AD PATRES CARDINALES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
CETEROSQUE LOCORUM ORDINARIOS, OB SOLLEMNEM
DOGMATICAM DEFINITIONEM CORPOREAE IN CAELUM
ASSUMPTIONIS B. MARIAE V. ROMAE COADUNATOS*
Die II m. Novembris, A.D. MCML
Penitus commoto animo, ut raro in Pontificatus Nostri annorum decursu experti sumus, vos hodie salutamus, Venerabiles Fratres, gaudium Nostrum et Nostrae sertum laetitiae. Huius suavis mentis affectus causa vobis patet. Sempiterni Numinis consilium, cuius natura est bonitas, Nos, qui ab ineunte aetate Almam Dei Matrem flagrantissima religione colimus, licet haud merentes, delegit, ut supremi magisterii Nostri oraculo obsignaremus et, erroris immuni sententia, ediceremus fidei veritatem esse caelitus lapsam Deiparam Virginem augustam ab origine labis nesciam in supernas sedes anima et corpore fuisse assumptam.
Quamobrem solatio afficimur et gaudemus, quemadmodum et heri valde gavisi sumus, cum permulti Nos, sacri ministerii Nostri summa praerogativa usos, circumstetistis et conspectu vestro confirmastis fere unanima, quae edidistis, suffragia, testes etiam fidei gregum vestrorum de tanto hoc, quod ad Matrem Dei et nostram pertinet, mysterio.
Grandem hanc transire horam vobiscum animadvertimus. Nunquam profecto in ecclesiasticae historiae fastis relatum legimus, si excipimus id quod tempore Oecumenici Concilii Vaticani contigit, maiorem quam nunc episcoporum cohortem Petri, Apostolorum Principis, Succes sorem circumsaepsisse. Technicae disciplinae validior usque ratio et pe ritia in commeatibus provehendis effecit sane ut haec feliciter continge rent, haud sine magno ecclesiasticae unitatis emolumento. Quamobrem grates persolvimus providentissimo Deo, quod huiusmodi artis praesi dium hodierno conlatum est tempore, cum, caelesti gratia ciente, et in sacris pastoribus et in christifidelibus eorum curae commissis vehemens unitatis voluntas, efficientior quam nullo fortasse alio aevo, succrescit.
Quod autem vos e dissitis, imo etiam extremis mundi partibus huc confluxistis, nova et luculentissima testificatione id naturam evincit Ecclesiae Christi, quae ambitu gremioque suo omnes complectitur gentes. Spectaculis, quae hic Annus Sacer, ut nullus ex anteactis, paravit concursus iste conventusque vester veluti fastigium imponit, cum perspicue admodum demonstret quomodo catholici homines cuiuslibet subolis et linguae fide et caritate coalescant.
At vero sine acerbo animi moerore id reticere non possumus, quod non Ecclesiae noxiae deputandum est, sed vi et coactione extrinsecus illata provenit. Absunt, heu! absunt vestro in numero et in pie peregrinantium turmis christifideles regionum, in quibus recusata est libertas se pacifice iungendi cum fratribus eandem fidem profitentibus in hac alma Urbe, christiani orbis amata et amanti parente et principe sede. O desideratissimi filii, sacris libertatis iuribus lamentabiliter privati, nullo modo in oblivione Nostra iacetis, ex animo Nostro non excidistis ; quin etiam, si aequum esset caritatem Nostram erga Christi oves gradus ad mittere, primas ipsi haberetis benevolentiae Nostrae partes. Quotidianas instantes fundimus Deo preces pro vobis et pro gentibus, ex quibus estis. Scimus curvo dignoscere rectum, scimus distinguere populos ab ideologiis, quae quidem iisdem iniunguntur, quamvis et temporale et sempiternum exitium secum ferant. Quodsi quasdam ideologias reiecimus et condemnavimus, hoc neque contra aliquas gentes neque contra quamlibet rempublicam, qua talis est, egimus, sed solummodo erratis opinionibus reclamavimus, quae e terrarum orbe ipsam aeterni Numinis notionem oblitterare et christianam fidem delere contendunt atque ad impium eiusmodi perficiendum consilium politicarum factionum potentia utuntur. Nihil elocuti sumus et egimus, nisi quod officii Nostri conscientia, quae Nobis est iussum, poposcit.
Numquid praeterea opus est in oratione, quam nunc ad vos habemus, propulsari accusationem, qua aliqui — quosnam a Nobis innui omnibus patet — insimulant Romanum Pontificem velle bellum et suam impendere operam, ut bellum confletur et exardescat, et adiutorem se hac in re praestare alicui Civitati magnae quidem validaeque potentiae? Si postremis hisce annis, vix universali bello confecto, gentes iactari et commoveri non destiterunt, veluti cum tellus motibus identidem concutitur, ob reformidatum novum armorum conflictum, culpa minime est conicienda in Ecclesiam et in Summum eius Antistitem, qui iuris, iustitiae, pacis adsidui tutores et assertores fuerunt et sunt. Quod Nostrum reputavimus officium de bello et de pace iudicare, aperta fronte et libero ore egimus — ut alia documenta Nostra taceamus — per radiophonicum Nuntium in pervigilio festi Dominici Natalis anno millesimo nongentesimo quadragesimo octavo ad omnes gentes habitum. Tunc re vera non putabamus tam brevi futurum esse, ut rerum eventus dicta Nostra confirmarent. Absit tamen, ut ex animo Nostro labatur spes pacem servari et defendi posse, sine novae praeliorum conflagrationis periculo. Sinistra praevisa mala depellat Deus, apud quem non erit impossibile omne verbum (Cfr. Luc. I, 37). Deum deprecetur benignissima Mater gratiae, mater misericordiae Maria ad veri nominis pacis causam tuendam. Hanc instantissimam primam adhibemus precem caelorum Reginae, cuius adaugere laudem et honorem vehementer laetati sumus. Vos autem, Venerabiles Fratres, clerum populumque vigilantiae vestrae commissum adhortamini, ut germanae paci fovendae, caritate, precibus, sese devovendi studio nullo non tempore et summopere auxiliari nitantur.
* * *
Spiritalibus igitur armis arreptis, sacrum quoddam sub signo Crucis certamen iidem conserant. Hac usi occasione nunc Nobis oblata, vobis, Venerabiles Fratres, et universis qui catholico nomine censentur, volumus palam significare quod iam diu saepius Nobiscum reputamus. Scitis profecto ecclesiasticum abstinentiae et ieiunii praeceptum postremis hisce annis valde remissum esse, impellentibus rerum adiunctis ingentis catholicorum hominum numeri, eorum cumprimis, qui magnas incolunt urbes et in officinis et fabricis dant operam : iis antiquae legis observatio ardua, ac fere impossibilis erat. Quare nuper memorata immutatio ad tempus illata est.
Christifideles autem nostri aevi a virtute maiorum degenerent, si nunc temporis, quo acriter saeviunt plures uno ex illis malis daemonibus, qui, ut ait Divinus Magister, solummodo precibus et ieiunio vinci possunt (Cfr. Matth. XVII, 20), et adeo spiritalis sui immolatio quam maxime necessaria est ad tot mala moralis et socialis ordinis superanda et amovenda, ii voluntariae poenitentiae operibus, nostrae aetati consonis, pristini venerabilis praece praecepti relaxationem non compensent. Id nimirum iam contingit. Quod enim ad caritatis opera attinet post universale postremum bellum et ipsius belli tempore perfecta, haud levi cum animi Nostri solatio fatemur catholicorum hominum liberalitatem tantam fuisse, ut ea nullam timeret comparationem cum quolibet largitatis specimine, exactis aetatibus dato. Pro parte Nostra, hanc etiam nacti occasionem, gratias exsolvimus sacris catholici orbis Antistitibus, illis imprimis, qui in regionibus opum divitibus sacra munera obeunt, et fidelibus eorum curae concreditis, propterea quod Nobis abunde suppeditarunt auxilia, quibus tot egenorum inopiam efficaciter allevaremus.
Praeter largitionum memoratam munificentiam, experimentis deprehendimus nunc quoque in Ecclesia poenitentiae studium vigere, quod quidem tum vel apertissime proditur, sive cum adversae res et egestates quas Deus aut permittit aut mittit, forti tranquilloque animo sustinentur, sive cum voluptatibus et immodicis oblectamentis sponte abstinetur.
Non possumus autem verbis significare voluptates et oblectamenta, quin conqueramur et deploremus intolerabiliter invalescentes luxuosos sumptus, cum miseriis et inopia multorum asperrime pugnantes. Luxus sane et voluptatum cupiditas consectaria rationis et instituti vitae sunt, quae « materialismo » inquinatur, et eidem consentaneos mores compingunt. Numquid aliter evenire potest? Etenim, cum homo amittit suae dignitatis conscientiam, cum in agendo modum et aequilibritatem rei cum quae spiritualia, supernaturalia et aeterna sunt, non considerantur, nedum utpote sincerus felicitatis fons reputentur, tum avar tia et terrestrium bonorum effrena appetentia exundant, ac pro Dei numiniis et maiestatis reverentia mechanicae artes et bruta hebesque vis coluntur. Laudationes, quas antea adhibuimus, non retrahimus non revocamus. At nequit ignorari et negari hic voluptatum ac luxus aestus, qui torrentis modo effusus non praeterlabitur, quin etiam catholicos homines attingat et hic illic etiam notabiliter eorum fines camposque penetret. Mater benigno et indulgenti animo, Ecclesia libertatem non arctat nisi in iis, quae cum christianae vitae simplicitate et cum morum legibus servandis, necnon cum officio, quo tenemur, alienae indigentiae subveniendi non dissident. Nonne laetitia catholicis gentibus quasi nota et ornamentum est? At fas non est quaesita oblectamenta vitae aequi et honesti limites praetergredi.
Contra huiusmodi incontinentiam hortamur et compellimus omnes, ut sub signis christianae abstinentiae et devovendi se studii ultra quod morales leges praescribunt, volentes militent, pro uniuscuiusque propriis viribus, prout Dei gratia exstimulat, prout munus, quod exercetur, concedit. Multiplices metae ita assequendae sunt. Ante omnia sua quisque, poenitentiae ope, expiabit admissa, eluet ex animo vitiorum maculas, sanctior et validior usque fiet. Dein fratribus eandem fidem profitentibus et iis qui foris sunt, exemplo et incitamento erit; quae sub traxerit vanitati, impendet caritati, et Ecclesiae et pauperum necessitatibus misericors occurret. Priscae Ecclesiae fideles se ita gesserunt et, ieiunando et abstinendo a licitis quoque rebus, opiferae caritatis fontes aluerunt. Quae sequi exempla dignum est laude necnon prorsus conditioni et statui nostri aevi est congruens, non solum in hac vel illa regione, quae spontaneae liberalitatis praecellat virtute et Ecclesiae indigentiis obveniat, sed in omnibus, nulla excepta, orbis terrarum plagis.
Hoc, Venerabiles Fratres, magnopere Nobis cordi est, ut, id quod suademus pleno vigeat effectu. Etiam nobis, ut primaevis christianis, Apostoli Pauli sonat hortamen « Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia » (Col. I, 24). Nostrum est omnium desudare, ut idem ait Apostolus, « in patientia, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis . . . in caritate non ficta » ad aedificationem Regni Dei. Nonne sacerdotibus aperte expressum tonat illud : « Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar »? Hoc est profecto alterum propositum, quo ducti Deiparae magnas adhibemus preces : velit Maria, in caelum assumpta, cuius anima et corpus perfecte et absolute quamlibet culpam, inordinatam perturbationem, indomitam impulsionem nescierunt, spei Nostrae impletionem a divino Filio Suo impetrare.
* * *
Praeter haec, si attentiore diligentia considerantur adiuncta temporis, quo vivimus, pergrandes quaestiones, eae scilicet quae ad matrimonium et ad familiam pertinent, defixius ad se Nostrum revocant obtutum et studium. Neque Nos falli arbitramur, si perpendimus inordinationem, quae coniugium et familiae institutum late penitusque pertur bat, hodiernam hominum societatem veluti pestem inficere et animo rum saluti perniciem afferre. De quibus quaestionibus, sive ad theoriam sive ad usum quod attinet, licet incredibiliter multa scripta sint, tamen deforme malum aggravatur, recrudescit. Nimirum aliter contingere nequit, quoad qui vulneri mederi conantur et ii pro quibus parandum est remedium seiungunt matrimonium a divina lege, qualem hominis natura undique versus denuntiat et Ecclesiae doctrina pariter promulgat.
Sermo nescit aeque pingere luculentum torrentem librorum, libellorum, commentariorum, ephemeridum cuiuslibet generis, ubi verbis et delineatis imaginibus, futilitatis et inverecundiae plenis, populi sanum iudicium et rectus humanitatis sensus corrumpuntur.
Profecto haud ignoramus neque parvi pendimus progressiones, de quibus medicina, psychologia et socialis doctrina gloriantur ; quin etiam valde cupimus, ut ethica, theologia moralis, animorum curatio, de re matrimoniali disposita consultatio, instituta familiarum bono prevehendo iis utantur. Id vero reprehendimus et improbamus, quod praeter et ultra honestas et severas indagationes miserabiles succrescunt litterae, falso et commenticio nomine doctrinae, quae, rudes et ignaros lectores excitant ad morbidas illecebras sentiendas et ad tegendos in se, fucata specie scientiae, tenebrosos corruptelae instinctus.
Dedecet doctrinae cultores vel artem exercentes aliqua, quae utiliter ipsi norunt, clientibus suis imprudenter palam facere, haud sine animi et corporis damno. Cavendum siquidem est, ne obtineat errata opinio, quae « illuminismi » tempore invaluit, simpliciter nempe nosse causam esse, cur homo eiusque vitae actus boni fiant. Quod opinari si semper periculosum, hac in re exitiale est.
Neque minus noxia sunt quae in populum ideo proferuntur et ex composito divulgantur, ut artificiose publica confletur opinio, quae quidem opinio, non sine compressione moralis et saepius oeconomici generis, utriusque sexus necessitudines regat et in coniugio ineundo et in familia instituenda agendi modum insinuet. Nonne ita moralis ordo pessumdatur, cum homo, imago Dei, in iis quae ad suam intimam spectent personam se ducendum praebeat iis qui foede solummodo utilia undique extricant? Sana sinceraque publica opinio de re coniugali deque familia haud dubie virium momentum est, quod valeat ad suadenda principia normasque vitae; itaque necessaria est.
At, si ea sana dicitur et revera est, non solum extrinsecus illatum est praescriptum, sed apprime et semper disciplina, quae ex integra natura hominis scaturit et quae hominem Deo Deique legi devincit.
Haec autem arcta coniunctio matrimonii et familiae cum lege Dei considerationis Nostrae est veluti apex et cardo. Solummodo haec obtemperatio nuptiali foederi contra hominum levitatem, inconstantiam, mutabilitatem in arduis vitae discriminibus omnino necessarium praesidium dat atque tutamen. Quod quidem etiam in adversis rerum adiunctis beneficam suam exserit vim, neque propriam domesticae societatis indolem laedit, neque vinculum, quod coniuges inter se nectit, falsum et infidum reddit.
Quo super argumento etiam haud pauci catholici homines confuse et perperam censent. Falsi enim nominis philosophia docet prorsus oportere, contemnatur et reiciatur norma exstrinsecus data, lex nempe, quasi a vera hominis natura sit aliena, et hostiliter dissolvat integrae et fecundae robur vitae. Patet igitur ex perversa istiusmodi philosophia sane metuendam exoriri perniciem sanctis coniugii et familiae moribus, quales florent, si et ubi doctrina viget Ecclesiae. Quocirca nihil pluris interest quam ut tempestive et quam latissime divulgetur hoc doctrinae caput, hominem nempe ad temporalem et sempiternam felicitatem asequendam natum, neutram attingere posse, nisi officio, quo tenetur, satisfaciat et legi obtemperet Dei.
Hoc siquidem amoto vinculo, res sunt quae neque intellegi neque statui possunt suae uniuscuiusque personae tuendae et perficiendae ius, eiusdem personae libertas, actuum nostrorum rationis reddendae conscientia. Quodsi quis appellat ad libertatis donum sibi a Deo concessum, ut ab ordine divino servando se solutum declaret, verba inter se pugnantia effutit. Haec via numquam carpi potest, quia flagitiosa et noxia, etiam cum quis auxilium ferre velit hominibus in asperis quoque coniugalis vitae discriminibus. Ergo perniciosum cum Ecclesiae tum civili societati est, si animorum curatores, in docendo et in usu vitae, sueto ex more et consulto tacent, cum in coniugio violantur Dei leges, quae semper vigent, quemcumque sors tulerit casum. Excusationes quaeruntur praecipue ex inopia rerum, ex rei familiaris tenuitate, quae matrimonii et familiae asperum statum et condicionem parere solent. Paterni animi affectu haec omnia miseramur et deflemus. Attamen fas non est recedere a stabili firmaque ratione divini ordinis. Ne hic usquam et unquam cedat ; sed socialis vitae rerum adiuncta, tanta impellente necessitate, meliora fiant oportet. Quodsi ad salubrem huiusmodi mutationem quisquis christiano nomine honoratur, iustitiae et caritatis impulsu, suam debet operam impendere, eo vel maxime hoc interest, cum agitur de auxilio conferendo ingenti hominum multitudini, qui, solummodo durissimis devictis difficultatibus, coniugalem vitam aequam, rectam, felicem ducere valent.
Nunc vero saepius per ora hominum hoc verbum volat : socialis securitas. Si hoc idem est ac dicere securitatem ope societatis, Venerabiles Fratres, valde metuimus, ne matrimonium et familia detrimentum capiant. Quodnam detrimentum? Timemus non solum, ne civilis societas aliquid aggrediatur, quod per se a suo munere alienum est, verum etiam ne sensus christianae vitae et eiusdem vitae componenda ordinatio languescant, quin imo restinguantur. Hac appellatione iam proferri audiuntur Malthusiana postulata; iam eadem appellatione violanda quaeruntur, quemadmodum alia humanae personae iura aut saltem eorum usus, etiam iura, quae ad conubium et ad prolem spectant. Christifidelibus et generatim iis qui Deum esse credunt, socialis securitas aliud esse ne quit nisi securitas in societate et cum societate, in qua naturalis hominis vita et naturalis coniugii et familiae ortus et progressus quasi fundamentum sint, in quo nixa ipsa societas ordinatim et tuto sua exerceat munera.
Cum recens calamitosissima verterunt tempora, familia, quamvis multipliciter debilitata, profecto ostendit, quonam obsistendi robore polleret. Hac namque insita sibi vi cetera humana instituta omnia facile devincit. Quocirca si humanae societati iuvandae actuose contendatur, nihil praetermittendum est, quin familia servetur, sustentetur et suae ipsius tuitioni sit idonea. Hoc utique tertium est, quod instantissimis precibus a Beatissima Virgine Maria ad caelos assumpta postulamus. Ubi matrimonium et familia in rebus tam adversis et iniquis sunt, ut ardua superandi spes nutet, velit Maria validissima deprecatione supplicare Deo Creatori et Redemptori, ut homines redeant ad celsam coniugii formam, qualem Ipse voluit et constituit, verendam, atque ut omnes Ecclesiae filii semper et solummodo inter se ope sacramenti nuptialia foedera conserant et casto suo conubio veluti sacra imagine repraesentent mirandam Christi et Ecclesiae coniunctionem.
Ubi autem christianis exornata moribus ftorent intemerata conubia, pari gressu et progressu casta floret virginitas, amore alita Christi. Vestrum, quaesumus, adhortamini clerum, ut praecelsae huiusmodi vitae formam, quae Angelis homines adaequat, plurimi ducat, religiose colat et aliis quoque ad tam nobile terendum virtutis iter suadeat, praesertim ad femineum pertinentibus sexum, cuius si languescit in apostolatu exercendo sociata opera, magna damna perpetitur Ecclesia.
* * *
Hae, quas rettulimus, tres sunt enixae supplicationes, quas, efficaci invocato benignissimae Mariae Virginis patrocinio, Deo adhibemus ; ac pro certo habemus fore, ut vestrum, Venerabiles Fratres, in iisdem fundendis optatum habeamus consortium. His autem, de quibus locuti sumus, opus Nobis non est duo addere argumenta, quae summi quidem momenti Nobis cordi sunt, alterum scilicet quod attinet ad catholicam doctrinam integram et indemnem servandam, alterum vero quod spectat ad cleri optimam institutionem et sanctitatem promovendam. Haec enim fuse lateque tractavimus in Encyclicis Litteris « Humani generis » et in Apostolica Adhortatione « Menti Nostrae ». Attamen in hoc amplissimo et singulari conventu cupimus avemusque fateri animum Nostrum pie grateque commoveri, cum sacrorum Antistites catholici orbis celso videmus ita suo perfungi officio, ut ipsis, fideliter Beatissimi Petri Successori semper inhaerentibus, nec desint rectae conscientiae actuosa vigilantia et perspicax religionis provehendae studium neque strenue agendi inflammata voluntas.
Spumantes insiliant ac sine intermissione alii alios subsequantur fluctus saevientis procellae, quae sive intrinsecus coorta, sive extrinsecus exorta Ecclesiam contristet ; eorum autem frustrata collidetur impulsio contra eam immobilem, de qua diximus, unitatis voluntatem, quemadmodum divinus Redemptor in postrema Sua sacerdotali prece commendavit, ne de Christi promissione quoque loquamur, qua Ipse infernas portas contra Ecclesiam praevalere non posse vaticinando asseruit.
Animo denique solatio et laetitia sancta repleto, vobis omnibus, Venerabiles Fratres, qui hic nunc adstatis, et cunctis conlegis vestris, qui ubique terrarum sunt, necnon sacerdotibus et christifidelibus curae vestrae concreditis perquam amanter et libenter Apostolicam Benedictionem impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 285 - 294
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 15, pp. 784 - 792.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana