabile remedium est evangelicae paupertatis exemplum : haec est comes a Deo praeceptae operositatis, virtutum amica, magistra populorum, praesidium et decus Christi regni, melioris spei fidissima servatrix. Eius nobile vexillum manibus vestris commissum est; intaminatum illud tenete. Dedecet eam fuco et fallaciis verborum profiteri, re autem conterere.
Potest contingere, ut singula religiosa Instituta, incrementa auctusque suscipientia, aliis et amplioribus indigeant sedibus. Quod fas est perficere, aequa tamen mensura et temperatione servata. Ne igitur ea, quae ex habitu et vestitu nitida paupertas elucet, in sumptuosis domibus et in exquisitis suavitatibus et commodis vitae misere obscuretur, neve cum verbis facta repugnent.
Parili autem studio, quo vobis in externis rebus honesta paupertas est diligenda, intimae vitae veri nominis opes sunt cumulandae, spiritales divitiae sunt vobis acquirendae: in Deum et proximos amor, poenitentiae laus, sacrarum doctrinarum notitia, amplificandi Christi regni flagrantissima vota. Vestrum est simplicitate morum, bonitatis candore, laetitiae sanctae nitore lucere et humiles humilibus in divinorum munerum perfunctione deservire, ac praesertim tenuiores, quos nunc mali tot malis artibus sibi devincire conantur, diligere et iuvare.
Praecipuum nempe ornamentum vestrum christiana sit humilitas, quae, benignitatis et bonitatis socia, sapienter vincere et vincire homines valet. Incolunt ii imperviam umbram, quam ad eos capiendos introire difficillimum est. Humilitati patent humana secreta, ipsi soli servantur pulchro triumpho celebrandae victoriae. Tali victrici virtute mire fulserunt sancti caelites, qui ex vobis bene multi prodierunt, ut Felix Cantalicensis, Laurentius Brundisinus, Iosephus Leonissensis, Fidelis Sigmaringensis, Conradus Parzhamensis.
Ite igitur et nova, quae religiosam vestram professionem addecent, ut everso saeculo succurratis, prisca virtute aggredimini, seraphicae caritatis intus alitae, foris ostensae, diligentissimi cultores. Quid pretiosius caritate, qua divites alios debetis ditare? Considerationi ac meditationi vestrae proponimus pulcherrimas has S. Bernardi sententias: « O bona mater caritas, quae sive foveat infirmos, sive exerceat provectos, sive arguat inquietos, diversis diversa exhibens, sicut filios diligit universos. Cum te arguit, mitis est; cum blanditur, simplex est; pie solet saevire, sine dolo mulcere; patienter novit irasci, humiliter indignari; laesa non provocatur, spreta revocat. Ipsa est enim hominum mater et angelorum » (S. Bernardi Tractatus de caritate, cap. V n. 27 - Migne PL t. 184 col. 597).
Vobis laetis, expeditis nec sarcina gravatis, caritatis canticum concinendum est voce et opere. Nec desinetis laudare, si in virtute non destiteritis progredi. « Cantat Deo, qui vivit Deo; psallit nomini eius, qui operatur in gloriam eius » (S. Augustini Enarrat. in Ps. 67, n. 5 - Migne PL t. 36 col. 814).
Quamvis haec hortamenta vobis opus non sint, quos quidem in vestris obeundis officiis sollertes novimus, attamen pro benevolentiae affectu, quo in vos ferimur, haec ad vos monita adhibere voluimus, cum multum in vobis spei et expectationis collocemus. Quae ut ad vota Nostra cumulate impleatur, vobis et inceptis vestris praesentem caelestis gratiae opem devocamus. Huius demum pignus et auspex Apostolica est Benedictio, quam vobis adstantibus et sodalibus vestris cunctis perlibenter in Domino impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 293 - 295
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana