Index   Back Top Print

[ LA ]

SACRUM CONSISTORIUM

CONSISTORIUM SECRETUM

ALLOCUTIO SSMI DOMINI NOSTRI PII XII*

Die XII mensis Decembris, A.D. MCMXLIX

 

Venerabiles Fratres,

Vos hodie ea praesertim de causa hunc in amplissimum consessum convocavimus, ut quae in Iubilaeo Maximo inchoando statuenda essent, ea ex Decessorum Nostrorum more decerneremus.

Ac cupimus imprimis vobis coram immortales Deo grates agere, cuius munere datur ut laetis auspiciis proximum hoc summae gravitatis eventum iam Ecclesiae affulgeat; ab eoque supplicibus petimus precibus non modo ut Nobis benigne velit suppeditare vires tantae exsequendae causae necessarias, sed ut etiam omnibus supernas largiatur gratias, quibus adiuti ac permoti ad conformandos christiana doctrina christianaque virtute mores adducantur ; quod quidem potissimum indictus Annus Sacer ab omnibus postulat.

Magnum profecto spectaculum visuri sumus. Dum enim post acerbissimum bellum, quod tot tantasque clades peperit immanesque ruinas, gentes, populi civiumque ordines nondum ad auspicatissimam illam pervenere concordiam, ex qua futurae dimicationes tuto modo arceri queant, humanoque generi liceat pacem veri nominis assequi ; Sancta Dei Ecclesia undique terrarum Romam respicit, Romam cogitat, Romam contendere cupit, catholicae veritatis magistram, unitatis sedem, christianae pietatis fraternaeque caritatis altricem. Innumerae procul dubio peregrinantium turmae ex longinquis etiam ac transmarinis terris, ex urbibus, ex oppidis, ex viculis, itineris difficultatibus libenter superatis, ad Petri arcem advenient, quam nulla humana potentia subruere potest, quam nullae errorum fallaciae tangunt, quam turbida odia simultatesque diffringere nequeunt. Heic suorum animorum labes abluent, ac suavem experientur intimamque pacem; heic ad virtutem cotidie impensius assequendam et ad apostolatus opera exercenda exardescent; heic denique, falsis repulsis ac recusatis opinationibus, evangelicam illam sententiam Iesu Christo repetent, cuius Nos in terris personam sustinemus: « Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes » (Io. 6, 69).

Magnum utique spectaculum visuri sumus; neque Nos, neque Romani tantum, sed quotquot etiam ubique gentium recta mente sanoque iudicio ducuntur. Cernent siquidem omnes Iesum Christum tantummodo ab Eoque conditam Ecclesiam posse pacem sinceram solidamque concordiam mortalium animis donare. Haec enim pax, haec mansura concordia ex christiana conscientia oriuntur, divinis praeceptis conformata divinaque gratia alita; atque adeo nulla eas potest terrena res turbare, nulla auferre, nulla rapere humana potestas.

Atque utinam, Venerabiles Fratres, ii etiam qui a Catholica Ecclesia omnino seiuncti sunt, vel ab ea ob neglegentiam praeiudicatasque opiniones aberrarunt, salutari quodam modo permoveantur; ac vehemens in animo cuiusque suo desiderium sentiant illius concordis unitatis veritatisque integerrimae, quas Divinus Redemptor non modo docuit, sed suo etiam profuso cruore consecravit. Hunc etiam saluberrimum fructum afferat, ut flagranter cupimus, proximus Annus Sacer; hoc impetrent a Deo supplicationibus, piaculis ac paenitentiae caritatisque operibus christifideles omnes; ita quidem ut, dum se christiano spiritu renovant (cfr. Eph. 4, 23), dum incipiunt volentes in novitate vitae ambulare (cfr. Rom. 6, 4), ceteros quoque pro viribus onmes, praelucenti exemplo suo, ac divino implorato auxilio, ad idem propositum efficiendum alliciant atque perducant.

Faxit misericordissimus Deus ut Anni Sacri decursu nova aetas, iustior, sanctior ac felicior humanae consortioni illucescat. Faxit tandem ut « cunctae familiae gentium, peccati vulnere disgregatae, Eius suavissimo subdantur imperio » (Ex Breviario Rom., in festo Chr. Regis).

Dum Nos haec vota ex animo elicimus Deoque efficienda commendamus, iam ad id libenter gradum facimus, quod in praecipua causa fuit, cur amplissimum Ordinem vestrum hodierna die convocaremus.

Ex antiquissimo Apostolicae Sedis instituto, ut probe nostis, Anno Sacro initium fieri solet a quattuor reserandis Patriarchalium Basilicarum portis sanctis; idque sollemni eo ritu evenit, quo docemur spirituales Ecclesiae thesauros latius iis omnibus patefactos esse, qui suas expiandi animi labes desiderio compulsi, indicti Iubilaei Maximi beneficiis frui exoptent, atque imperata opera expleant. Quamobrem pridie Natalem Domini Nostri Iesu Christi, exemplo Decessorum Nostrorum Vaticanae Basilicae portam sanctam Nosmet ipsi, Deo favente, aperiemus. Cum autem eamdem caerimoniam ad reliquas Patriarchales Basilicas eadem die eademque hora per Legatos Nostros fieri oporteat, auctoritate Dei Omnipotentis, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, Legatos Nostros deligimus ac renuntiamus Venerabilem Fratrem Nostrum Eugenium S. R. E. Cardinalem Tisserant, Episcopum Portuensem et S. Rufinae, eumdemque Sacri Collegii Subdecanum, qui portain sanctam Basilicae S. Pauli ad viam Ostiensem Nomine Nostro aperiat; item Venerabilem Fratrem Nostrum Clementem S. R. E. Cardinalem Micara, Episcopum Veliternum, qui portam sanctam Basilicae Lateranensis nomine Nostro aperiat; ac denique Dilectum Filium Nostrum Alexandrum S. R. E. Cardinalem Verde, Liberianae Basilicae Archipresbyterum, qui portam sanctam eiusdem Basilicae nomine Nostro aperiat. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Legatis autem hisce Nostris facultatem facimus iis omnibus, quotquot sacro ritui pia mente pioque animo intererunt, auctoritate Nostra benedicendi, proposita iisdem plena commissorum venia, statis condicionibus lucranda.

Iam nihil aliud reliquum est, nisi ut sacrum Episcopalem Ordinem suppleamus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI,
 Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 311 - 313
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana