Index   Back Top Print

[ LA ]

  ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD SODALES CAPITULI GENERALIS ORDINIS FRATRUM MINORUM
*

Die XXIII m. Maii, A.D. MCMLI

 

Postquam vos, franciscales sodales, generalem religiosae istius communitatis coetum celebrantes Asisii vestrum supremum moderatorem delegistis, pientissimi filii huc Nos salutatum venistis. Vestrum obsequium Nostrum est gaudium. Deo igitur gratias agimus, quod Nobis, apostolici muneris sarcina gravatis, dat nunc vestro frui conspectu et primos istos strenuissimos paciferae Christi aciei milites laeto alloqui sermone.

Ante omnia gratulamur dilecto filio Augustino Sépinski, quod conspiratis suffragiis electus est, ut toti familiae vestrae praeesset atque huic, dum decessoris eiusdem bene acta publico honestamus praeconio, liberale Spiritus Sancti lumen et robur invocamus, ut in ardui muneris sui actuosam perfunctionem prudens et sollers incumbat. Nunc vero hortamina et vota a Nobis exposcitis, quae vobis in virtutis itinere alacrius metiendo incitamento sint et profectui. Quodnam attingamus argumentum? Undenam eloqui Nostri sumamus exordium? Asisiensi ex urbe venistis, legiferi Patris vestri vividiorem imaginem et cultum vobiscum ferentes. Quod igitur vos iuvat, vobiscum est.

Asisinas Patriarcha, Evangelii amator flagrantissimus, Magni Regis praeco, imago Christi miro praelucens nitore, tanta excellit praestantia, ut eos quoque qui ab Ecclesia sint alieni saepissime in suum traducat amorem. Hoc profecto vos, eius asseclae et filii, ceteris debetis praecurrere. Absit autem a vobis, istinc facessat, ut huiusmodi amor verbis fusius palam fiat, at ex moribus languidius prodeat. Quodsi eum vere diligitis, eius sectamini instituta, eius vestigiis insistite, ingentis eius spiritus afflatu ferimini.

Atqui praecelsa forma virtutis, quae in eo singulariter fulsit, caritas fuit, seraphica caritas, qua raptus ipse terras tantum volucri et levissimo pede attigit et totus rebus inhiavit caelestibus. Qua eximia caritate poscente, is evangelicam paupertatem, vitiorum omnium remedium, ita coluit, ut tanto in agone nactus sit palmam. Comites autem evangelicae paupertatis, mirifice in eius floruerunt moribus paenitentiae studium, se Deo et Ecclesiae devovendi summa voluntas, innocentia vitae, proximos, praesertim inopes et miserabiliores, iuvandi et religiose educandi pervigil cura. Ad lucentissimum hoc sidus convertite intuitum, paternae virtutis imitamini speciem. Caritate in Deum et in fratres uberius usque exornamini! Numquid fas est eodem ore laudare Deum et etiam leviter fraternam laedere caritatem? Caritas magis excusat quam incusat; ac si saevit, in eo, cui sincera et vera inest, saevit, ut amaras dissentionis evellat radices, concordiam alat et oboedientiae iugo male elatam incurvet cervicem. Hac in re vobis aliquid ponderandum et librandum proponimus. Franciscale Institutum, fertilis arbor, multos surculos protulit variis ex causis, quas historia recenset. Ipsius historiae linquamus iudicio varietates et discrepantias, quae praeterito tempore inter eos exstiterunt. Nonne salutare et optabile est, ut singulae franciscales familiae, quamvis sui iuris esse permaneant, amico coalescant foedere, ut communibus conlatis consiliis communia negotia potioris momenti expediant?

Paupertas dein adeo necessaria, adeo Evangelii legi congruens est, ut christianus quilibet, si saltem animi affectu eam non vereatur, et a terrestris cupiditatis visco vota sua non detineat, male suae sempiternae consulat saluti. Quapropter oportet in Ecclesia sint qui ad ceteros instituendos et monendos hac virtute praemineant. Hi vos estis, si a prisca norma non deflectitis. Decora itaque pauper tas luceat in domibus et rebus vestris ; et pudore quodam terrestria contractantes, his ne fruamini, sed temperate utamini iuxta illud: « Vivitur parvo bene » (Hor. Od. 1. II, 16, 13).

Pauperes ipsi habitu et victu, praedivites esse contendite illis veri nominis opibus, quas Dei gratia, virtutes, doctrina volentibus progignunt et in alios prodiga manu huiusmodi divitias profundite.

Spiritali immolatione exercemini, qua, ut devincatis quod illicitum et noxium est, etiam quae sunt licita cohibeatis ac renuatis : modestia vultus et eloquii itemque castitatis integro lilio candete; omnes qui ad vos accedunt ore et exemplo quae bona, quae pudica, quae honorabilia et sancta sunt docentes.

Novistis, dilectissimi, inter tot mala, quibus praesens aetas conflictatur, illud reputari maxime infestum, quod tenuiores attingit; hosque, pravae doctrinae insidiis obnoxios, haud paucos a Christi ovili deficere. His praesertim, fraternae benevolentiae instinctu permoti, adestote, omni ope succurrite, Dei verbum seduli renuntiate, verbum scilicet salutis et spei, quod Sacrarum Scripturarum meditatio alat, preces calefaciant, austerae vitae genus suffulciat. Quodsi feceritis, haud sine ingenti promeritorum cumulo, everso saeculo occurretis ac novo meliori maturescenti consuletis. Hoc ex animo ominati, effuso paternae caritatis affectu benedicimus vobis, qui coram adstatis, et cunctis sodalibus vestris, iis cum primis qui aliquibus in regionibus dura pro Christo perpetiuntur, militibus invictis et fortissimis, immortali dignis laude, necnon tirunculis vestris, inceptis et laboribus vestris. Augusta et veneranda Trinitas, deprecantibus Deipara Virgine Maria et S. Francisco, religiosae vestrae communitati auctrix sit pacis, laetitiae, salutis et maioris usque in virtutibus percolendis decoris.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
 Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 109 - 111
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana