Index   Back Top Print

[ LA ]

  ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD EOS QUI INTERFUERUNT TERTIO THOMISTICO
INTERNATIONALI CONVENTUI*

Die XVII, mensis Septembris, Anno Domini MCML

 

Singulari animi erga vos affectu, nescientes, utrum maiore aestimatione an maiore studio, cum et aestimatione et studio perquam dignisitis, excipimus et salutamus vos, qui tertium Thomisticum ex universis nationibus acturi Conventum, Romam confluxistis. Magni momenti et instans causa vos coëgit: de coniunctionibus enim tractastis, quae inter catholicam fidem et rectam rationem, inter hodiernam philosophiam et christianam religionem intercedunt.

Quo super argumento Encyclicas Litteras « Humani generis » scitis nuper a Nobis editas esse. Hae vobis disputantibus et edisserentibus tutum iter innuerunt, praelucente veluti radiantissimo sole Sancti Thomae Aquinatis doctrina, Sancti Thomae, inquimus, a quo Academia vestra nominis decus mutuatur et sumit.

Profecto philosophia perennis immensae molis opus est, ad quod exstruendum a providentissimo Dei numine excitata, per saeculorum decursum lectissima ingenia, flos sapientiae, elaborarunt; eademque, perpetua pollens iuventa, nunc quoque robusta virescit et variarum disciplinarum incrementis semper patet et prodest, sive cum res physicae altius sunt indagandae, sive cum rerum gestarum memoria consideratius est tradenda, sive cum critica methodus accuratius instruenda est.

At vero inter omnes scholasticae philosophiae cultores Sancto Thomae incomparabilis palma reservatur: ipseque principem occupat locum. Veritatis unice amator, is quanta reverentia, quam quidem veritas poscit, res penitus intelligendas considerat, facta rimatur, litteras et documenta, e quibus acta dictaque explorantur, investigat! Quam apta est ipsi in disquisitionibus partium dispositio, quam firmum argumentorum robur et lucida dicendi proprietas! Victrici fortitudine, quam mentis celsitas parit, ad conclusiones progreditur; metaplaysica principia, quae sunt (omnibus aetatibus commune christianae sapientiae patrimonium, usque ad extrema consectaria placide et tuto enucleando deducit.

Hoc sane indubium: quantum caelum supereminet terras, tantum Divinae Revelationis vera supergrediuntur humanae mentis vires: illa his celsiora sunt, at minime quidem adversantur et repugnant ; supra sunt, non contra. Sanctus Thomas autem mira quadam alacritate hominis intelligentiam, nimio illo fulgore quasi haesitantem et suspensam, in templum mysteriorum Dei introducit, et argumentationis arte quaestiones exsolvens, efficit, ut inter se divinarum et humanarum rerum convenientia resplendeat et appareat. Nunc quoque quam acris ardeat certatio in stabiliendis rationibus, quae inter fidem et humano lumine haustas doctrinas mutuae sunt, supra memoratae Nostrae Encyclicae Litterae demonstrant, quas quidem hoc consilio et proposito ducti edidimus, ut catholicae fidei depositum integrum, illaesum et indemne servetur. Quas Nos illic attigimus quaestiones, inter vos ac postea studiosae inventuti, cui vacatis, pertractate, nullo non tempore obtemperantes afflatui, quo Angelicus Doctor vera perdidicit, summo nempe nisu intelligentiae ac religiosa pietate. Pertractate, eius methodo insistentes, qua semper is sententiarum continentiam et limites definit, sine inutili verborum effluentia, sed sobrio et solido sermone, illa claritate perspicuus, qua tum ipse tum scholasticae philosophiae doctores aurea sua aetate enituerunt atque Ecclesiam et scientiarum fines suo lumine collustrarunt.

Hoc strenui facite et de catholico nomine praeclarorum promeritorum serta colligetis. Copiosae demum messis pignus, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus universis qui philosophico vestro Conventui praefuerunt vel adfuerunt et Academiae a S. Thoma moderatoribus et sodalibus: Deus auctor luminis et pacis sit vobiscum.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
 Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 205 - 206
 Tipografia Poliglotta Vaticana

  A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 14, pp. 734 - 735.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana