Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD DELEGATOS INTERNATIONALIS CONVENTUS
AD CELEBRANDUM «DECRETUM GRATIANI»

OCTO ANTE SAECULA EDITUM, ROMAE CONCLUSI*

Die XXII m. Aprilis, A.D. MCMLII

 

Voluisti, praeclari viri, singularem sollemnemque in modum octies revoluta saecula, ex quo Gratiani Decretum editum fuit, celebrare. Sapientiae plenum erat huiusmodi consilium, quod feliciter in rem deductum est. Enimvero praeter plane eruditos viros, praeter eos, qui sacros canones colunt et forensem operam profitentur, plerique hominum, etiam doctrina instructi, quamvis litteras, ingenuas artes, orbis terrarum historiae enarrationes et eventuum series animo repetere consuescant, raro tamen studia et curas suas conferunt ad id genus rerum, quas ipsi nunc memorando pertractastis.

Summopere igitur oportet, ii per vos penitus intellegant aut saltem inchoata cognitione respiciant, quantum Decreti eiusdem sit momentum et gravitas.

Itaque animus Noster, dum obsequio et humanitate vestra delectatur, avet etiam de opera et industria vestra gratulari. Hanc publica aestimatio non poterit parvi pendere, sive consideratur perpetui conaminis granditas, cuius Gratiani Decretum prosper est eventus et exitus, sive palam fiunt eius usus et egregia inde parta emolumenta, sive declarantur, abditae quidem canonicis formulis specie severis et arescentibus, pulchritudo, sanctitudo, materna caritas Ecclesiae in munere obeundo, quod ad leges f erendas, ad iudicia exercenda, ad sententias exsequendas pertinet.

I. Ut quis aeque perpendat molem laboris, quem Gratianus suscepit et omnino laudabiliter, quamvis indubia menda contineat, perfecit, necesse est, intret in inextricabilem silvam do cumentorum a primordiis christiani nominis usque ad medium saeculum duodecimum, quae illic compinguntur : coacervantur enim excripta, quae e Sacris Scripturis, e Sanctis Ecclesiae Pa tribus, e legibus tum canonicis, tum civilibus deprompta sunt.

Inspicienti etiam leviter Tabulas in Prolegomenis criticae editionis a Friedberg conf ectae, patent ecclesiastica et iuridica documenta, paene infinitum veluti rete arteriarum et venarum, per quae Eclesiae vita ab apostolico aevo per primos christianae aetatis mille annos diffunditur, inexhausta formarum varietate conspicua, sive in Orientalibus, sive in Occidentalibus regionibus, certationibus et triumphis insignis, eo quidem iugi et adsiduo nisu dedita, ut omnes nationes christianae humanitatis cultu instituat et formet, Orientales, Romanas et Germanicas antiquitates spiritali patrimonio suo quodammodo hereditatis partes adiciens.

Quod Iustinianus in iure Romano ordinando fecerat, id simili quadam ratione in iure canonico Gratianus fecit; atque mirum in modum nisus est, ut Decretum unitate, apta structura, consensione innumerarum diversarumque partium, quae ibidem collectae et dispositae sunt, praeluceret.

Unitatem dicimus; profecto Corpus iuris hoc praecipuum exquirit ornamentum, hanc proprietatem. At vero quam difficile erat Gratiani aetate invenire cardinem, quo huiusmodi unitas toto suo pondere ferretur in tanta copia et amplitudine legum, ex quibus disciplina ecclesiastica suas hauserat formas. Ipsamet inscriptio « Concordia discordantium canonum », quam admodum probabiliter auctor ipse, Camaldulensis monachus, suo indidit operi, mirantibus oculis eorum, qui in disciplinae ecclesiasticae labyrinthum gressum inferre ausi erant, radianti in lumine collocavit granditatem illius consilii praeclari quidem ingenii, quo is sperabat se sanaturum esse malum itemque vitaturum impedimentum, in quod alii bene multi pedem offenderant.

Haec unitas minime dicenda est plus minusque arbitrarius et artificiosus congestus. Magistro meritae attribuitur laudi quod eandem unitatem statuit in convenientia et consonantia methodicae structurae, qua multo minoris aestimanda sunt retro compacta Collectanea. Enimvero is in iuris historia eminet veluti coryphaeus, qui multitudini discipulorum et explanatorum praeit.

Cum omnes Gratiani opus summi esse pretii communiter ducerent, superiorum aetatum canonicas sylloges deseruerunt, ut in « Concordiam » sua conferrent studia eandemque commentariis illustrarent. Hic enim lucidus ordo; hic legum latarum materies, immanis indigestaque moles, perite selecta, disposita, coniuncta, rationi et censurae subdita, ut rerum significatio et momentum elucerent. Inde Decretistarum, quos vocant, variae Scholae originem duxerunt : Bononiensis, Gallica, Anglonormanna, Hispanica, quae insigni certatione invicem praeripen honorem contendebant, quaenam ex iis sagacius et subtilius Gratiani contextum intellegeret, quaenam melius explanaret vim e legitimam significationem, quam is Auctoritatibus et suis prae claris Dictis dederat. Quae scholae universae, quasi fulgens spe ctaculum, iuridicae et canonicae doctrinae omnigena documenta obtulerunt, quae maiorem ciebunt admirationem, si, ut optan. dum est, in Decretistarum Corpus redacta erunt.

Haud putandum est Gratiani gloriam infuscari, si ea manifesta fiunt quae is decessoribus debet suis, tum canonistis, ut aiunt, et theologis, tum aequalibus aetate iuris cultoribus, in quibus praestat Irnerius, lucerna iuris, in Bononiensibus scholis florens iuris facile princeps.

Singulare et proprium est Dei, qui cum nemine id participat ut res ex nihilo condat. Opera contra hominum, licet celsa et sublimia et suis constantia viribus, licet in humani generis eventibus numquam defutura imprimant vestigia, omnia tamen conectuntur cum praeviis quibusdam rebus, quae illa praepararunt et possibilia effecerunt. Poterunt futura aetate eruditi viri nova indagando arguere — a limine hoc non reicimus — Decreti opus vindicandum esse alicui Monachorum conlegio, circa solum magnumque pluteum Camaldulensis Coenobii a Ss. Nabore et Felici coalescentium, tamen verum indubitatumque hoc erit a Gratiani opere in historia iuris canonici novum saeculorum ordinem ortum esse ita quidem, ut haud immerito a Sarti (De claris Archigymnasii Bononiensis Professoribus a saec. XI usque saeculum XIV, Bononiae, t. I p. 344, n. XXVI) auctor, de quo agebat, hac nota indicaretur, « quasi parens et auctor iuris canonici deinceps habitus est ». Per ipsum revera ius canonicum eo dignitatis evectum est, ut id in iuris doctrina omnino necessarium autumaretur, tum in eius disciplina impertienda — quod quidem Gratianus felici auspicio Bononiae facere incepit —, tum in iuris prudentia atque in ipsis legibus ferendis. Ut Gratiani Decretum in Galliam, in Hispaniam, in Angliam, in Germaniam pervenit, ubi eodem tempore opera Irnerii et Bononiensium iuris cultorum propalabant vulgabantque notitiam iuris romani in novam redacti formam, statim iuris canonici disciplinam in aequo dignitatis gradu collocabat efficiebatque, ut Summae, Glossae, Apparatus inde originem ducerent, quae quidem praesertim in Bononiensi, Parisiensi et aliis Universitatibus studiorum praemonstrant auream exorsam aetatem classici, ut aiunt, iuris canonici atque ad universae iuris doctrinae incrementa praecipue contulerunt.

II. Decretum Gratiani, ut omnes sciunt, ab Apostolica Sede numquam ratum habitum est. Quod nemo stupet, dummodo cogitet, quid propositi Camaldulensis monachus operi suo statuerit, quam rationem et viam in eo conscribendo secutus sit, quinam huius incepti exitus fuerint. Multum haud dubie interest inter id, quod Gratianus industria et opera sua persolvit, et id, quod ex mandato Iustiniani imperatoris ad huius legum collectanea conficienda Tribonianus eiusque adiutores peregerunt.

Ipse Concordiae auctor, quasi in aes verba incidens, adfirmavit: Negotiis definiendis non solum est necessaria scientia, sed etiam potestas (dictum Gratiani ante c. I, D. XX).

Nullum indicium est Romanam Curiam Bononiensi monacho mandasse, ut suum Decretum conscriberet. Perperam hoc aliqui opinati sunt, labili coniectura excepta ex inscriptione, qua opus e manibus auctoris in lucem prodivit Concordia discordiantium canonum.

Tamen Decretum statim optima floruit opinione, non solum quia praesertim apud Alexandrum II Romanum Pontificem (Rolandum Bandinelli), Gratiani explanatorem et abbreviatorem, cito gratiam invenit, verum etiam quia tum Curiae tum Scholae magnopere cupiebant possidere Sacrorum Canonum syllogem, in qua inter se repugnantia et inutiliter repetita abessent. Accedit quod allegatae auctoritates generatim de tuta eius spondebant doctrina.

Decreti conscriptio et explicatio canonum, qui specie inter se discrepabant, disciplinae iuris canonici parem dignitatis locum impertierunt ac ille, quo eminebat ius civile, ab Irneriana schola ad celsa fastigia provectum; una simul communi Ecclesiae discipinae pollentem attulerunt vigorem, qui quantum secum ferret utilitatis subsecuta saecula demonstrarunt. Theologiae et sacrorum canonum cultores mutua quadam contentione exscripta locosque ferendo, interpretando, enodando, conciliando, magnopere profuerunt, ut constabiliretur unitas, innixa fundamentis tum theologicis tum iuridicis disciplinae optimae : indeque et ingeniis et moribus magnum exstitit emolumentum. Ecclesiastici iudices deinceps poterant firmiter et tuto ius in usum actionemque vitae deducere.

Nihilo secius silentio praeterire nec possumus nec volumus errores, in quos Gratianus lapsus est : exscripta falsa vel dubia in Concordiam recepta; iuridica antiquitatis documenta, minoris aestimanda, saepius allegata; mendosae historicae inscriptiones haud paucae prolatae. Nec dicimus nonnullas eius sententias non congruere cum doctrinis aetate posterioribus, quae eas refellerunt vel emendarunt.

Certo excusabilia sunt huiusmodi errata in tam ponderosae molis opere; et eadem haud minore necessitate exquisiverunt correctionem Decreti, quam nonnulli Romani Pontifices, praesertim Gregorius XIII, eximiis ecclesiasticis viris demandarunt et alii excellentissimi viri docti postea prosecuti sunt.

Manifesto oportet, Romanorum Correctorum editio, in magnam inserta Collectionem, quae Corpus iuris canonici constituit, permaneat. Attamen nihil prohibet, quin etiam omnino optabile est, ut, quemadmodum laudabiliter a quibusdam propositum est, typis cudenda paretur nova critica editio: ita hac in re historiae decursus patebit; evidentiore in lumine ponentur rationes et viae, quibus opus conditum est, necnon explanationum sensus, egregii Camaldulensis coenobitae promerita eiusque industriae processus; nodosae et intricatae exsolventur quaestiones, quae Romanae Ecciesiae disciplinae progressum indagantibus interdum occurrunt. ffaec autem critica editio conficienda est, prout nunc temporis ars et ratio exigit: nam Friedbergensis editio, quamvis indubiis laudibus praestet, iam non satisf acit votis eorum, qui in rimanda iuris canonici historia praeminent.

III. Saepius iuridicae disciplinae tum civili, tum canonicae, et eius contextibus, legibus, codicibus ii qui in ea rudes et imperiti sunt, inamabilis et severi vultus lineamenta fingunt; ibidem nihil aliud reperiunt praeter fas et nefas adsidue ingeminata nomina. Inde liquidum est ipsos eam non callere et, prorsus evidentius, in eius penetralia ingressos non esse. Quodvis humanarum legum corpus refert sui vultum auctoris, sive is singulus homo est, sive consociatio, sive natio. Antiquae Urbis amplitudo et dignitas suo ipso nitore collustrarunt gravitatem legum duodecim tabularum, quae, ut Livius (l. 3 n. 34) ait, in « inmenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo » « fons omnis publici privatique iuris » exstabant.

Nonne lex Dei, etiam antiqui Foederis, quae lex timoris appellata est, tantummodo cum ad novam compararetur, supernam maiestatem et paternam clementiam Creatoris et Magistri maximi, quasi splendidis emissis radiis, praetulit? Qui solum metu correpti illam verentur, o quam alio obtutu eam aspiciunt ac Psaltes contemplabatur : « Quam dulcia palato meo eloquia tua! super mel sunt ori meo » (Ps. 118, 103).

Numquid Christi lex, caritatis lex, poterat carere lineamentis, quae eam reddunt amabilem? Poterat eius Ecclesiae legi materna benignitatis abesse? Minime gentium. Videbatur tamen haec sentiendi dulcedo quasi comprimi et compesci legum particularium et subsequentium, quae per saecula coaluerunt, congerie. Recentiora studia, quae in Gratiani opere versantur, demonstrarunt canonicis legibus singularem notam et laudem inesse humanitatem, illum nempe christianae doctrinae et conscientiae sensum et afflatum, qui ad « investigabiles divitias Christi » (Eph. 3, 8) hominis animum admovet et qui illam ita extollit, ut haud infitiendam Romani iuris celsitatem prorsus transvehat.

In Gratiani Decreto, ob ipsa varia, quae ibidem proferuntur, auctorum documenta, perquam solido inveniuntur consociata foedere theologia et ius canonicum: hoc nempe illic in profundum christianae revelationis agit radices, inde almos haurientes latices, qui sunt temperantia, humanitas, asperitatis remissio, caritas. Quibus virtutibus et temperamentis iam ab initio iuri canonico proprius inductus est color et, quasi sigillum cera impressum, applicata est aequitas christiana, quae brevi in aequitatis canonicae formam transivit. In nonnullis operibus, quae Gratiani Decretum aetate antecesserunt, ut in Libro de misericordia et iustitia Algeri Leodiensis, in Libro de vita christiana Bonitii, Sutrini Episcopi, in Panormia Ivonis Carnutensis novo iubare emicat radiatque caritas, cuius spiritus intimam Ecclesiae vitam movent et alunt.

Apud Gratianum catholica doctrina numquam hoc spoliatur temperamento, quo destrictum ius materna et ad miserandum propensa caritas lenit ac mitigat, temperamentum inquimus, quo Romani Pontifices et Sancti Patres ecclesiastici iuris auctoritatem imbuerunt. Oporteret hic allegari integram causam XXIII alterius Decreti partis ac primas Distinctiones causae XXXIII (quaest. III), quibus celeberrimus tractatus de Poenitentia constat.

Quomodo obsurdescere poterant animi Ecclesiae Christi pastorum supplicibus sine intermissione vocibus, quibus caritas paternae urget mentis praecordia? « Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras non huius aut illius hominis periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat » (C. XXV, D. L.). Magnum hoc sonet monitum iis omnibus, qui aliquod munus homines regendi exercent, legum conditoribus et iudicibus! Ubinam aptius potiusque illustrantur animi dotes, quas Pastorales Litterae S. Pauli Apostoli ab moderatoribus flagitant, quam in Distinctionibus primae partis Decreti (D. XXV, ad D. L.)?

Romani Pontificatus defensio, eius actio, quae Christiades regit et in unum consociat, ecclesiastica vita, sacrarum rerum mercatura et laicorum usurpationibus exsoluta, patrimoniorum ordinatio, spiritalis christifidelium cultio praesertim sacramentorum usus et frequentia, socialis vitae officia, domesticus coniugum convictus, sacra liturgia, iudicia et poenae, et haec omnia locupletissime expositis iuris fontibus illustrata : haec est summa paene immensi operis, quod « Magister Gratianus, divinae paginae doctor egregius » (Cod. Mon. Lat. 16084 in Archiv für kath. Kirchenrecht vol. 69, 1893, p. 382) scripsit.

De canonicis collectanei antiquioris Medii Aevi adfirmatum est fusiorem notitiam, quam super his praesens attulit aetas, magis magisque declarare magnum earum pondus atque momentum quod attinet ad historiam opinionum ac doctrinarum, etiam de Ecclesiae vita, institutionibus ac regimine (cfr. Ghellinck S. I., Le mouvement théologique du XII siècle, p. 417). Quod quidem verius quadrat ad Decretum Magistri Gratiani; nam id, quasi splendidis illuminans rem coloribus, plane testatur, quonam afflatu et instinctu Ecclesiae disciplina, eius. Summorum Pontificum potestas, eius Antistitum sollicitudo et cura egerint ad compescenda populorum vitia et perturbationes, ad morum legis constabiliendum imperium singulis et sociatis hominibus valiturum.

Insigni Bononiensi Universitati studiorum, quae iure meritoque gloriatur de Gratiano in praeclarorum virorum suorum numerum adscito, et sibi honori tribuit immortalis eius Decreti octies saecularia sollemnia, una simul cum permultis egregiis sacrorum canonum et iuris cultoribus totius orbis terrarum, concelebrare, hodie gratulationes et vota Nostra depromimus : valeat ipsa etiam in posterum docta fingere ingenia, digna quidem, quae superiorum aetatum hereditatem excipiant atque ita ad christianae humanitatis et cultus sacrum patrimonium tuendum actuosas conferant vires. Solum enim christianae vitae et humanitatis praesidium potest impedire, quominus humanum gemis in funestos barbariae errores morumque perversitatem relabatur, et, ad celsiores felicioresque ascensus per veritatis et virtutis itinera aptum, idem compellere.

Vobis denique, qui docta opera et sollerti industria vestra huic celebrationi parem rei gravitati nitorem comparastis, caelestium munerum copiam invocamus, et horum pignus Apostolicam Benedictionem ex animo impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
 Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp. 81 - 88
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXIV (1952), n. 7-8, pp. 371 - 377.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana