ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
IIS QUI INTERNATIONALI CONVENTUI CATECHESI
PROVEHENDAE ROMAE INTERFUERUNT
Die XIV mensis Octobris, A.D. MCML
Perquam laeto fidentique animo vos excepimus, Venerabiles Fratres et dilecti filii, qui Romae Conventum ex omnibus nationibus catechesi provehendae celebrastis. Qui si nulli habeatur secundus ex iis, qui recens in alma Urbe acti sunt, id ex veritate aestimabitur, ubi probe reputantur rationes, ob quas eius momentum et pondus apparet, ac scilicet ubi cogitatur, quis nam eum indixerit, quinam convocati sint, quaenam sint ibidem pertractata. Sacrum Consilium cleri populique disciplinae praepositum eum coëgit; qui ei interfuerunt, viri sunt ex multis catholici orbis dioecesibus munere et ingenio praestantissimi; considerationis vero materies catholica doctrina fuit, toto quo pa tet ambitu, et ad singulas humanae societatis classes impertienda.
Vobis autem voluntas fuit, ut concelebratus Congressus in Annum Sacrum, qui nunc sub occasum vergit, incideret, quippe qui et coetibus et inceptis vestris maximam temporis opportunitatem praeberet; nec poterat salutarius et laudabilius vestrum esse consilium. Anni Sacri enim nomen, solummodo aliqua ex parte huic temporis tractui conveniret, si tantum caelestem gratiam sontibus, qui eam amisissent, comportaret eosdemque duceret « ad admissorum expiationem emendationemque vitae » (cfr. Indict. Universalis Jubilaei - Acta A. S. vol. XLI, p. 257), si tantum ad pietatis et caritatis actus faciendos iterandosque impelleret. Jure ex Anno Sacro maiora exspectamus: christianae nempe vitae, qua eius fines patent, restaurationem et incrementa, inde exspectamus; omnium contentionem et nisum urgemus « ad virtutem sanctitudinemque assequendam » (ibid.).
Nunc vero quaenam sunt impedimenta, quae excelso huic operi obsistunt? Quaenam sunt praesidia, quae natura sua id provehunt?
De impedimentis tantus effusus est sermo, ut eorum recensio et enumeratio haud difficulter reddi posse videatur. Sunt quae introrsus egignuntur, sunt quae exstrinsecus cooriuntur. Intrinsecus sunt turbati humani animi motus, elatio, libido et laboris aspernatio et fuga; forinsecus sunt malorum daemonum sollicitationes, immundi mundi nugacitates et fascinationes, vel maxime nunc temporis propalati errores usque ad apertam atheismi professionem, ut omittamus de institutis loqui, quae vi et coactione ipsam infantiam, ipsam puerilem aetatem errati opinionibus imbuere non verentur. Quae impedimenta affectu carere non possunt, si omnino abest aut impar positum est prorsus necessarium stabile et satis latum fundamentum.
Dixerit quispiam hoc fundamentum esse leges, decreta, usus, legitimos ritus. Haec omnia, quamvis bona aestimentur, rami sunt, radix non sunt; ac tunc nativa utilitate pollent, si inde doctrina veritatis in rem deducenda redundat, quae quidem doctri na et dogma et morum leges et divini cultus instituta amplectitur. Quodsi doctrinae sustentaculum deest, illa cuncta veluti nubibus suspensa vacua vagantur. At vero si doctrina summo studio colitur et operibus viget, malorum, quae antea conquesti sumus, effectus, si non omnino evanescunt, quod proh dolor rarissimum est, saltem minuuntur, ac sinunt hominem, christianum hominem inquimus, expeditius progredi.
At vero catholica fides et christiana doctrina ex hominum animis salutares fructus educere vix valent, nisi ab eorum nuntiis et magistris amplitudine, convenientia, alacritate, contentione, quae addecent quaeque instanter poscuntur, dispensantur. Conventus vester id sibi proposuit, ut ad haec quaesita responderet et vitiis, si qua reperirentur, remedia afferenda monstraret.
Ac Nos quidem laeti hac occasione utimur, ut vobis hic adstantibus et omnibus religiosae institutioni operam navantibus paternum assensum Nostrum et eximias adhibeamus laudes ob fere immensum laborem, quem ubique gentium impendistis et impenditis ad iuventutem divitiis sapientiae et scientiae christianae fidei ditandam et exornandam et ad provectiores aetate in eodem instructu confirmandos non sine ingenti emolumento et profectu totius Ecclesiae sanctae Dei. Munus vestrum falso aliquibus humile esse videtur : magnum id est ac merito adnu meratur apostolicis operibus, quae gravissima sunt et principem tenent locum. Quodsi deficiens sacerdotum numerus exigit ac flagitat, ut quotannis plures laici viri et mulieres ad eandem eruditionem impertiendam eligantur, praeparentur et instituantur, tamen valde optandum est, ut ipsi sacerdotes in hoc sacro ministerio versentur, etiam ex eo quod ipse rerum usus edocet religiosam doctrinam, a sacerdote, fidei studio et caritatis ardore inflammato, efficacissimam constituere rationem, qua pueri et sacerdotio et Ecclesiae devinciantur.
Ad Conventum autem vestrum quod attinet, quae vobis edis serentibus proposita sunt, gremio ambituque suo omnia continent, vel saltem tangunt, quae ad catechesim spectant: religiosam nempe institutionem omnibus aetatibus, pueris, adulescentibus, adultis impertiendam; loca ac sedes huic disciplinae ac commodanda. Actum praeterea est de paroeciis, de scholis cuius libet generis, de hominibus qui ibidem docent, de singulis ipsorum muneribus, de eorum temperatione sive generali, sive paroeciali, sive denique dioecesana, de sacerdotibus et laicis hominibus eorum auxiliatoribus, deque praesidiis quae iis omnibus praesto sint. Docti magistri quaestiones enodarunt; libera ac rite composita subsecuta est disceptatio eo praecipuo consilio, ut actioni vitae utiles normae et conclusiones statuerentur. Quare Nobis persuasum est Conventum vestrum potissimos et durabiles fructus esse collaturum.
Ut autem monuimus, religiosa institutio ad ea omnia pertinere debet, quae Ecclesiae doctrinae sunt propria: ad dogma, ad morum leges, ad divinum cultum. Praesertim in hominibus provectioris aetatis religiose erudiendis, summopere interest, ut doctrinae de Deo, de Christo deque eius divinitate, de Ecclesia, qua ea institutio est Christi, primae attribuantur partes. Quae quidem tria, si solide et alte insideant mentibus, et in scholarum saeptis et in publicae commerciis vitae, alia multo minores difficultates parient.
Liquido patet haec, quantumvis ardua, nihilo secius proponi debere pro auditorum aevo, intellectu, eruditione. Cum hominibus, in quibus adolescit aetas, ac praesertim in scholis celsioris ordinis, tractari possunt et aliquando debent quaestiones, per accessionem adiectae, quae vitae usibus utiles sunt, et philosophiae christianae disceptationes; necnon quaestiones, quae inter Sacram Scripturas et doctrinas de rerum natura et historicam disciplinas proponuntur. Quoad modum christianae institutionis dandae, haud dubie prodest in dicendo perspicuitas, prodest in enarrando evigilata moderatio: devincit aures sermo, si fluit vividus, alacer, imaginandi vi locuples, exempli collustratus, gratis comparationibus exornatus. Verum in hac ratione et via duo vitandi sunt scopuli: ex altera parte cavendum est, ne per oblectandi et relaxandi animi causam laedatur rebus sacris debita reverentia, pietas, intima persuasio, et haereat cogitationi et memoriae allegoria vel narratiuncula, dum quae praecipua sunt noxie in umbra relegentur; altera ex parte id fugiendum est, ut materies, quae docetur, decernatur ad placitum, ad votum, ad mutabile alumnorum iudicium et hodie, ut Isaiae prophetae tempore, recantetur : « Loquimini nobis placentia » (Is. 30, 10).
Ex iis, quae adhuc a Nobis dicta sunt, facile arguuntur quae ad magistrum spectent, qualem eum esse oporteat. Munere fungens, quod re et assecutione metae supernaturale est, sit is solida fide et precandi studio praeditus (si fusius id urgeremus, eum videremur iniuria afficere); fidenter agat, in bonam partem cuncta sancte convertat. Nolit despicere et parvipendere ingenium etiam parvulorum et illitteratorum, nolit minus aequo aestimare magnanimos eorum spiritus, caelitus infusae fidei donum, gratiam, quam Deus omnibus dilargitur, lumen videlicet supernae veritatis et ad caelestia animorum propensionem.
Aliud scitu necessarium est. Catechista prorsus se deciperet et lamentabiliter deerraret, si opinaretur pro rudi auditorum ingenio satis esse curtam et ieiunam rerum notitiam. Nimirum contrarium verum est. Siquidem officio tenetur tum omnia, quae fidei praecipua sunt capita, proponendi, tum eadem etiam obtusis ingeniis et imparatis mentibus adaequare. Quare oportet eum psycologiae doctrinam probe callere, ut eorum intelligentiam iusto perpendat iudicio; oportet quoque eum multam impendere operam, ut sese ad eorum necessitates convenienter inflectat. Minoris autem pretii non est quod postremo dicimus. Summopere exquiritur, ut doctor discat, sine ulla intermissione discat. Non desidiosus non incuriosus et incuratus, sermones suos, et ad argumentum et ad modum quod attinet, diligenter praeparet efficiatque, sive felicibus sive infaustis usus experimentis, ut haec ad provehendam catechesis artem convertat. Omnia autem, quae molitur et agit, caritas extollat, religionis studium foveat, preces fecundent.
Quae omnia, imo alia plura viri religiosae doctrinae et catechesis consulti atque periti abunde collustrarunt. Unum Nobis animadvertere liceat omnes, imprimis sacerdotes, qui in scholis celsioris ordinis religionem docent, hortamur, ut saepissime cogitent se discipulorum suorum adstrictam rationem Deo relaturos esse. Animus Noster percellitur, cum ex publicis indagationibus, quae nunc institui solent, pro aetatis, sexus, scholarum diversitate, id comperitur maiorem pertem eorum qui a fide deficiunt, ad miserrimum naufragium devenisse ob defectum et noxiam sacerdotum. Contra ii qui in civitate et natione munera auctoritate et nobilitate praestantia tenuerunt et tenent, si in catholica fide firmiter perstiterunt eidemque liberaliter faverunt, id persaepe, debetur eruditioni et alacritati alicuius sacerdotis necnon eius honestissimo virtutis exemplo.
Cum domum, ad vestras nempe dioeceses redieritis, facite, ut per hos dies lecta beneficia cum vestratibus communicetis, qui alii alio nomine in religiosa institutione adiutricem operam navant ; facite ut, vestro incensi studio, pluris semper aestiment sanctum istud ac salutare officium; eisdemque auxiliamini, ut commissa sibi munia apte, actuose, fructuose obeant.
Hac freti fiducia vobis, adiutoribus vestris et universis iis, qui ex ore vestro sacras veritates percipient, peramanter et perlibenter benedicimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 245 - 249
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 16, pp. 816 - 820.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana